88
JOHANNIS MAGNI
hospicii condicionem eius perspicerent, visitarunt vixque incepto prandio, tantum intus et extra conceperunt
horrorem, vt illico aerem infectum purgaturi, fenestras omnes aperiri iuberent; nec cibis intenti grossiori
bus, sed admirationi, quod tam eximii nominis et meriti praesul in ea patientia (nempe in camerula, vbi
ara et mensa, lectus et cloaca coniuncta videbantur) subsistere posset. Haec tamen paucissima verba Ar-
chiepiscopo compatientes retulerunt: nisi acrius et frequentius necessitates vestras auribus eorum, qui vos
iuuare tenentur, inculcaueritis, moriemini in sordibus istis. Prandio itaque vel potius planctu deducto, fi
deles medici non minus calamitati Archiepiscopi, quam honestati s. sedis apostolicae consulturi, plures re-
uerendissimos dominos Cardinales, vt aliter pio praesuli prouideretur, optabant veterisque Latii gloriae et
liberalitatis vt memores essent, sollicite hortabantur, quomodo videlicet adhuc etnica superstitione durante
ob Italiae ciuilitatem potentes principes et carissimi viri sese in eius societatem, omnibus fortunis abiectis,
(suam libertatem vel calamitatem confidentes) adduxerunt, neque decere, vt optimus antistes, omnibus exu
tus fortunis, patria ob fidei defensionem expulsus et mille molestiis afflictus, vlterius in tam abiecta con
ditione periclitaretur aut prouerbio maleficorum dicentium ad minus in hospitali moremur ingemisceret se
subiectum. Cumque haec et similia etiam ipse Archiepiscopus seorsum apud reuer. D. Cardinales diceret,
praesertim coram Fregosio diceret, commota sunt in eo viscera pietatis, vt cum lacrymis diceret: vt Deus
parcat sanctissimo D. N. Papae Paulo III, qui vnico verbo posset has iustissimas querelas vestras consolari;
paululumque postea misit Archiepiscopo viginti quinque ducatos largos. Eeliqui vero illustrissimi D. Car
dinales, quid summus pontifex de afflicto Archiepiscopo liberalius disponeret, exspectabant, supplicantes eius
Sanctitati per plures menses, vt idem Archiepiscopo commodius et alio modo, quam in hospitali, prouidere
dignaretur, vbi magis magisque viribus destitutus grauiter languere incepit et hanc sequentem epistolam
reueren. D. Marcello, Cardinali sanctae Crucis, scripsit.
"Eeuerendissime domine, benefactor et consolator humanissime, duo sunt, quibus maxime affligitur
animus meus, nec alicubi, quam apud sanctissimum D. N. per reueren. D. Y. vllum auxilium circumspicere
possum. Inprimis quidem me vehementissime angit, quod iam Eomae toto trimestri commoratus, nullam
prorsus rationem intellexi, ob quam oportuerit me ex Venetiis (vbi satis feliciter cum reueren. D. Patriar
cha, H. Quirino, manebam) tam subito et sub intolerabili hieme huc aduolare etc. Deinde non minus di
scrucior ob maximas incommodidates huius hospitalis, in quo non solum circumstantis aeris contrarietatem,
sed plurimas alias molestias, de quibus non satis honeste scribere possum, in dies magis ac magis sustinere
cogor. Proinde reuerendissima atque humanissima D. V. per illam sanctissimam Christi crucem rogata dig
netur quanto ocius efficere, quod Sanctitas pontificia aut me ab his curis sine mora liberet aut gratiosam li
centiam ad Venecias redeundi concedat. Ego vbicunque fuero, semper ero deditissimum mancipium Sanctitatis
eius et sanctae Eomanae ecclesiae, pro qua tandem, vt mihi probabiliter persuadeo, martyrii gloriam asse
quar immortalem etc. Plura hic scribenda essent, nisi prudentissima D. V. paucioribus instrui possit,
quae felicissime valeat, ex S. Spiritu, vu Iulii M.CCCCC.XLI.”
Ad dominum Cardinalem Bembum.
"Eeuerendissime domine, benefactor et consolator humanissime, nihil omnino dubito, quin reuerendis
sima D. V. me paterno et optimo respectu iussuque pontificis ex Veneciis in vrbem Eomam suis humanissimis
literis vocauerit, vt ipse sanctissimus D. N. mihi pro fide Christiana et sancta Eomana ecclesia diu et grauiter af
flicto ita prouideret, vt lacrymae meae hic abstergerentur et non augerentur, nunc autem hic in septimum men
sem exspectans, nullam prorsus rationem audio, ob quam necesse fuerit me homiuem aegrotum iii tam difficillimis
anni temporibus per maria et terras huc aduolare, nec quicquam spei ex praeteritis ad futura mihi polliceri
possum etc. Praeterea tantum fastidii in hoc hospitali, tum ob corruptum aerem, tum ob alias graues molestias,
de quibus verecundum est scribere, contraxeram, vt tolerabilius sit mihi aliquod desertum commigrare, quam
hic diutius detineri. Quocirca reuerendissime domine rogo reuerendissimam D. Y. per viscera Iesu Christi,
dignetur apud Sanctitatem pontificiam quanto ocius efficere, quod aut meam conditionem tolerabiliorem hone-
stioremque efficiat aut me ad Yenetias, vnde veni, per gratiosam licenciam redire permittat, nec dubitet
Sanctitas sua, quin, sicut ipsa habet mille modos, quibus facile possit mihi succurrere, ita ego (duce Deo)
totidem vias exquirere contendam, vt eius paterna beneficia ad vtilitatem decoremque S. Eom. ecclesiae op
portuno tempore conuertam. Plura hic scribere lacrimis prohibeor, quas si reuerendissima D. V. vna cum
reuerendissiniis D. meis Theatino et Carpensi, Morono ac Cardinali sanctae Crucis non absterserit, nihil om
nino reliquum erit, quo gaudere possim me vnquam in hanc vrbem reuocatum rediisse. His felicissime vi-
uat reuerendissima D. V. Eomae ex hospitali S. Spiritus M.D.XLI, vu die Iulii."
Allatus est praeterea quasi eodem tempore quidam liber Louanii impressus clarissimi viri Damiani a
Goes, equitis Lusitani de moribus Indorum, sanctissimo pontifici Paulo III inscriptus, in cuius fine fidele
testimonium per modum appendicis erat annexum, quomodo propter fidem Christi tuendam ipse Archiepi
scopus a patria trusus erat in exilium ad vrbem Prussiae, Gedanum (vbi praedictus Damianus eidem Ar
chiepiscopo saepius de rebus clarissimis alias est locutus) et demum in Italiam, in duitatem Vicentinam,
anno M.D.XXXVIH, vbi generale Concilium credebatur celebrandum. Hunc librum Archiepiscopus misit
D. Cardinali s. Crucis cum hac exigua supplicatione annexa. Mitto reuerendissime D. V. librum de moribus

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.