HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL.
89
Indiae, sanctissimo D. N. inscriptum, quem alias promisi, et quia in eius calce nonnihil de honestis et piis
laboribus meis annexum exsistat, dignetur eadem reuerendissima D. V. vel eo modo accepto vel alio effica-
ciore informare Sanctitatem pontificiam, vt meis grauissimis casibus citius efficaciusque consulat; et felicissi
me valeat reuerendissima D. V. vnicum omnium calamitatum mearum refugium et releuamen, ex hospitali
S. Spiritus xm Iulii. Cumque reuerendissimi D. Cardinales supradicti tam iustis et rationabilibus causis et
petitionibus Archiepiscopi apud summum pontificem in aliquo prouentu procurando (vnde honestius sustentari
posset) modum et occasionem non impetrassent, saltem ad mutationem loci, quae facilior erat, commisera
tionem dirigebant, idque beneficio D. Cardinalis sanctae Crucis in fine Iulii effectum est, vt domum S. Mi
chaelis prope S. Spiritum sub monte sitam (quam Episcopus Castrensis protunc loco granarii conseruabat)
sub pensione tamen ingrederetur, et ita locum meliori vento suhiectum mutauit, sed sub cui a durissimorum
dispensatorum hospitalis vsque ad Illi inde annum, quo animam efflaret, patientissime perseuerauit. Dum
autem Archiepiscopus primo die Augusti in sua angustia domum illam ingredi vellet, tanta aegritudine ob
exhaustas vires in hospitali contracta constringebatur, vt necessarium illi esset humeris suorum familiarium
inniti et illuc licet difficillime quasi serpendo commigrare seque in lectum doloris mittere, vt opem solius
Dei imploraret. Permanens igitur Archiepiscopus in domo sancti Michaelis nuper quaesita, ex lecto aegritu
dinis suae sequentem epistolam scripsit reuerendissimo D. Cardinali sanctae Crucis, eo quod familiaiius sum
mo pontifici conuersabatur, et eo intercessore multi feliciter vtebantur.
”Reuerendissime domine, consolator obseruandissime, intelligo sanctissimum D. N. cito ex vrbe egres
surum. Proinde instantissime rogo, quod eius pontificia Sanctitas per diligentem cooperationem reuerendis-
simae D. V. aliquid de mea humillimi exsulis sui consolatione ante suum discessum constituere dignetur. Ha
beo sex necessarios seruitores, qui contra futurae hiemis horrorem vestiri volunt et stipendium pro seruitio
praeteritorum mensium postulant, suntque plurima per me graui aere comparanda, quae nequeo ab hospi
tali Sancti Spiritus exspectare. Inter cetera etiam rogo, quod reuerendissima D. V. apud R. D. Episcopum
Castrensem efficiat, ne me ab hac domo (in qua aliquantulam requiem inueni) extrudi patiatur, quia censum
pro ea exponendum non grauate persoluam. Haec sunt reuerendissime D. quae per summam et solitam
meam fiduciam coram reuerendissima D. Y. ante suum exitum ab vrbe necessario proponere cogor, quae
si (vt firmiter spero) amplitudo V. bono effectui mancipauerit, non solum meae extremae necessitati, sed
sempiternae sanctissimi D. N. honestati facillimo et optatissimo negocio consulet; et felicissime valeat reue
rendissima D. Y. ex sancto Michaele xvn Augusti M.D.XLI.”
Sed neque hac epistola, omni anxietate plena, aliquam inuenit consolationem. Scripsit etiam reuerend.
domino Episcopo, Duranti.
”Reuerendissime domine Episcope, benefactor humanissime, olim totus orbis Christianus cuilibet af
flicto Christiano patria erat, nunc autem haec sola vrbs Roma mihi et aliis piis vnica patria esse videtur,
idque ob sanctissimum pontificem Paulum III. in ea praesidentem persuasum habemus. Sed si eius San
ctitas sese hinc (quemadmodum publica fama est) mox receperit meque sine sua paterna consolatione deso
latum reliquerit, valde dolebo, ipsam Romam, communem omnium gentium patriam, mihi soli et nequa
quam male merito Archiepiscopo in exsilium commutatam esse. Proinde instanter, instantius et instantis
sime rogo reuerendissimam D. Y. dignetur quanto ocius et efficacius ad id cooperari, ne pontificia Sanctitas
meam humilitatem, quam tam benignis literis reuerendissimorum dominorum Cardinalium in hanc vrbem sub
tam difficillimo hiemis tempore vocauerit, penitus desolari patiatur; felicissime valeat reuerendissima D. V.
ex sancto Michaele xvm mensis Augusti M.D.XLI.”
Sed cum ad hanc epistolam nullum accepisset responsum, aliam scripsit reuerendissimo D. Cardinali
Ipporegiensi, Legato Bononiensi, viro optimo et humanissimo, in hunc modum.
”Reuerendissime in Christo pater et domine ac benefactor humanissime, non ob aliquam ingratitudi
nem, quam semper odi, cessaueram per aliquot dies a scribendis literis amplitudini vestrae, cui me et om
nia gratissimi filii officia, quae unquam praestare potero, debeo, sed quia anxio animo exspectaueram abso
lutionem piorum negociorum meorum, propter quae pontificia Sanctitas me ad se vocauit, cuius quidem vo
cationis rationem nullam hactenus intelligere potui. Proinde meas passiones silendas esse putaui, ne illud
compassiuum et paternum cor reuerendissimae D. Y. quocunque modo turbarem. Nunc autem omittere non
possum, quin instanter rogem eandem D. V. reuerendissimam, vt sanctissimum Pontificem istuc diuerten-
tem diligenter atque efficaciter per literas vel personale colloquium informare, rogare et monere dignetur, ne
me diutius in tanta omnium rerum necessitate periclitari paciatur, sed mea in sanctam sedem apostolicam
merita, quae vtique parua non sunt, magnamque meorum negociorum pietatem consideret idque erga me
praestet, ne me perpetuo poeniteat tot annorum labores pro sancta Romana ecclesia (quae se omnibus gia-
tissimam exhibere solet) sustinuisse. Verum ego mihi firmiter persuadeo, quod tandem optatum finem \el
alleuamen habeat haec infelix conditio mea per prudentem et diligentem cooperationem D. \estrae reueren
dissimae, quam ego et meus frater Olaus diu et felicissime valere ex toto corde optamus. Citissime ex
aedibus S. -Michaelis prope Palatium reuerendissimae D. V. mi Septembris M.D.XLI."
Tom. JU.
II. 23.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.