m
1 I
HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL.
83
ceri poterat, quam cruces, spinas, aculeos, opprobria et contumelias, iniurias omnesque Dominicae passionis
acerbitates, quarum tunc Christiana ecclesia memoriam agebat. Siquidem multa diebus singulis in eo iti
nere passus, a nullo liberalius, quam a reuerendissimo et illustrissimo principe, domino Iohanne, Episcopo
Posnaniensi, alias Yilnensi, exceptus est, cui si diuturnior vita fuisset, non parum pro reducendis septentrio
nalibus regnis ad catholicae ecclesiae vnitatem praestitisset. Ingressurus deinde Archiepiscopus vrbem Vra-
tislauiensem, periculosissimo casu e curru collapsus, sinistrum genu collisit vixque multis annis ab ea col
lisione poterat restaurari, cuius curationi plurimum cooperatus est eximius et humanissimus vir, doctor Do
minicus Brocchendorffius, canonicus Vratislauiensis, in cuius domo tribus septimanis lecto assidue affixus
erat. Accidit his diebus eundem Archiepiscopum Vpsalensem a quodam magni nominis praesule audire de
Lutherana doctrina (quasi alto ingenio Gamalielis exemplo) sic loquente: si a Deo esset, nullus eam infrin
gere posset, sin autem aliunde, cito rueret in se ipsam. Ad quod Archiepiscopus adductis suspiriis ait: 0
domine Episcope, estis vos tam pusilli cordis et vacillantis iudicii, vt credatis hanc haereticorum doctrinam
omni blasphemia, sacrilegio, spurcitia, innocentium oppressione, simulatione, dolo, rapina et omnimoda ma
ledictione plenam, vt a fructibus agnoscatur, a Deo non solum non esse, sed aeterno indicio eius reprobari,
ideoque reuerenter vos exhortor, ne vmquam in medio hominum verbum huiusmodi proferatis. Si enim pru
dentes sunt, offenduntur, si simplices, scandalizantur et indurantur, quasi tam impiissimae doctrinae (vir
tute Dei et vera scripturae intelligentia) antea non esset occurrendum, quam dominus aperta terra censu
ram monstraret in exterminatione Datan et Abiram et sequacium eorundem. Interea tanta aquarum inun
datio omnes vias ineptas reddidit, vt totum reliquum iter per Silesiam, Morauiam, Austriam, Stiriam, Ca-
rinthiam, impedito in luto et paludibus curru, difficillima quaeque sufferre cogebatur. Nec paruum erat dam
num, quod in fortunis et expensis ob illam viarum difficultatem et iumentorum debilitatem contraxit, prae
sertim prope villam Morauiae, Vistonitium, in cuius paludibus vitra omnem solitum cursum inundantibus
omnes pontes rupti erant, necesseque fuit natantibus equis et curru praesentissimum mortis periculum su
perare. Occurrit in Olmuntio, Morauiae vrbe, eius loci Episcopus, Stanislaus Turso; inter multa commise
rationis verba Archiepiscopo dixit: cur tantae itinerum laborum et expensarum molestiae frustra te submit
tis, reuertere in terram tuam, nonne vides nullos Germaniae Episcopos fidem illius Concilii decreto aut vo
cationi praebere? Tum Archiepiscopus in sua solita constantia perseuerans respondit: etsi angelus de coelo
diceret, non adeundum esse Concilium generale, in tanta Christianae ecclesiae necessitate nequaquam essem
illi pariturus. Itaque inceptum iter, quamuis multis periculis obsitum, aggressus peruenit ad Eorum Iulii,
Venetorum terram, in medii mensis Iunii diebus, vbi ex obuiis nunciis didicit Concilium Mantuanum (prop
ter quod tot labores, tot pericula, tot intolerabiles expensas subiuerat) abrogatum vel prorogatum. Tunc
maestus et dolens iter a Mantua ad Bononiam deflectens spem habebat, ibi se per aliquem sedis apostolicae
legatum instrui posse, quomodo rebus indicti Concilii succederet. Legatus autem Cardinalis Sfortia, quia
minorennis erat, misit ad eum Laurentium Gran, Episcopum Signinum, virum doctissimum, qui ab Archi
episcopo de concilio interrogatus, admirans respondit: estne aliquod concilium futurum? Quo responso ac
cepto Archiepiscopus parum vitra cum eo loquutus est, sed supprimens alto corde dolorem secumque inge
miscens, incidit in lectum aegritudinis, in quo paene vltima fata contraxisset, nisi praedictus reuerendissimus
dominus Cardinalis Legatus dedisset illi liberale subsidium, et fratres ordinis praedicatorum ipsum in con-
uentum sancti Dominici per summam humanitatem excepissent, a quibus circa medium mensis Septembris,
vix ab ea mortifera aegritudine liber, Romam versus exiuit. In quo itinere 'multos aduersus casus expertus
est, nam cum ex montibus Apenninis ad oppidum Scarpariae per abrupta praecipicia descenderet, a deo
obumbrati sunt oculi eius, vt praeuio ductore opus haberet. Florentiae apud Abbatem sancti Benedicti ho
spitio susceptus, in tantum tumorem sinistri genu, tum ex praecipiti itinere, tum ex illo Vratislauiensi
casu, incidit, vt ipsum genu capitis magnitudinem aequaret. Sed paucis exactis diebus, non sine diuino
miraculo et ope bonorum patrum sanitati restitutus, Romanum iter continuabat veniensque in vrbem Ro
mam quinta die mensis Octobris anno M.D.XXXVII humanissimis verbis a papa Paulo 111 et Cardinali
bus exceptus est. Paulus, enim, misso in domum sanctae Birgittae nuncio, ipsum ad se vocauit venientique
de Concilio in Vicentiam sequenti septimana transferendo praedixit amplissimasque gratias egit, quod in tam
difficillimis Christianae reipublicae temporibus et tot diuturnis ac continuis tyrannorum persequutionibus
semper constantem fidei defensorem sese exhibuisset et tandem ad Concilium generale vocatus tam prompte
comparuisset, non obstantibus tot itinerum periculis et expensis, quae vix superari posse videbantur, deinde
ipsi bene sperare iusso liberales expensas pro eo et familia eius se erogaturum promisit. Iisdem quoque
humanissimis verbis et gratiarum actionibus erga ipsum vsi sunt reuerendissimi domini Cardinales, se et
sua liberalissime illi offerentes. Sed erat tunc tempus, quod non permittebat tam gratiosa promissa effectui
mancipari. Quocirca oportuit Archiepiscopum multa rerum et expensarum penuria toto semestri, quo Ro
mae victitabat, laborare. Suborta est etiam illi non parua sollicitudo de hospitali sive domo sanctae Bir
gittae, quam quidam ex magnis vrbis Romae praelatis Genutius pro suo nepote a papa impetrauerat, res
que ad eam desperationem deuenerat, vt eius loci prior, Holmstanus, in proximo inde excludendus esset,
pisi Archiepiscopus opportunissimo auxilio illi affuisset, qui toto trimestri tam per se, quam per gei manum

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.