VI.
ANNOTATIONES HISTORICÆ AB ANNO 845 AD ANNUM, 1445.
21
YL
Annotationes Historicæ ab anno 845 ad annum 1445
FORSAN EX DEPERDITA PARTE DiARII FRATRUM MINORUM HOLMIENSIUM.
Inter manuscripta Bibliothecæ Upsaliensis (olim in collectione Celsiana) reperitur liber in 4:to
signatus numero 58, qui collectanea in geographia et historia Sueciæ maximam in partem manu
Olavi Celsii senioris scripta continet. In pagina 339 incipiunt diversa annotata (autographa Celsii)
in historiam Suecanam medii ævi, ex quibus. cum quæ hic sub numero VI proferimus, tum se
quentes annales Holmienses (n. VII) sumsimus. In summa pagina 339 Celsius aliqua de fonte,
quo usus erat, scripsit, quorum tamen per descissionem paginae solum hæc ultima verba legi
possunt: — — sunt scripta manu Olavi Petri? mecum communicavit dn. von der Hardt Auct.
Beg. a. 1706 mense Octob. Holmis. Primo tamen aspectu invenimus vel minimam partem Olauo
Petri originem debere, quod ut facilius illustremus, annotata quasi in capita dividere volumus.
1) Annotationes historicae usque ad annum 1445, quæ paginas 339—351 amplectuntur. Hic
jam in secunda pagina (340) scripsit Celsius: quæ sequuntur ab alia fuerunt manu, et
in pagina 343 annotavit: sequentia sunt ab ea manu quæ ab initio; demum in pagina
351, in qua hæ annotationes_ subsistunt et aliqua excerpta e diplomatis Suecanis, quæ
unam tantum paginam explent, sequuntur, Celsius ad hæc excerpta in margine addidit:
manu Olavi Petri.
2) Deinde in paginis 352—358 ea inveniuntur, quibus titulum Annales Holmienses dedimus.
Super his autem scripsit Celsius manu qua antea.
3) In pagina 358 incipiunt annotationes, quarum in fronte Celsius observavit: Sequentia sunt a
■manu Olavi Petri a me Olavo Celsio fideliter descripta Holmis mense Oct. 1706. Prima
pars nihil aliud est, quam versio latina veteris chronici prosaici supra Tom. I pag. 239 im
pressi; deinde sequuntur pervulgatæ annotationes Olavi Petri de memorabilibus ipsius vitæ
eventibus.
Ex his satis elucet neque Annotationes ad annum 1445 neque Annales Holmienses ex schedis
, Olavi Petri originem ducere, quod tanto certius videtur, cum ille in chronico conscribendo
Annalibus aperte non usus sit.
Ut jam in titulo indicavimus, manifestum nobis videtur, has Annotationes e perdita parte Diarii
minorum Holmiensium depromptas esse *), quæ quidem opinio his duabus rationibus nititur.
Primum multæ annotationes (quas hanc ob causam omissas solum in seholiis indicavimus) ad
verbum cum Diario conspirant; tum quæ restant claustrum minorum Holmiensium ejusque
res sæpe attinent; denique permultæ annotationes incidunt in dies et menses (5 Augusti —
31 Decembris), quæ in Diario hodie desiderantur. Diversa quidem annotata certa die indicata
carent, sed illa sine dubio in deperdita parte, ubi spatium dabatur, nulla ratione diei cujus-
dam habita, erant inserta; similem enim rationem in servata et supra impressa parte sæpius
animadvertere possumus. Verisimile est igitur, scriptorem quendam illo tempore, quo Diarium
adhuc integrum erat, ex illo excerpta aliqua fecisse, quæ tandem in possessionem von der
Hardtii cesserunt et ita Celsio sunt communicata. Richardus von der Hardt erat auctionator
librorum Upsaliensis, propter industriam qua monumenta historica collegit haud ignotus.
Has annotationes ad annum 1445 vel forsan ipsam nunc deperditam partem Diarii minorum
Erasmus Ludovici, secretarius regum Gustavi I:i ejusque filiorum vidit, nam in ejus manuscriptis
(presertim in Codice signato D. 19. in Bibliotheca regia Holmiensi et in D. 1. ibidem) diversas
ex his annotationibus ad verbum conspirantes sed inter alia quæ collegit immixtas reperimus.
Praeterea nullam quasi cognationem inter has Annotationes ad annum 1445 et fontes histo
ricos in nostro opere impressos indagare potuimus, etiamsi nonnullæ, siugulæ in singulis chronicis
*) Quæ hodie restant hujus Diarii, supra Tom. I. 1. sub numero XVIII sunt impressa.
Tom. Ill
I. 6.