HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPS AL.
87
mihi literae reueren. D. Y. quas ad me scripsit, et vna cum illis alterae ad sanctissimum D. 1ST. quas ad
me attulit dominus Iohannes Fernandus de Carthagena, familiaris olim et medicus bonae memoriae reueren-
dissimi Cardinalis sanctae Crucis, qui post obitum patroni cum eas accepisset literas, rogauit me, vt fun
gerer eo officio pro reuerendo D. Y. quo dicebat patronum suum, si viueret, libenter facturum fuisse, vt
scilicet curarem literas sanctissimo D. N. scriptas eidem tradi et negocium, quod in literis est contuendum,
apud sanctissimum D. N. procurare. Nihil quidem necesse fuit, me rogare in causa tam pia, praesertim
pro reuerend. D. V. cuius merita talia in ecclesiam agnosco, vt, qui ecclesiae rebus fauent, eidem fauere
et gratificari debeant. Itaque libenter hoc munus sumpsi et statim, ut opportunitatem sum nactus, cum
sanctissimo Domino N. de negocio R. D. V. egi. Sed neque necesse fuit me pluribus cum eius Sanctitate
agere, qui certe statim, vt coepi exponere necessitates R. D. Y. vitro se obtulit benignissimeque in omnibus re
spondit, sic tamen vt non probaret discessum ex Italia hoc tempore, sed cum necessitatibus subuenisset, eo
potius inclinabat, vt R. D. V. huc accerseret, de omnibus vero ad reuerendum nuncium mandata et literas
daturum sua Sanctitas est pollicita. Ex quo, quoniam, vt spero, R. D. V. plenius omnia intelliget, hic
plura non dicam, tantum hoc rogo R. D. Y. si qua in re mea opera illi vtilis esse possit, vt ad meo suo
iure et libere scribat. Polliceor enim me non secus, quam si mea essent, omnia, quae pertinent ad tuen
dam dignitatem R. D. Y. pro honore Christi me curaturum. Sic enim vt faciam, R. D. V. in ecclesiam
merita me cogunt, si pius eius filius esse velim. Vale Reuerende in Christo pater et frater carissime. Dat.
Romae xxi Nouemb. 1540.
Quibus literis acceptis Archiepiscopus graui dolore aflectus est, tum quia a molesta et diuturna
aegritudine vix conualuerat, tum quia in difficillimo tempore et in principio mensis Ianuarii illi per maria
et terras eundum erat; plerisque etiam Romam vocatis non satis feliciter talis vocatio successerat. Quocirca
cum esset parere necesse, sese ad tam difficile iter accingebat, quamuis illud interim per magnos amicos
et magnam eorum industriam deprecari ac impedire conabatur. Erant in portu \ eneto non pauci nobiles
viri, qui ei in tam difficili tempore nauigaturo ex profundo corde compatiebantur, dicentes: erat ne satis
afflictus iste Archiepiscopus exilio, inopia, nuditate, mendicitate et omni genere calamitatis oppressus, nisi
insuper cogendus esset tam aduerso tempore nauigare, in quo etiam ad mortem iuste damnatis parcendum
esset; vude Olaus eius frater astantibus canonicis nauim ingressus ait: cernite, sic viui possunt intrare sepulcra.
Quae autem tunc in mari Adriatico nauigans perpeti cogebatur, vix per alios, quam per eos, qui horrida
hieme nauigant, intelligi potest et maxime per eos, qui norunt, quam importuosum sit illud litus, quod a
Yeneciis usque Pesaurium praeternauigari solet. Sed omnium difficillimum iter erat, quo ad vrbem Romam
ex Pesaurio eundum erat. In eo enim tantum inualuit corporis aegritudo, vt necesse fuerit ipsum in hu
meris suorum comitum saepius per viam supportari. Tandem anno Christi M.D.XLI die xxiii Ianuarii Ro
mam perueniens, hospicium Solis ad gradus sancti Petri ingressus est, in quo eodem die sequenti duo ante-
dicti D. Cardinales Bembus et Polus, missis nunciis, indicibili dolore fatigatum Archiepiscopum conati sunt
consolari. Verum cum summus pontifex ab vrbe vnius diei itinere distans, scriptis D. Cardinalis sanctae
Crucis Archiepiscopum aduolasse in vrbem comperisset, domino Episcopo, Duranti, suo secretario mox com
misit, vt Archiepiscopum in hospitali de Saxia (prout ante aduentum eius ordinatum erat) collocaiet simul-
que praeceptori eius loci committeret, vt talem hospitem domesticis expensis refoueret. Quo cum Archiepi
scopus ductu cuiusdam Lazari, familiaris domini Durantis, peruenisset aliquotque camerulas inter saucios et
aegrotos inuenisset, admirari cum suspiriis coepit, quomodo tale hospicium tam amplissimis papae promis
sis alias oblatis ex integro concordaret. Euolutis itaque paucis diebus pontifex eum in castellum &. Angeli
vocatum verbis singularibus consolatus est, omnia promittens ei pro tanta constantia semper in obseiuatione
religionis ostensa sicque velle de eo disponere, vt nunquam poeniteret eum suae vocationi, in vibem veni
endo, paruisse. Quo audito aliquantulum respirare coepit, putans se secundum magnitudinem dolorum suo
rum optatam inuenturum consolationem et ita regressus in hospitale ad arduam pacieuciam sese piaepara-
bat, tempus enim quadragesimale tunc appropinquans hoc vnicum secreti doloris remedium requirebat. In
cuius initio, medio et fine, quam tenuiter ei et paucis familiaribus suis prouisum est, Deo (qui laboiem et
dolorem considerat) relinquitur indicandum. Deinde transactis tribus mensibus inter alia ita scripsit leue-
rendo domino Antonio de Salamancha, Episcopo Curcensi, regis Ferdinandi consiliario: quamuis ternis lite
ris eisdemque vrgentissimis a sanctissimo D. N. ex Venetiis ad Romam vocatus fuerim, tamen toto trime
stri hic exspectans, nullam inopiae meae consolationem hactenus inuemo, quocirca reueren. D. A. nequaquam
putet se per liberalitatem pontificis releuandam siue eximendam fore, ne suis liberalissimis promissis satis
facere curet, donec ego rescripsero me illius fraterno auxilio et fauore minime indigere. Bene valeat R. D.
Y. Tandem pontifex considerata eius extrema necessitate, propter quam in capella inter praelatos compa
rer nequiuerat, ipso die Paschae (quae fuit xvn Aprilis) misit illi triginta scuta, totidemque sequenti die
reuerendissimus D. Cardinalis Alexander Farnesius, eiusdem pontificis nepos. Sed hoc liberali dono ingen
tes expensas longo itinere praeterito tempore factas et debita, in quae (toties propter generalia concilia in
Italia prorogata peregrinando) inciderat, ante omnia persoluere est coactus. Per idem tempus duo medici
nae doctores Hispani dominum Archiepiscopum (veluti amici lob) veteri familiaritate notum, vt victus et

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.