HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL.
91
’lohannes Petrus (tituli) S. Clementis presbyter, Cardinalis, sacri reuerendissimorum dominorum S.
K. E. Cardinalium collegii Camerarius. — Vobis D. Bindo de Altouitis et sociis pecuniarum dicti sacri colle
gii generalibus depositariis de voluntate eorundem reuerendissimorum D. meorum Cardinalium, qui mihi ita
mandauerunt, per praesentes committimus et mandamus, vt de dictis pecuniis soluatis reuer. in Christo pa
tri, D. Ioanni Magno Gotho, Archiepiscopo Vpsalensi, ducatos auri de camera quindecim, quos sic solutos
in computis vestris admittemus. Dat. Romae in palatio apostolico die vi Decembris M.D.XLI. — Ita man
dauerunt mihi omnes reuerendissimi domini mei. Iobannes Petrus Cardinalis S. Clementis Camerarius
Ioh. Eranciscus Binus.”
Quibus ducatis acceptis tam seruitoribus suis, diu mercedem exspectantibus, quam etiam Episcopo
Castrensi, pro sua habitatione xii Scuta aurea requirenti, persoluit.
Hanc quoque liberalem et necessariam prouisionem eiusdem Archiepiscopi frater et successor Olaus Vpsalen-
sis, siue Romae, siue in generalibus conciliis Tridenti et Bononiae celebratis permanens, hilari donatione ab eodem
sacro Collegio consequutus est, prout inferius in vita eiusdem Olai ostendetur.
Inchoato deinde anno M.D.XLII, qualia beneficia a reuerendissimis D. Cardinalibus et quam magna
promissa a summo Pontifice suscepisset, plurimis amicis hincinde per epistolas significauit, asserens se ea
omnium rerum penuria tunc laborasse, vt nisi Reuer. Domini Cardinales auxilium eius indigentiis contulis
sent, infelicissimo cuiuis mendico sortem suam comparasset, maxime quia Pontificis promissa de dandis xv
ducatis pro singulo mense ante terminum vnius anni et dimidii non adimplebatur, nec interim per se ali-
osque proceres pontificiae clementiae, vt opem ferret promissam, desiit supplicare. Immo non tantum ob
priuatam suam penuriam, sed vt creditoribus suis (qui ei toties per Italiam ad generalia Concilia peregri-
nanti pecuniam, vnde viueret, mutuarunt) satisfacere posset, etiam quia multa ad diurnum victum compa
randa erant, quae ab hospitali minime poterant impetrari. Processu tamen temporis dum proprias passio
nes ob praedictas aliasque causas per summam patientiam moderari contenderet, aliorum afflictiones admira
bili constantia studuit consolari. Siquidem ad Episcopos, Abbates, Praelatos complures pias epistolas, immo
volumina epistolarum dedit, vno quasi ordine et fine conclusas, vt constantissimi in hoc temporum maligni
tate pro fide Christi in omni persequutione permanerent. Inter ceteros tamen virum celebrem, Iohannem
Cocleum nomine, amicum habebat, cuius insigni pietate ad fidei restaurationem in domino fruebatur, cui
aliquot etiam epistolas scripsit et rursus ab eo scriptas accepit. Scripsit autem Archiepiscopus eidem Co-
cleo inter alia particulam subsequentem. — ”Libellum tuum Theoderici, regis Gothorum, de libertate cleri,
cum epistola adiuncta gratissimo animo susceperunt domini Cardinales Theatinus, Sadoletus, Bembus et
sanctae Crucis, qui fatentur se et totam Romanam ecclesiam tibi plurimum debere ob tuam incomparabilem
fidem, quam religioni Christianae in his periculosissimis temporibus nimium periclitanti subuenire contendis.
Brundusinus vero Cardinalis, cum literas tuas legeret, animam agens tantum dixit: bonus Cocleus pro mul
tis laboribus magnam mercedem a Deo potius, quam ab hominibus exspectabit. Ex vrbe M.D.XLII. xx Apri
lis.” — Videns igitur Archiepiscopus promissa pontificis in longum trahi prouisionemque diurni victus sui
aegerrime ab inuitis officialibus sancti Spiritus dari, impetrato Romae quodam canonicatu in Polonia post
obitum D. Felicis Narapinski in ecclesia Posnaniensi pro fratre et secretario suo, Magistro Olao, meditaba
tur eo se conferre, vt propinquiori loco positus valeret in patria sua omni interposita diligentia restituere
religionem, literasque plures (gratia breuitatis hic omissas) vna cum iuribus et bullis de petenda possessione,
licet inconsolabiliter et frustra, tam capitulo, quam Sebastiano, Episcopo Posnaniensi scripsit. Deinde Se
renissimo Regi Poloniae, Sigismundo primo, sub hoc tenore.
”Serenissimo regi Poloniae, Sigismundo primo. — Serenissime princeps, clementissime domine rex,
inter plurimas virtutes, quas diuina bonitas maiestati vestrae pro merenda aeterna felicitate concesserat, il
lam praecipuam existimo, qua maiestas vestra aduenis et peregrinis, praesertim pro fide Christi persequu-
tionem passis, misericorditer affici consueuit. Quocirca nihil dubito, quin regia Maiestas V. eo benignissi
mo fauore me et mei exilii comites amodo prosequi dignetur, quo a pluribus retroactis annis in suo imperio
exsulantem per se et per suos prosequutus fuerat meque in numero suorum ciuium semper habuerat puta-
ueratque me in omni terra ciuilitatem iuste assequi debere, qui in numerum eorum diuina dispensatione con
scriptus sum, quos aeterna veritas de ciuitate in ciuitatem persequutionem passuros praesignauit. Ea igitur
optima et firmissima spe erga regiam maiestatem V. ductus, superioribus diebus canonicalem praebendam
Posnaniensem hic Romae, per obitum Felicis Naropinski vacantem, pro Cancellario meo, Magistro Olao
Magno Gotho, impetraui, quam quidem impetrationem regia maiestas V. eo facilius comprobare dignetur,
quo considerauerit suae regiae dignitati et sempiterno honori non minus, quam nostrae necessitati, per eam
approbationem consultum iri. Felicissime valeat regia celsitudo V. et me ad se a Christo Dei filio missum
esse non dubitet, ex Roma die vt supra.”
Quibus literis inspectis (attestante regio nuncio, sequenti anno Romam venienti) rex ipse clementis-
simus Episcopum praedictum hortans et orans, vt sacerdotium illud apostolica authoritate in vrbe legitime
impetratum tam benemeritis de religione hominibus in ecclesia sua iustius permitteret, quam nepoti vel fa
mulis alias et aliter prouidendis. Sed neque sic austerus rigor antistitis, vt misericordiam cum consentis

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.