90
JOHANNIS MAGNI
Deinde x Septembris ad eundem reuerendissimum Cardinalem Ipporegiensem literas in simili causa,
sed breuiore petitione transmisit, rogans sese sanctissimo pontifici et aliis reuerendissimis D. Cardinalibus
siue per literas siue personale colloquium indesinenter commendari, vt tandem (inquit) habeatur aliqua ho
nestior ratio tenuissimae conditionis et extremae inopiae meae, ad quam ob Christianam pietatem et S. Rom.
ecclesiae authoritatem (vt tota fere catholica ecclesia nouit) deueneram. Reliqua hic non addam, nisi vt san
cta sedes apostolica ita meae consulat necessitati, quemadmodum suae honestati consultum esse velit. Felicis
sime valeat reuerendissima D. V. — Quomodo autem Archiepiscopus in omni angulo et momento sollicitus erat,
vt aliquam consolationem pro se et religionis restitutione assequeretur parumque obtinuerit, etiam ex epi
stolis sequentibus ad reuerendissimos Patriarcham Venetum et Episcopum Veronensem diuisim datis decla
ratur.
”Reuerendissimo domino Hieronymo Quirino, patriarchae Venetorum. — Reuerendissime in Christo pa-
ter, propter varias multiplicesque animi mei sollicitudines, quas praeteritis mensibus passus fueram, et quia
nihil hinc hactenus inueneram, quae D. vestram reuerend. in nostris communibus negociis, quae pro restituenda
ecclesiae libertate meditamur, consolari posse video, potius nullas, quam inanes literas scribere, quamquam etiam
praesentes nullius sint momenti, nec aliud per eas innuere volo, nisi quod meo solito more spinas et aculeos
ac stigmata Domini mei Iesu Christi propter fidei Christianae restitutionem in corpore meo porto, quae vti-
que leuius ferrem, si in hac temporum malignitate quicquam consolationis post tot importunas sollicitudi
nes hic exspectare possim. Est tamen Sanet. D. N. et reuerend. D. Cardinalium Senatus in me satis beni
gno animo meque liberabilibus promissis saepius consolantur. Sed, quid futurum sit, relinquo diuinae pro-
uidentiae, cui reuerendiss. D. V. commendo, Romae xvii Septembris M.D.XLI.”
'Reuerendissimo D. Iohanni Mattheo, Episcopo Veronensi. — Reuerendissime domine benefactor huma
nissime. Quamquam S. D. N. et reuerend. D. Cardinales me liberalibus et magnis promissis hactenus foue-
rant, spemque habeo, vt eis aliquando satisfaciant, attamen nondum aliqua sufficiens ratio mihi ostensa est,
ob quam oportuisset, me in tanta mea aegritudiue et sub horrida hieme felicem et sanctam carissimi patris
mei domini Patriarchae Venetorum domum exire, in qua tam quiete et feliciter viueham, vt nullibi melius
et quietius. Proinde vti meminit D. V. reuerend. illam meam profectionem multis et iustis excusationibus
deprecabar, formidans illum ominosum reditum meum in vrbem, magis ad augendas, quam abstergendas
lacrimas meas, ab aduersis fatis procuratum. Sed benedico Deum coeli, qui non patitur mihi alias mole
stias inferri, quam eas, quas eius gratia facile valeam superare. Nec queror me aliquid aduersi sustinere,
sed vehementer doleo illa sanctissima Christianae pietatis négocia (ob quae tam grauia passus sum) nullibi
consilium vel auxilium inuenire; felicissime valeat reuerendissima D. V. Romae M.D.XLI, xvii Septembris."
Ad has suprascriptas epistolas rursus eidem Archiepiscopo rescripserunt reuerendissimi praedicti, Pa
triarcha et Veronensis, exhortantes eum omnia patienter ob amorem Iesu Christi sustinere, nec unquam ali
ter euenire posse, quam quod diuina bonitate ad vltimum optatam acciperet consolationem. Mense igitur
Octobre iam inchoato, Archiepiscopus bona fiducia plenus plurimos reuerendissimos Cardinales accessit rogans,
vt pontificiae Sanctitatis viscera per eorum intercessiones, vt sui misereri dignaretur, commouerent. Sed
cum nihil impetrassent, vti prius, iusserunt eum bene sperare, et tandem in medio Octobris specialiter adiuit
reuerendissimum D. Cardinalem Bembum desolationem et iustum lamentum suum in tantum exaggerans, vt
diceret se, si praesensisset hanc futuram calamitatem Romae subeundam, libentius sub gladio in Riuoalto
Venetiis mortem elegisset. Ad quod verbum cum lacrimis prolatum et auditum ita commouebatur piissimus
Cardinalis, vt hortaretur Archiepiscopum adhuc paulum sustinere, donec amicis suis D. Cardinalibus super
iustis querelis et precibus eius loqueretur persuaderetque talem hominem deseri non debere aut posse, nisi
cum perpetua infamia apostolicae sedis, cuius Legatus alias ab Adriano VI. ad Aquilonaria regna in causa
fidei emissus ac per Clementem VII in eadem legatione confirmatus esset et demum ad generale Concilium
vt Archiepiscopus reuocatus.
Itaque in medio mense Nouembri M.D.XLI. propositionem faciente reuerendissimo D. Cardinali de
Carpo, conclusum erat, vt Archiepiscopus pro sua sustentatione de Collegio reuerendissimorum D. Cardina
lium singulo mense quindecim ducatos de Camera assequeretur, et ita nominatim reuerendissimus D. Cardi
nalis Theatinus, qui tunc Camerarius erat, singulorum consensum impetrauit. Sed ne summi pontificis li-
beralitas inopi Archiepiscopo deesset, iidem reuerendissimi Domini Cardinales Sanctitati eius, quid a Collegio
Cardinalium dari decretum fuerat, significarunt, enixius et saepius supplicantes, vt saltem tantumdem eidem
Archiepiscopo pontificia Sanctitas dare dignaretur, donec certiores vberioresque prouentus, prout bene meri
tus erat, consequeretur, quibus pontifex sic respondit: gratias agimus vobis, quod bono viro et bene merito
succurrendum esse decreuistis; vos additis mihi calcar, vt me talem ei praestem, ne poeniteat ipsum ad nos
in Romam rediisse. Hoc liberali prouisione animaequior Archiepiscopus factus, exitum pontificii promissi
per aliquot septimanas et menses exspectabat. Interim vero dum prolixius traheretur hoc promissum suae
Sanctitatis, iubente reuerendissimo D. Cardinali Theatino, sacri collegii camerario, a depositariis eiusdem
collegii testimonium et mandatum domino loh. Franc. Bino, viro integerrimo, modo vt sequitur, afferente,
XV ducatos de camera sub hac verborum forma Archiepiscopus leuare coepit:

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.