84
JOHANNIS MAGNI
suum, Olaum Magnum, nunc apud dominos cardinales, nunc apud rotae auditores assidue laborabat, do
nec obtenta ab eis sententia domum ipsam ab omni impetitione liberam reddidisset, ipsiusque rectorem in
eius possessionem reduxisset, cui non solum labore et sollicitudine, sed etiam pecunia pro deducenda et exstin
guenda lite subueniebat. Interea vero cum Archiepiscopus tam piam pauperum Christi causam ageret si-
mulque consideraret, pontificem maximum tot tamque variis curis occupatum, vt non posset eius négocia,
quae pro fide Christiana in regnis Aquilonaribus restituenda attulerat, examinare, impetrauit ab eo, vt ip
sorum examinatio tribus Cardinalibus, Contarino, Theatino et Polo committerentur, coram quibus toto tri
duo tantaque diligentia illa négocia exponere curauit, vt nihil amplius ab eo desiderare potuissent, quicun
que sanctissimae religioni bene consultum esse voluissent. Sumpto enim enarrandi principio a tempore, quo
primum ab imperatore Carolo Magno Christi fides ad illa regna extendi coepit, aperte ostendit illos popu
los in suscepta fide et Komanae ecclesiae obedientia tam pios et constantes semper postea permansisse, vt
vix alibi in tota Europa constantiores Christiani inueniri potuissent, donec Christiernus eius nominis secun
dus, Danorum rex, maritimam Sueciae vrbem, Stockholmiam, praetextu componendae pacis ingressus, inte
gerrimos pontifices et praelatos ac nobilissimos senatores et proceres magno numero, fracta publica fide,
anno a Christo nato M.D.XX in octaua omnium sanctorum et postea, trucidasset. Quo diro vulnere in to
tam Aquilonarem ecclesiam illato, vix aliqui idonei viri se deinceps ad tanta sacerdotia assumi patieban
tur, quia et in patria tota ecclesiae libertas funditus euersa erat, et summus Komanae ac catholicae eccle
siae pontifex Leo X tam atrox seueri regis facinus, vel dissimulando propter Caesarem, cuius soror coniux
erat Christierni, vel tardius vlsiscendo ob maliciam temporum praeterire videbatur. Imo nonnulli inter pri
mos vrbis Iiomae prelatos Christierno fauentes consulebant, quod cum ipso, eo quod Caesaris gener esset,
indulgentius ageretur, factumque est eorum consilio, vt, qui a Christierno in occisorum Episcoporum nu
mero promouendi proponebantur, Komae confirmarentur, et illi, qui iuxta sacros canones et antiquam pa
triae consuetudinem electi erant, perinde ac summo sacerdotio indigni repellerentur. Has et complures cau
sas occasionesque *), quas illa aquilonaria regna ad pertinacissimum schisma corruerant, Archiepiscopus pri
mo die coram tribus deputatis Cardinalibus copioso sermone perorauit. Sequenti vero die coram ipsis aeque
extensa narratione de opportunis et necessariis remediis, quae adhiberi potuissent, ita disseruit, vt eius in
terpretatione facillimo negocio tantis difficultatibus, antequam in extremam desperationem concidissent, suc
curri potuisset. Et vt in hac pia causa non solum eis suaderet, sed etiam persuaderet, multis argumentis
vsus est. Adduxit inprimis Komanae ecclesiae primatum, quo eius pontifices tam iure diuino et hu
mano, quam publico catholicae ecclesiae consensu toti orbi Christiano et omnibus eius Episcopis prae
sident, ideoque ad eos plurimum spectare, vt in tam difficillimo tempore magis, quam in prospero et
felici, sese totius Christianae gregis curam assumpsisse ostendant. Meminit praeterea plurium veterum hi
storiarum, quae asseuerant Romanos pontifices maximam sollicitudinem et expensas pro ethnicis schismati
cisque et hereticis ad veram Christi fidem conuertendis semper impendisse, vtpote pro Gallia, Hispania,
Anglia, Bohemia, Moschouia, Dania aliisque regionibus et ciuitatibus ab ipsa Romana ecclesia deficientibus
vel defectionem molientibus. Addidit etiam, quomodo Christi vicarius et eius cardinales strictam rationem
coram diuino iudicio reddituri essent, nisi tot Christianorum animas ab aeternae mortis periculo eripere co
narentur, praesertim cum facile praestare posse videbantur, quae ab Archiepiscopo petebantur. Petiuitenim,
vt Euangelium, quod haeretici in linguam Gothicam transtulerant et plus quam in mille locis corruperant,
auctoritate sedis apostolicae abrogaretur, constitutionesque in ciuitatibus Arosiensi et Oerebroensi circa an
nos Homini M.D.XXVII et deinceps M.D.XXIX promulgatae, tamquam haereticae et diuino ac humano iuri
contrariae, tam in consistorio papae, quam imperiali cum earum assertoribus damnarentur, sibique auctori
tas a sede apostolica permitteretur, qua suos suffraganeos in regnis Gothiae et Sueciae pro Komanae eccle
siae obedientia consecraret, vt catholici antistites pseudo episcopos tum prudenter tum auctoritate quando
que amouerent. Alioquin non exsistentibus veris Episcopis nullum prorsus efficax remedium adhiberi posset.
Demum petiuit sibi legationem a sede apostolica cum facultatibus et gratiis tanto negocio necessariis de
cerni. Haec omnia, quae praemissa sunt, etsi prius concedi, quam peti debuissent, tamen nec approbata
nec reprobata, sed ad futurum Concilium Vicentinum, quod in proximo vere celebrandum sperabatur, re
missa fuerunt, et ita Archiepiscopus de his et aliis compluribus quasi frustra propositis plurimum doluit
seque in vrbem Romam aduenisse poenituit. Eundum tamen illi erat ad Vicentiam, quamquam vulgari fama
Romae dicebatur nullum in eo loco concilium fieri posse; causam vero non explicabant, sed magis, vt fieri
solet, susurrabant. Data sunt ei a papa Paulo tertio pro eo itinere ad importunas plurium dominorum car
dinalium preces quinquaginta scuta auri, quibus tres equos emit; reliqua autem munia in locum eorum,
quae pridem ob inopiam vendiderat, mutuata ab amicis pecunia, comparauit; tamquam ad difficile iter
(quale egestate et alieno aere grauati agere solent) ex vrbe Roma, pro qua tot labores ab adolescentia su
stinuerat, gemibundus excessit, durissima quaeque ob Christi fidem subire paratus. Veniens tandem vltima
die Aprilis ad portam Vicentinam, diuertit ad proximum monasterium sanctorum Felicis et Fortunati, a
2) Hic forsan vocabulum *per‘ est omissum.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.