HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL.
81
itinera Viennam Austriae urbem profectus est, in qua cum a Romanorum rege Ferdinando piam et iustam
opem pro reducendis Aquilonarium regnorum schismaticis ad catholicae ecclesiae vnitatem postularet simulque
diuinam retributionem et maxima sua in Caesaream domum merita abunde ostenderet et probaret, inuentus est
quidam Boluesius vel Vesius u), impiae et sceleratae vitae homo, cui non satis erat plures sedis apostolicae
nuncios suosque patronos turpiter prodidisse atque ob id sempiternam infamiae notam incidisse, nisi etiam pi-
entissima négocia Archiepiscopi Vpsalensis, qui domini Dei nuncius erat, detrectasset. Regi enim omni dolo et
fraude persuasit nequaquam hominem illum audiendum esse, eo quod regni Sueciae négocia contra quoscunque
hostes (in quorum numero rex Christiernus erat) defendisset. Itaque Archiepiscopus illo humano auxilio de
stitutus, soli Deo suam causam curandam eommendauit. Deinde ad Olemuntium, Morauiae urbem, perue-
niens, benigna ac perhumana hospitalitate ab eius loci antistite, Stanislao Tursone, venerabilique capitulo
collectus, toto mense Decembri ob suae aduersae valetudinis curam ibi requieuit. Nec minor erat humanitas,
quam illi Iacobus a Salsa Episcopus et capitulum Vratislauiense v) impenderunt; apud quos trimestri quiete
peracta, ad Gedanum anno Domini M.D.XXXIIII in principio Iunii peruenit. In quo loco constitutus, ta
lem se pro restituenda Christiana religione praestitit, vt non modo pro vna ecclesia metropolitana et prouincia
Vpsalensi, sed pro omnibus Aquilonarium regnorum ecclesiis quotidianam sollicitudinem assumpsisse videretur.
In primis per literas et fideles nuncios regem Gostauum rogare, hortari et obsecrare coepit, ne pateretur
sanctissimam Christi fidem per manus sanctorum patrum traditam et tam pie et iuste constantissimeque apud
Sueones et Gothos obseruatam, diutius et tam indigne ab impiis haereticis conculcari. Scripsit etiam non
paucas literasw) illis paucis catholicae ecclesiae reliquiis, quae per latissimam prouinciam Vpsalensem dis
persae morabantur, consolando, hortando, obsecrando, ne in grauissimis persequutionibus, quas pro fide Chri
sti et sancta Romana ecclesia sustinebant, deficerent, sed certo certius scirent se in proximo a Deo et Dei
vicario, Clemente VII, sanctaque sede apostolica, si aliquanto tempore viueret, liberandos. Sed nimis cru
delia fata Clementem pontificem cum sempiterno damno non solum omnium regnorum Aquilonarium, sed
totius catholicae ecclesiae ex viuorum numero abstulerunt. Praeterea omnes negociatores, qui passim et toto
anni tempore ex omnibus Aquilonaribus regnis ad portum Gedanensem magno numero nauigare consueue-
runt, tam ipse, quam docti presbyteri, qui cum eo erant, opportune, importune assidueque hortandos cura
bant , vt in unam catholicam ecclesiam credentes, vno supremo Christi vicario exemplo maiorum suorum
obedirent. Nec ea exhortatione contentus, multa diligenter et pie conscripsit, quibus pertinaces haeretico
rum errores magnopere confutabantur, effecitque, vt magnae pietatis et eruditionis vir, Petrus Benedictus,
canonicus Lincopensis, quo in re diuina vsus est sacerdote, totum noui testamenti codicem, qui ab haere
ticis in linguam patriam translatus et plus quam in mille locis corruptus erat, docte et fideliter restitue
rit , petita ex sanctis doctoribus omnium scriptorum suorum probatione fidelissima et constanti. Fuisset vo
lumen illud maximo vsui et efficaci remedio pro conuertendis omnium illorum Aquilonarium regnorum hae
reticis, si Archiepiscopo per suas tenuissimas fortunas illud edere et promulgare licuisset. Egit nihilominus
longe plura et praeclariora, quam sedes apostolica ab vno vigilantissimo praesule in tam difficili negocio
exspectare potuisset. Inter quae non infimum locum habet illa insignis pietas, quam erga ingratam patriam
demonstrabat exemplo Camilli dictatoris, qui ingratam Romam a Gallis liberauit. Accidit enim in calce
eiusdem anni trigesimi quarti, magnam bellicae classis partem, quam Gostauus Sueciae rex contra Lubi-
censes expediuerat, littoribus Gedanensibus, vi ventorum coactam, appulisse, et ex ea plus quam centum mi
lites a Gedanensibus captiuatos et in miserabile spectaculum ductos, deinde in carcere coniectos eorumque
ducem siue capitaneum, Iuarum Flemmingum, nobilem Finniae incolam et Olaum Svart, burgimagistrum
Holmensem, ne limites sui hospicii sub poena capitis egrederentur, prohibitos fuisse; nec aliud quam prae-
sentissimum vitae periculum taliter captiuatis restare videbatur; auditae sunt promiscuae multitudinis Ge-
danensium voces ; trucidentur confestim scelerati et sacrilegi regis satellites, publicae pacis turbatores. Tunc
Archiepiscopus omnium iniuriarum immemor, pro omnium captiuorum liberatione adeo sollicite et efficaciter
laborabat, vt suum fratrem et secretarium, Olaum Magnum Gothum, quotidie ad illius loci senatores emit
teret nec ipsum a tam difficili negocio quiescere passus est, donec omnes usque ad vnum ab imminente
morte eripuisset. Interea etiam non raro Burgrauium (sic enim praefectum regium vocant) per se accedere
curauit, qui tandem transacto bimestri omnibus a carcere et vinculis eductis praecepit, vt Archiepiscopo
Vpsalensi perpetuas gratias agerent, quod ad eius preces vitae ac libertati gratis et nulla interueniente
multa restituti essent. Attamen durae ceruicis homines in nullo ex ea gratia mitiores effecti, cum sequenti
anno ad naualem pugnam contra Lubicenses conscripti essent, tanta ferocia hostibus congrediebantur, vt
potentissima ipsorum Lubicensium classis, non valens primum eorum impetum sustinere, subita fuga ad
u) Iohannes a Weze (ut ipse scribit) vel Wesalius erat primum
Secretorius Christiemi II, deinde Archiepiscopus Lundensis a.
1522, postremum consiliarius imperat. Caroli V. Yide: Lanz,
Correspondenz des Kais. Karl V, H. Leipzig 1845, pag, 49
et plur. locis. ‘Boluesius* vix aliud est, nisi deformatio
huius nominis ab auctore facta.
Tom. 111.
y) Hodie Breslau.
w) Ex his literis nonnullae sunt impressae apud Spegel: Sknft*
liga bevis till Biskopskrönikan , pag. 77 et sequent.
II. 21.