Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL. 
85 
cuius loci abbate difficillime per vnam noctem susceptus est. Sequenti vero die nobilis vir et primus vrbis 
Picentinae incola, Leonardus a Portu, audita illius abbatis duricia, vehementer Archiepiscopo condoluit effe- 
citque, vt apud conuentuales Franciscanos in sancti Laurentii hospitio reciperetur, apud quos confestim in 
lectum aegritudinis incidit, a quo post duos menses vix poterat releuari, erat enim languor ille nimis ve 
hemens et intolerabilis, quem non solum ex noxiis cibis ac corruptis vinis in itinere contraxerat, verum 
etiam ex illa numquam satis deplorata Christianae religionis ruina assidue patiebatur. Sed aderat illi in 
tot difficultatibus laboranti diuina clementia per fidelem seruum suum, Iohannem Matheum, Episcopum Ve 
ronensem, qui ad ipsum in tenui palea decumbentem ingressus, vix a lacrimis se continuit lectumque, in 
quo commodius et honestius iaceret, apportari fecit. Deinde, vt sanitati restitutus in publicum honeste pro 
dire posset, de indumentis et pecunia liberalissime prouidit; quippe extunc et in duobus sequentibus annis 
parum minus ducentis ducatis ad releuandam eius inopiam contulit et demum post tot beneficia illi scripsit, 
se numquam velle ipsum deserere, etiamsi illum ab omnibus aliis deseri contingeret. Erat ille Episcopus 
honestissimis diuiciis praeditus, sed eas omnes in orphanos, pupillos, viduas, virgines, aduenas, peregrinos 
et quoscumque egentes liberalissime conferebat, sola frugalitate viuendi sibi retenta. Interea tres cardina 
les, summi pontificis Legati, Campegius, Simoneta et Brundusinus Vicentiam XII die mensis Maii cum pu 
blica omnium congratulatione ingressi fuerunt, ad quos Archiepiscopus inter alias complures et pias exhor 
tationes sequentis tenoris epistolam ex lecto aegritudinis coniunctim et diuisim perscribere curauit. 
"Reuerendissimi domini, cum tanta et tam difficilia sunt négocia periclitantis fidei Christianae in 
regnis Aquilonaribus, vt si nulla alia essent, ipsa sola satis essent, propter quae conuocari deberet Conci 
lium totius ecclesiae catholicae, non possum sine sempiterna et inexpiabili culpa omittere, quin omni conatu 
et studio contendam apud reuerendissimas D. V. vt pariter secum perpendant, quid remedii et consolatio 
nis hinc exspectare possint illa Aquilonaria regna, quorum nonnulli Episcopi occisi sunt, nonnulli tetro car- 
ceri in plures annos mancipati, nonnulli transfugae et exsules in alienis terris et incertis sedibus diuagan- 
tur, suntque XXIIII ecclesiae cathédrales catholicis viduatae Episcopis, et hae tanto tempore negliguntur, 
donec abiecto Christianismo, paganismus, vt olim fuit (euersis funditus ecclesiis) restituatur. Plura hic 
scribere lacrimis et aegritudine prohibeor, hoc solum nunc per viscera lesu Christi obsecrasse contentus, vt 
reuerendissimae D. Vestrae per primam occasionem dignentur tam insignem ruinam fidei Christianae dili 
genter perpendere, quomodo possit illis pontificibus et populis aliquo modo consuli, si non perfecta conso 
latione, saltem vt intelligant supremos Christiani orbis praelatos habuisse et habere paternam commiseratio 
nem calamitosi populi Christiani. Neque dubium est, quin ad sempiternam totius posteritatis memoriam 
perscribatur, quomodo ego hic in tam grauibus negociis exaudior, et quam consolationem mecum hinc a 
summis pastoribus reuersus, ad Christianum gregem, qui infernalium luporum faucibus dilaceratur, repor 
tabo; et si hinc me minime consolatum (quod deus auertat) abire contingat, tunc coelum et terram inuocare 
compellor, quod nunquam mea culpa tam atrox vulnus illatum fuit in Christianae ecclesiae vnitatem, 
quam prudentissimis atque reuerendissimis D. V. enixius, quo valeo, conseruandam commendo. Vicentiae. 
M.D.XXXVIII, XXVII Maii.” 
Ad quam quidem epistolam Legati parce respondentes iusserunt, vt Archiepiscopus meliora tempora 
exspectaret, nec esset tunc alicuius remedii spes, quando Papa tam remote a loco Concilii ageret. Doluit 
plurimum Archiepiscopus ad tam debile responsum, quod ei in tam graui negocio reddebatur, sed magis 
doluit, cum vix transacto altero mense omnis spes tunc celebrandi Concilii ad futurum Dominicae resurrec 
tionis diem interposito papae decreto prorogaretur. Restitutis deinde paululum viribus, legatos adibat ob- 
secrabatque nunc singulos per quidquid diuinum et humanum erat, addiditque obsecrationibus gemitus et 
lacrimas, vt saltem vnam sessionem celebrarent, qua constitutiones Gostaui, Sueciae et Gothiae regis, pro 
cerumque eius in Comiciis Arosianis anno Christi M.D.XXVII et deinde M.D.XXIX ad euertendam in illis 
terris omnem Christianae ecclesiae auctoritatem promulgatas et a maiori parte subditorum eius vice legum 
acceptas examinarent et ab omni iure diuino et humano alienas iudicarent. Sed cum nihil omnino ob prae 
dictam causam, quod cum tempore omnis iniquitas oppilaret os suum, ea precum importunitate proficeret, 
exhibuit eis quandam propositionem Nicolai Raualdi, antecessoris sui, Archiepiscopi Vpsalensis, dudum in 
Concilio Basiliensi propositam. In qua de praeeminentia antiquorum regum Gothorum et eorum magnificis 
per terrarum orbem gestis plurima memorabantur, vt ipsis legatis persuasum fieret nequaquam negligendos 
esse eos populos, qui suorum maiorum exemplo possent et Romanae ecclesiae et Romano imperio et reliquis 
nationibus aliquod graue negocium afferre. Adnotata est ea propositio inter legatorum acta, nec alitei fuit 
Archiepiscopo satisfactum, qui ob id animum fere despondens nihil amplius de futuro Concilio sperabat. 
Sed vt primus omnium praelatorum ad Vicentiam venit, ita post omnes legatos et Episcopos medio mense 
Septembri inde discessit. Interea a patriarcha Veneto, Hieronynimo Quirino, tunc Vicentiae praesente per 
secretarium suum impetrauit, ut eius hospitio per aliquod tempus colligeretur, donec de vniuersali Concilio 
aliquid efficacius statueretur. Itaque patriarcham confestim Venetias redeuntem comitatus, omni genere hu 
manitatis ab ipso exceptus est, nam illi et de honesta mansione et de magna expensaium paite in patri 
archatu usque ad tertium annum liberaliter prouidit, cum interim optimus Episcopus Veronensis (cuius paulo 
Tom. UL 11
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.