HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL.
93
generalis Concilii Tridentini instaret occasio, ita reuerendissimo D. Hieronimo Quirino, Patriarchae Veneto,
scribere curauit.
Reuerendissimo D. Hieronimo Quirino, Patriarchae Veneto. — ”Reuerendissime domine et consolator
vnice, tandem post multas et grauissimas curas, quas post meam nunquam satis deploratam separationem
a reuerendissima D. V. sustinueram, apparuit hesterna die lux diu desiderata, quae me in tenebris ambu
lantem non parua laeticia affecit. Nam Concilium generale Tridenti pro restituenda fide Christiana tot an
nis miserrime afflicta et conculcata publicatum fuit ad futuras kalendas Nouembres. Opus profecto dignum,
opus sanctum, opus denique Deo et omnibus piis Christianis gratissimum, quod si iam tertio fine intento
frustratum fuerit, nullo umquam alio remedio tam ingens ecclesiae vulnus curari posse videtur. Interea
firmiter spero, quod occasione illius futuri Concilii hinc absoluar et feliciter restituar dulcissimae conuersa-
tioni reuerendissimae D. V. quae felicissime valeat et diuinam clementiam, vt meas grauissimas molestias
releuare dignetur, exoret. Romae vltima Iunii M.D.XLII."
Paucis postea euolutis diebus incidit in febrem tercianam, quae vires eius adeo exhausit, vt paene
multo tempore de eius vita desperaretur. Qua amaritudine visa, quidam reuerendus pater Castinedulus, or
dinis sancti Dominici generalis procurator, Archiepiscopi sincerus amicus, maxima compassione ductus, certo
loco et tempore prouolutus ad pedes summi pontificis Pauli (cuius gratiam magnam habere visus est) sup-
plicauit, vt Sanctitas sua miserandae conditioni Archiepiscopi succurrere dignaretur, ad quem Pontifex ait:
deficitne aliquid ei; et ita abscessit. Quo comperto responso Archiepiscopus ingemiscens respondit: numquid-
ne multum ei deficit, qui patria priuatus, fortunis exutus, persequutionibus attritus, grauissimis doloribus
subiectus multisque debitis ob accessum tot generalium Conciliorum inuolutus, curae alienae commissus
aliisque mille afflictionibus angustiatus et tot magnificis promissis frustratus. Deus efficiat [”iamque dici
tur, si quid ei deficit”!] vt qui hoc propter inexperientiam ignorare creditur aut callide dissimulat, saniore
mente illustratus aliorum addiscat intueri et comportare calamitates etc. Scripsit postea reuerendissimo D.
Cardinali Bembo (qui nunquam benefacere desiit) in hunc modum.
”Reuerendissime D. et pater ac consolator vnice. Quia compertissimum habeo reuerendissimam D. V.
nihil minus de mea salute et feliciore conditione sollicitam esse, quam aliquis indulgentissimus pater erga
suum carissimum vnigenitum etc. proinde nullas alias importunas preces iam coram ipsa facio, nisi, id quod
apud sanctissimum D. N. pro me quotidie facit, faciat. Felicissime valeat reuerendissima D. V. et me suae
paternae curae a Deo maximo commendatum credat, xxvm Iulii ex Burgo M.DXLII."
Reuerendissimo Cardinali S. Crucis. — ”Reuerendissime D. et consolator humanissime, proxime elap
sis diebus significatum est mihi per procuratorem D. Archiepiscopi, iunioris Iulii sancti Seuerini (de cuius
seueritate in fine anni M.D.XLIII aliqua dicentur), qui patronus est huius domus S. Michaelis, quam pe
cunia conductam inhabito, quod necessarium sit mihi ob propinquum ipsius patroni aduentum de alia man
sione prouidere. Proinde rogo et obsecro reuerendissimam D. V. dignetur necessitatis meae memoriam ita
apud S. D. N. agere, vt eius Sanctitas meae humillimae conditionis miserta quanto ocius efficiat, ne diu
tius dolium Diogenis versare compellar, quo facto sua Sanctitas non solum meae transitoriae vtilitati, sed
suae sempiternae consulet dignitati. Felicissime valeat reuerendissima D. V. mihique sine mora gratiose
respondere dignetur. Ex Burgo v Septembris.”
Factum ergo est, vt Archiepiscopus in ea mansione sua (quia patronus viii diebus vix erat in vrbe
mansurus) locum illum retineret. Scripsit deinde D. Cardinali Carpensi. Anchonitano legato.
”Reuerendissime domine, hactenus post discessum reuerendissimae D. V. omnia mecum bene, laus
Deo, acta sunt. Bene de me sentit et loquitur Sanctissimus D. N. idem faciunt reuerendissimi D. Cardi
nales, praesertim illi, quorum fauores reuerendissima D. V. mihi conciliauit, attamen adhuc efficaci inter
cessore apud ipsam pontificiam Sanctitatem indigeo, vt illud suae liberalitatis promissum scilicet XV duca
torum in mense post tantam exspectationem ad effectum deducat. Proinde reuerendissime domine atque
vnice promotor, rogo et obsecro amplitudinem, immo illam eximiam pietatem vestram, dignetur tam pium et
iustum officium suum pro mea feliciore fortuna inchoatum ad bonum effectum apud sanctissimum Pontificem
perducere. Et felicissime valeat reuerendissima D. V. vnicum vacillantis conditionis meae praesidium, Ro
mae M.D.XLII, ni Nouembris.”
Quid autem ad hanc epistolam factum fuerat, Archiepiscopus ignorabat, eo quod in solita sua pati
entia semper mansit. Per idem tempus, quia graues decimae a quaestoribus summi Pontificis (propter
causas tunc expressas) a sacris personis et locis passim exigebantur, hospitale sanctae Birgittae (quod prin
cipali monasterio Vastenensi prouinciae suae incorporatum est) Archiepiscopus seruare volens, vicario Ponti
ficis reuerendissimo domino Philippo Archinto ita scripsit.
”Reuerendissime domine vicarie, benefactor humanissime, de domo siue pauperrimo hospitali S. Bir
gittae paratus sum in verbo veritatis et sacerdocii mei iurare, quod eius prouisor frater Holmstanus, de
ductis oneribus et expensis annuis pro se et vno famulo ac pro necessitate capellae et aliquot peregrinis a
patria venientibus, vix reliquum habet par calceorum in pedibus estque fere omnibus prouentibus olim illi
Tom. III.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.