92
JOHANNIS MAGNI
suis faceret, inclinari valebat, quin immo literis ad procuratores Archiepiscopi (cui nunquam respondit) da
tis attestatus est, statuto regni, ne quis alienigena reciperetur, appositis poenis districtius prohiberi. Yerum
cum haec et similia aut duriora Archiepiscopus contra spem iuraque sua agi vidisset, iterato eidem Episcopo
scribens fortioribusque causis eum instruens, nil solito modestius est expertus, quocirca regiae maiestati
(quae nunquam calamitosorum hominum supplicationibus offendi potuit) hoc modo perscripsit.
"Reuerendissimo regi Poloniae, Sigismundo primo. — Serenissime princeps, clementissime D. rex,
cum sacra regia Maiestas V. a pluribus annis ad eam memorabilem et piam sui nominis aestimationem in
toto Christiano orbe peruenerit, vt ob singularem erga Deum et Dei ministros affectum indulgentissimus
pater omnium Episcoporum passim et vbique appelletur, supplex ad genua eius prouolutus rogo, ne me
(quem iam a viginti annis suis paternis literis et consolationibus ac pluries necessariis subsidiis releuaue-
rit) ab illa sua eximia misericordia (quae omnibus hominibus parata est) secludi patiatur. Proposui enim
superiore anno ad Poloniam ex Italia redire, vt Christiano ouili meae curae commisso propinquior factus
melius efficaciusque consulere possem, atque ob id iuxta olim reuerendissimi et illustrissimi domini Iohan-
nis, Episcopi Posnaniensis, alias Vilnensis, consilium quoddam sacerdotium Romae vacans mihi seu fratri
meo a sanctissimo D. N. conferri procuraui, at nunc tam reuerendissimus Episcopus Sebastianus, quam ve
nerabiles domini Canonici Posnanienses in eo negocio mecum tam seueriter agere videntur, vt optatum re
ditum in Poloniam, quam semper vt vnicam patriam amaueram et colueram, habere nequeam. Obtrudunt
enim contra me, quod aduena sum et exsul ac peregrinus, quae omnia, quia conscia regia Maiestate Y.
propter Christi fidem diu sustinueram, magis mihi et secretario meo prodesse quam obesse deberent. Sed
haec omnia sapientissimae Maiestati Vestrae moderanda relinquo, quae vna cum serenissima consorte et op
timis liberis felicissime valeat. Ex sancto Michaele in Burgo Romano, M.D.XLIII in Octobri."
"Reuerendissimo D. Episcopo Plocensi. — Reuerendissime domine, amice et frater ac consolator hu
manissime, olim reuerendissimi domini Archiepiscopi et Episcopi regni Poloniae cum intelligerent me apud
Prutenos in Gedano ob haereticorum persequutionein exsulare, datis ad me literis plurimum hortabantur, vt om
nem curam adhiberem, ne illa amplissima regna Aquilonaria a catholicae ecclesiae vnitate et sedis apostolicae
obedientia deficerent, pollicebanturque sese nunquam in tam pio negocio mihi defuturos, qua optima spe ani
matus impetraui apud Posnanienses quoddam sacerdotium, de quo pridem reuerendissimae D. V. satis scrip
seram. Sed quos mihi benignissimos consolatores ibidem sperabam, illos nimis rigidos aduersarios experior.
Si enim vera sunt, quae ad me perferuntur, seuerius, quam scribere decet, mecum agunt. Dicitur enim
mihi, quod, quicunque tale negocium pro me vel secretario meo procurare contenderit, nihil aliud quam
vitae periculum et perpetuum exsilium aut carcerem omniumque fortunarum confiscationem assequatur; quae
omnia quam dura essent, non solum reuerendissimae D. V. sed omnibus per Christianum orbem antistitibus
considerandum relinquo. Quod autem exsul et aduena sum, id mihi pro fide Christi (vt testis est tota
Christiana ecclesia) accidit. Quocirca instantissime rogo reuerend. D. V. vt se huic iusto et honesto negocio
tam apud serenissimum D. nostrum regem quam apud reuerendissimum D. Episcopum Posnaniensem ita
accommodare dignetur, vt posthac quemadmodum semper antea de summa Polonorum humanitate mihi col-
lata gratias agere possim. His felicissime valeat reuerendissima D. V. et me amet celsitudinique regiae
commendet et quamprimum mihi super his respondere dignetur. Ex sancto Michaele in Burgo Romano
M.D.XLIII in Octobri.”
Scripsit etiam reuerendissimo domino Archiepiscopo Gnesnensi eidemque Cracouiensi, domino Petro a
Gamaratis, vt eius interuentione mitigaretur durum statutum capituli Posnaniensis duriorque seueritas Se-
bastiani, Episcopi Posnaniensis, ne Archiepiscopo Vpsalensi in assequutione petiti beneficii nocere posset,
quod propter fidem Christi factus esset aduena ac peregrinus et exsul et maxime, quia ecclesia Polonica ad
tam infelicem sortem nequaquam venerat, vt non posset vni Archiepiscopo cum paucis familiaribus pro re
ligione sudanti de tali sacerdotio prouidere. Ad quam petitionem euolutis octo mensibus R. D. Martino
Cromero regio secretario in itinere versus vrbem proficiscenti per literas post tergum missas ita nomine
eiusdem Archiepiscopi Gnesnensis in scedula respondere praeceptum est.
"Reuerendissimo D. Archiepiscopo Vpsalensi itidem cupio commendari. Quod si sua paternitas ad
conficiendum reliquum vitae suae tempus in regnum hoc venire malit, ego libenter suam paternitatem vi
debo et in omnibus adiuuabo libenter et, quantum potero, prouidebo.” Haec responsio, licet humana et li
beralis erat, tamen nimis tarde venit, nempe quarto mense post obitum eiusdem Archiepiscopi Ypsalensis
fratri eius Olao Gotho tunc electo Vpsalensi per praedictum regium secretarium die xxiii mensis Iunii in
scriptis exstitit nuntiata. V num tamen singulare Dei iudicium apparuit, quod eodem fere tempore, quo
obiret praedictus inops Archiepiscopus Vpsalensis circa finem Martii, mortuus est et opulentus Episcopus,
Sebastianus Posnaniensis, circa initium Maii eiusdem anni M.D.XLIIIL
Ex his igitur supradictis supplicationibus tocies hincinde apud ecclesiasticos et seculares proceres por
rectis facile deprehenditur, quam exigua pietas in Deum ac caritas in proximum inueniebatur. Magna
quippe sollicitudine et aequitate desolatus Archiepiscopus petiit, quod vitro ab omnibus (etiam ethnica su
perstitione viuentibus) humana compassione liberaliter fuisset offerendum. Cumque eo tempore celebrandi

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.