86
JOHANNIS MAGNI
ante meminimus) in reliquis omnibus necessariis ipsum abunde releuaret. Invadebat tunc ingens Italiam
fames, praesertim Venetiam et Forum Iulii, proximum eorum territorium, maximamque mortalium multitu
dinem occidit. Et nisi tali tempore tales consolationes Archiepiscopo a diuina prouidentia dati fuissent,
omnino illi cum sua familiola fame periclitandum fuisset. Erat tamen eo tempore satis felices et nobiles
ciues inter Venetos, qui ipsum saepius adeuntes eius inopiam plurimum releuare potuissent, sed praeter com
passionis verba nihil ab ipsis triennali tempore, quo apud eos victitabat, assequutus est. Scripsit interea
Papae de sua extrema inopia, sed frustra ab occupatissimo pontifice auxilium exspectabat. Tandem cum ne
que ad Dominicae resurrectionis diem occasio aliqua celebrandi Concilii appareret neque aliqua spes a modo
residua videretur, Archiepiscopus tot tediis incommodisque affectus statuit sibi in Germaniam redeundum
esse potius, quam in Italia sine omni vtilitate diutius et frustra versandum, tenorque epistolae talis erat.
”Sanctissime pater, deuota pedum oscula beatorum; quia illud optimum Sanctitatis vestrae desideri
um , quo ad vniversalem Christianae ecclesiae restitutionem et generalis Concilii celebrationem continue du
citur, multis modis impeditur, firmiter mecum constitui cum bona venia Sanctitatis vestrae ad principium
proximi Februarii in Germaniam et Poloniam redire. In quo quidem itinere non solum Caesarem, sed re
ges, Ferdinandum Romanorum et Sigismundum Polonorum adire decrevi, ipsa mea personali praesentia ex
ploraturus, an exemplo sanctorum regum et principum ostendere velint, se gladium in vindictam reprobo
rum haereticorum accepisse. Et quia négocia, quae ego hactenus promoueram et nunc promoueo atque dein
ceps vita comite promoturus sum, magis, ni fallor, concernunt S. V. et s. sedem apostolicam, quam meae
humilitatis personam, rogo et obsecro eandem Sanet, vestram, dignetur mihi aliquam quantulamcunque
portionem de pane Christi impartiri, vnde saltem necessarium commeatum pro tanto itinere tantisque Chri
stianae fidei negociis habeam, praesertim quia ego pauperrimus Archiepiscopus grauissima damna pro S. R.
ecclesia sustinueram, vtpote a patria exclusus, omnibus fortunis spoliatus et mille vitae periculis inter fe
roces haereticos expositus; nec illi, quibus Sanet. V. mihi prouidere iusserat, quicquam in tertium annum
contulerant, imo nec vnum obolum in annuis redditibus possideo, quod ego vtique inter grauia damna non
aestimarem, nisi haec mea extrema inopia extrema damna atque impedimenta restituendae ecclesiae Aquilo-
nari inferret. Verum ego mihi firmiter persuadeo, quod Sanctitas V. quemadmodum toto animo fertur in
restitutionem Christianae fidei, ita me in eo pientissimo negocio sudantem liberaliter adiuuare dignetur.
Diuina Maiestas Sanctitati vestrae illa, quae in his difficillimis temporibus vtiliora fuerint, inspiret eamque
sanam et felicem diu conseruet; ex patriarchatu Venetorum M.D.XL, xx Octobris.”
Qua quidem epistola accepta, Papa duobus Cardinalibus, Petro Bembo, Veneto, et Reginaldo Polo,
Anglico, viris vtique omni fide dignis negocium dedit, vt confestim Archiepiscopum a Germanico itinere in
vrbem Romam per literas et magnificas promissiones reuocarent. Literae Bembi huius tenoris erant.
”Frater Petrus, Cardinalis Bembus, reuerendo domino, tamquam fratri, domino Iohanni Archiepiscopo
Vpsalensi — Reuerende domine, tamquam frater etc. Statim vt sese occasio obtulit de te rebusque tuis
cum pontifice maximo agendi, eam sane quam libenter arripui, quoquam illum, qui ad Christianos homi
nes iuuandos eosque praesertim, qui ob dignitatis amplitudinem morumque probitatem auxilio digni maxime
sunt, satis est sua sponte propensus, vehementius incitarem. Vsus sum reuerendissimo domino, Cardinale
de S. Cruce, intercessore, cuius magna est apud Sanctitatem suam et auctoritas et gratia, quique tui simi
lium studiosissimus semper est habitus et tui est, aeque ac ego sum, amantissimus. Itaque et causae aequi
tate et praefati reuerendissimi officio ac testimonio motus Pontifex statuit, vt Romam quam primum veni
res, vbi et tu Christianae rei pro virili parte nauare operam illustrius poteris, et ipse, vt ex dignitate te
sustentare valeas, commodius procurabit rationemque inibit, vt tibi viaticum ne desit. Qua quidem in ra
tione quid constiturus sit, certi adhuc nihil habeo neque ab eo cognoscendi facultatem me habiturum spero,
antequam tabellarius ad vos proficiscatur, sed alteris meis literis certior omnino fies. Interea te in viam
paiabis, vt et pontifici ipsi maximo morem geras et compluribus huius apostolicae sedis antistitibus, qui
te de facie cognoscere tecumque colloqui cupiunt, satisfacias. Venies quidem certe exspectatus gratusque
omnibus, mihi vero inprimis exspectatissimus atque gratissimus. Vale. Die xx Nouembris M.D.XL.”
Eiusdem Petri Bembi secundae literae.
”Reuerende domine tamquam frater. Pecuniam, vnde sumptus in iter faceres, puto tibi pontificis
maximi nomine curatam iam esse, sic enim ipse decreuit ac censet, vt nulla interposita mora te statim in
viam des. Nam antequam Roma abeat Anchonam atque inde Bononiam etiam petiturus, te huc venire vult,
quo de te ex te ipso vberius cognoscat tibique praesens consulat deque habitatione, quaeque praeterea ad
casus tuos sustentandos opus esse iudicabit, accommodet. Hanc autem profectionem suam, vt est hominum
opimo, vitra dies quinquaginta non differet. Nunc partes quae tuae sint, videas, vt pontificis de te be-
nemerentis voluntati obtemperes rebusque tuis prospicias et nobis, qui te amamus, satisfacias. Eas optime
implebis, si quamprimum venies. Vale. Roma die xviii Decembris 1540.”
Literae vero Poli sic conscriptae erant.
” Reginalds Cardinalis Polus, reuerendo in Christo patri, domino Iohanni, Archiepiscopo Vpsalensi,
amico et tamquam fratri amantissimo. — Reuerende domine et frater in Christo carissime. Redditae sunt