82
IO MANNIS MAGNI
Vismariam, maritimum oppidum euaserunt, in cuius litore naues decem praegrandes et armis victualibusque
onustas Sueonibus occupandas reliquerunt. Qua victoria rex Gostauus magnopere confirmatus, classem bel
licam in freto Oeresundiano collocans, non quieuit a bellis, donec Christiernum, Holsaciae ducem, Friderici
Danorum regis filium, in paternum regnum collocaret, vt sese communi auxilio contra quoscunque aduer-
sarios confortarent. Idem Danorum rex Christiernus, XL equitibus comitatus, ex australiore Dania ad Hol -
miam, Sueciae regiam, celerrimo cursu aduolans, visus est vna cum Gostauo rege in omnimodam euersionem
ecclesiasticae authoritatis conspirasse, .qua conspiratione intellecta, Arcbiepiscopus ad regni Daniae antistites
et electos presertim Lundensem et Roschildensem, a quorum nutu ceteri pendere videbantur, plurimas et
opportunas ac pias exhortationes scribere curabat, quibus diligenter eos praemonere conatus est, vt mature
solliciteque prouiderent, ne Christiana fides et catholicae ecclesiae authoritas adeo desperate in Dania colla-
beretur, quemadmodum in vicina Gothia et Suecia corruerat. Excepta sunt eius pia consilia minore
cura, quam summa Danicae ecclesiae necessitas exigebat, quibusdam ipsius praelatis plus iusto de amicorum
potentia et generis nobilitate sese efferentibus afflictaeque ecclesiae Suecanae antistites tamquam ob imbel
liam collapsos sugillantibus. Attamen inuenti sunt inter eos nonnulli piae mentis viri, qui constanter as-
seuerabant, Danicam ecclesiam nequaquam sacrosanctam fore, postquam innocentissimi Suecanae ecclesiae
pontifices ob vitae puritatem integerrimique desolati essent. Quippe diuina ira minime lento gradu ad vin
dictam properans, heu dolor, effecit, vt omnes Danicae ecclesiae praesules et praelati, anno a Christo nato
M.D.XXXV1 in mense Octobri in durissimum carcerem et ignominiosissimas reorum custodias a Christierno,
eius nominis tertio, Danorum rege, detruderentur, sublata eis omni libertate et spe ad pristinas fortunas
umquam redeundi; tamque vilis et abiecta facta est tota Danica ecclesia et eius universus clerus, ut serui
de lapide v) einti tolerabiliorem sortem incidissent. Tunc Archiepiscopus Vpsalensis, suae solitae in Deum et
Dei ecclesiam pietatis memor, primum omnium ad summi pontificis Pauli III et cardinalium noticiam tam
atrocem iniuriam Danicae ecclesiae illatam per epistolas deducere curabat, rogans et obsecrans, vt aliquo
pacto ostendant se curam habere euersae religionis et fidei Christianae. Praeterea omnem sollicitudinem per
regni Poloniae pontifices adhibuit, vt optimus eorum rex Sigismundus I suis piis et iustis precibus horta
retur Daniae regem, ne suae maiestatis honorem Christiani sacerdotii persequutione contaminaret. Deinde
apud Caesaream maiestatem et eius sororem, Mariam, quae Caesareo nomine terras Burgundiae et Flan-
driae gubernabat, multis et importunissimis literis instabat, vt totas vires suas liberationi illius oppressae
ecclesiae sine mora adhiberent, ngque minor illi erat curay) Fredericum, Palatinum Rheni, Bauariae du
cem, qui cum Caesaris neptem, Christierni secundi Danorum regis filiam, nuper in coniugem accepisset,
optimum ius liberandae Daniae habere videbatur. Interea vero cum Archiepiscopus tam sollicitas operas
suas non solum pro sua prouincia Vpsalensi, quae duo amplissima regna Gothiam et Sueciam continet, ve-
rumetiam pro regnis Daniae et Noruegiae, vt ad catholicae ecclesiae vnitatem redirent, assidue accommoda
ret spemque non paruam de sua prouincia per diligentem Sigismundi Poluliorum regis cooperationem sibi
polliceretur, ecce affertur illi mandatum Pauli Papae III, solitae subscriptionis autlioritate firmatum, quo
ad Concilium Mantuanum, quod sequenti anno M.D.XXXVII ad x Kalendas Iunii inchoandum esset, acce
dere iubebatur. Quo accepto in tantam rerum gerendarum perplexitatem incidit, vt omnino nesciret, quid se-
cum statueret. Erat illi non exigua spes restituendae religionis in Aquilonaribus regnis, quae, eo procul
et in Italiam abeunte, omnino deperitura videbatur, nec paruam animi molestiam concepit ex periculorum
et laborum ac expensarum magnitudine, quam toties ex vltimis finibus Sarmatarum et Gothorum in Itali
am eundo et redeundo sustinuerat, at erant ex aduerso non paucae rationes, quae ipsum vehementius urge
bant, vt se pro libertate omnium Aquilonarium ecclesiarum ad generale concilium conferret. Solus enim
atque vnicus pontifex ex omnibus illis terris residuus erat, qui posset et vellet tam insignem ruinam tot
regnorum et ecclesiarum coram omnibus catholicae ecclesiae praelatis siue in concilio siue extra illud pro
ponere, ceteris omnibus Aquilonaribus Episcopis vel in captiuitatem vel exilium detrusis, et, quia Luthe-
rani principes sese ad futuri concilii constitutiones obligauerant, necesse fuit eos in tali congregatione per
aliquem idoneum antistitem conuinci. Erat praeterea aliquis magnae potentiae et pietatis princeps, qui ab uni
versali Synodo authoritatem petituturus erat, per quam illos septentrionales principes et populos armata manu
ad catholicae ecclesiae vnitatem, si sponte redire nollent, reuocaret. Hae igitur et aliae complures rationes gra-
uissimae necessitatem Archiepiscopo afferebant, vt neque a tenuitate fortunarum, quibus penitus exhaustus erat,
neque ab imbecillitate corporis, qua plurimum laborabat, excusationem assumere vellet. Sed suorum commodo
rum oblitus aereque alieno non pauco pro tanti itineris necessitate contracto, elegit denuo pro fide Christi iuxta
sanctorum pontificum exempla ad remotas gentes peregrinari omniaque pati, quae vel ab hereticis vel a pseu-
dochristianis ipsi inferri possint. Quae autem et quanta passus est toto illo tempore, quo illi trium Concili
orum, Mantuani, \icentini et Tridentini, intimationes fiebant, vix dici aut credi potest. Egressus enim a
Gedano, maritima in Prussia vrbe, anno a Christo nato M.D.XXXVII. feria tertia post dominicam palma
rum, nihil aliud sibi toto illo itinere, quo in Italiam iret ibique maneret et inde duce Deo rediret, polli-
x) Nonne legendum: lapidia = lapicidia?
y) Desideratur verbum, forsan: incitandi.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.