HISTORIA MKT RO P OL. E C C L K S. UPSAL.
79
in Holmiam comitia celebraturi. Sed eorum praesentia nihil profuit innocenti ad perpetuum exilium tran
situro, nam qui aliquid inter eos posse videbantur, hi cum rege conspirantes, non solum ipsum Legatum,
sed omnes regni pontifices vna eademque proscriptione libenter explosissent, reliqui pusillum animum ha
bentes, quae bene pro legato et republica sentiebant, exprimere non audebant. Quocirca cum nullus esset
innocentiae locus in tam amplo regno, fidesque Christiana nullum efficacem patronum inter tot nobiles et
potentes viros inueniret, ecce vna cum Legato omnis virtus et honestas procul extra regnum in exsilium
relegatur. At postquam toto mense Septembri in mari iactatus fuerat, nunc extra nunc rursus intra scopu
los periclitando, accidit quendam nuncium regis ex Godano redeuntem asserere, publicam famam Gedani
esse, Archiepiscopum Vpsalensem illuc in exilium migraturum, qua relatione turbatus rex repente iussit
principes bellicae classis suae, vt ipsum subito ex sinu, cui nomen Eluesnabbe, ad se reducant. Qui seue-
rum praeceptum seuerius exequuti, ipsum e naui arreptum omnibusque rebus eius (cum graui iactura) dis
sipatis ad regem in arce Holinensi constitutum redire compellunt, a quo denuo et nimis seuere molestatus
iubetur per Finlandiam ire ad castrum Yiburgense, in quo tunc praesidebat Iohannes comes de Hoya, gener
regis, suscepturus ab eo commissionem ad magnum principem Moschouitarum. Doluerunt vehementer omnes
boni, praecipue venerabile capitulum Vpsalense, antistitem suum tam indignis modis vexari, sciebant enim
eam Moschouiticam legationem nihil aliud esse, quam transitum ad certissimam mortem. Igitur procura
tur nauis, et omnia tumultuarie in ipsam importantur, a qua tamen rursus reuocatur ad regem, qui mansue
tior factus fecit ei potestatem transeundi in Prussiam, accepta ab eo promissione, ne impedimentum prae
stet matrimonio cum filia regis Poloniae contrahendo. Hac conditione permissus est Legatus in fine mensis
Octobris (dum omnia frigoribus et tempestatibus occuparentur) patriam exilio commutare atque sub specie
susceptae legationis in Gedanum nauigare. Quo cum peruenisset, primo et praecipuo dolore affectus est,
quod omnis supellex eius et quicquid pro commeatu et expensis nuper exportari fecerat, occuparetur a cre
ditoribus regis Gostaui, qui eis per suas regias literas mandauerat, vt Archiepiscopi bona omnia siue pei
leges siue alio quouis modo apprehendere curent. Itaque ab eis medietatem omnium îeium suarum pio
sustentatione perpetui exilii sui aegre potuit extorquere. 0 humana ratio, siccine excecari potuisti in ali
quo rege Christiano, vt hominem nulli unquam noxium tot grauissimis persequutionibus tam inhumanitei
afficeres. Ista nihilominus exemplo sanctorum pontificum patienter sustinuit omnemque operam apud îegem
Poloniae adhibuit, vt regi Gostauuo tam honesta et necessaria affinitate sociaretur, quod etiam prudentissi-
mus et pientissimus rex Sigismundus non detrectauit, apposita pia et iusta conditione, videlicet quod Sue-
ciae rex non permittat se per pseudoeuangelistas (qui tunc Christianam pietatem vbique euertere conaban
tur) a vera religione abduci. Haec enim erat summa literarum et responsionis eius, ob quas rex Gostauus
plurimum indignatus permisit sibi a suis Lutheranis persuaderi hoc responsum astutia Legati piocuratum,
quod tamen iustius eisdem haereticis aut publicae famae attribuisset. Quippe Legatus toto animo conabatur
efficere, vt matrimonium illud consummaretur, ratus illinc optatam ac necessariam occasionem aliquando
praestari posse, qua rex Sigismundus primus nulli Christiana pietate secundus tam regem quam îegnum
Sueciae ab haeretica et schismatica prauitate liberaret. At Lutheranorum consiliarioium in Suecia studium
fuit prouidere, ne post tam piam et honestam principum confederationem digna aliquando premia suorum
facinorum consequerentur. Igitur rex Gostauus eorum consilio superatus, non sine inaestimabili damno suo
et totius regni ab ea illustrissima affinitate resiliit. Filia erat potentissimi et optimi regis, Caesaris et
Komanorum regis multorumque potentissimorum principum consanguinea, regis Hungariae neptis, moribus
et vitae institutis probissima, forma et vultu venustissima, in verbis et factis prudentissima, prout attesta
tus est magister Olaus, qui eam in Bochnaq) M.D.XXVIII vidit et alloquutus est. Dos erat maxima,
nempe plus quam ducentena millia aureorum, vis quoque confederations tanta, vt duo potentes reges sic
coniuncti facile communem hostem, Moschouitarum principem, exteiminare potuissent. Quibus inaestimabi
libus commodis potius carere voluit infortunatus rex, quam non parere suis perfidis et sordidis Lutheranis,
qui nihil praeclarum, nihil magnificum, nihil regia maiestate dignum consulere potuerunt aut nouerunt,
digniores profecto, quod pecora curassent, quam regum aut regnorum négocia tractassent. Quamobrem îex
Gostauus accelerat literas in Gedanum, quibus Legatum acrius increpat, quod illius affinitatis negotium ad
finem usque perduxisset, et, nisi velit suo regio fauore et patria atque omnibus prouentibus Archiepiscopa-
libus priuari, curet, ut quam totiusr) se in patriam recipiat. Iam enim in sponsam accepta erat filia du
cis Magni Louuemburgensis, eique a rege Gostauuo quadraginta millia florenorum in dotem conscripta sunt.
Itaque Legatus nimis inuitus et dolens, tam honesta et necessaria prouincia defunctus, ad literas regis re
spondit, se nunquam in patriam reuersurum, nisi religio Christiana et Christianae ecclesiae authoritas pa
riter in'patriam restituatur. Hoc responso grauiter offensus rex indignationemque supprimens, scripsit fra
tri et cancellario eius, magistro Olauo Magno, praeposito Strengenensi, cuius opera in multis et arduis le
gationibus pro publica totius patriae vtilitate apud Caesarem, reges et principes ac magistratus saepe et fe-
q) Urbs Galiciae in vicinitate Cracouiae.
r) Lege: quanto ocius.