80
JOHANNIS MAGNI
liciter vsus fuerat, literisque magnifica munera et magnificentissima promissa adiecit, vt quanto ocius s ),
relicto Legato, in Sueciam redeat, habiturus primum inter regios consiliarios locum et regni Cancellariatum,
cum honoribus, tum prouentibus praecellentem. Sed cautior erat Olaus, quam quod in patriam reuersus,
fieret fratris sui obses (ne quidqam, extra patriam constitutus, contra regem opera maiorum principum mo
liri posset), imo omnium maior et fortior causa fuit, quod Olaus carissimum fratrem suum tot iniuriis et
persequutionibus afflictum et maioribus angustiis ob hoc affligendum vidit, nec umquam nisi morte inter-
ueniente deserere vellet per mutuam sepulturam, quin imo alacriter illi fratri suo usque ad mortem non
tantum, quia frater eius erat, ubique adesse disponeret, sed quia secretius prae cunctis mortalibus nouit
eum omnia bona fideliter conari et interim in maxima persecutione quassari. Igitur cum rex consideraret
utrumque prudentius sibi consuluisse, in apertum odium concitatus, toto conatu ferebatur in eorum deso
lationem. Quicquid enim usquam reperiri poterat, quod eorum esse diceretur (quamquam non esset), fisco
applicari iussum est vetitumque fuit sub grauissima poena, ne quidquam, vel teruntium, eis extra regnum
mitteretur, neque eis literae a quouis, etiam sanguine iuncto, scriberentur aut eorum scripta reciperentur,
et, qui eas ferret, vt laesae maiestatis crimine irretitus puniretur. Quare interea ex rerum suarum et pro-
uentuum priuatione damnum passi sunt (quia horribile auditu est, relinquitur examini iudicis excelsi, qui
facit iudieium iniuriam patientibus et sanat contritos corde, humilians peccatores usque ad terram). Quot
quot tamen legato fauebant aut fauere credebantur, durissime et inhumaniter opprimebantur, praecipue au
tem venerabile capitulum Vpsalense, quod terroribus et minis diu vexatum, tandem ab ipso deficere coge
batur nec minus saeuitum est in sacrosanctam ecclesiam Vpsalensem, cui per contemptum et ludibrium
impositus est quidam Antiepiscopus Laurentius Petri, illius Olaui Petri haeresiarchae frater, aetate adole
scens, rerum inexpertus, nuper a schola et ferula magistri subductus, nullo iure, nullo ordine, nulla con
secratione aut authoritate in tam sublimem cathedram collocatus: qui mox nouellam reginam, Catharinam
Louemburgensem, laicali potestate et schismatico ritu coronauit vel verius defoedavit. Interea Legatus totis
viribus incumbebat negocio ecclesiarum cathedralium, quae pastoribus in Suecia crudelitate regis Christierni
orbatae erant, effecitque (multo labore et expensis), vt Caesarea Maiestas, D. Margarita eius amita, rex
Ferdinandus, rex Poloniae Sigismundus, rex Iobannes Vngariae, Cardinalis Leodiensis t), Arcbiepiscopus
Panormitanus, Arcbiepiscopus Poloniae Laschi bis, Archiepiscopus Matthias ter, omnes Episcopi cum Archi-
episcopis coniunctim, Episcopus Cracouiensis saepe, Iobannes Fabri Episcopus Viennensis, Episcopus Henri-
cus Bocholt Lubicensis et eius capitulum ac senatus scriberent summo pontifici Clementi VII, vt illis ec
clesiis diuturna vacatione desolatis de idoneis Episcopis prouideret; nec tamen quicquam in tam sancto et
necessario negocio perfici potuit, donec Legatus anno a Christo nato M.D.XXX1I (relicta ciuitate Gedanensi)
summum pontificem supradictum Bononiae constitutum accederet, a quo et Carolo Caesare V. ibidem prae
sente tam benigne exceptus fuit, vt, quicquid pro sanctissimae religionis nostrae restitutione peteret, promp
tissime et abunde consequeretur. Prouisum erat ei et familiae eius per summum pontificem de expensis li-
beraliter. Examinata est causa ecclesiae Vpsalensis in multis consistoriis reuerendissimorum dominorum
Cardinalium non solum diligenter et mature, sed fauorabiliter et gratiose, vt maligni aduersarii :qui eate-
nus se tam piis Legati conatibus in Bomana curia maliciose' obiecerant) periculum honoris et fortunarum in
ciderent putarenturque in diuinam religionem et sanctam sedem apostolicam nimis impii et seueriter casti
gandi. Tandem anno Christi M.D.XXXI1I sexta die Iunii in sancta hebdomada Pentecostes (quando catho
lica ecclesia sancti spiritus consolationem inuocasset) consistorialiter in Archiepiscopum Vpsalensem electus
atque eiusdem Clementis Papae et omnium Cardinalium consensu die xxvm mensis Iulii in ecclesia sancti
Angeli, \'bi beatus Gregorius olim diuina vltione mitigata vidit angelum a flagello cessasse, consecratus est
et pallio Archiepiscopali per manus reuerend. Cardinalis Alexandri de Caesarinis die exaltationis sanctae cru
cis inuestitus. Idoneus profecto et a Deo prouisus dies ille creditur, quo is nigram poenitentiae crucem in
stola candida super humeros acciperet, qui crucem domini nostri Iesu Christi haereticorum blasphemia con
culcatam rursus erigere et exaltare debebat, cui muneri sine mora satisfacturus, denuo circa medium men
sis Octobris se ad longissimum et difficillimum iter, quod ei sub algidissimam brumam versus Prussiam
superandum erat, apparabat, vixque ob continuam febrem, qua affligebatur, ad Gedanensium urbem (in ostio
Vistulae fluuii sitam) octo mensium spatio peruenit, nec facile explicari queunt rerum et personarum incom
moda, quae tali ac tanto tempore passus est. Siquidem abeunte Clemente pontifice ad duitatem Nisensem,
ut cum Francisco, Gallorum rege, négocia quaedam perageret, frustratus est ea promissa ope, quam ab eius
liberalitate pro tanto itinere sperauerat, estque coactus tenuissimas fortunas suas, quae ei post tot continuos
praeteritorum annorum labores et intolerabiles expensas reliquae erant, necessariis iumenfis commutare, quo
rum pars cum Arimini defecisset, alia debiliora sed grauiore aere comparauit, parumque aberat, quin ipsa
quoque iumenta baculis, quibus pedester cum sua comitiua per duras et inhospitales terras incederet, per-
mutasset. Est tamen Paduae in monasterio diuae lustinae liberali hospitio ad aliquot noctes exceptus. De
inde resumpto curru, quo pridem totam suam suppellectilem illuc ex Gedano aduexerat, difficulter per saxosa
s) Hic et aliis locis in sequentibus, ubi eadem verba occurrunt, editio Romana habet: quam totius.
t) Leodium, hodie Lüttich vel Liège.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.