î8
JOHANNIS MAGNI
cerem confestim deportandus erat. Yeniens enim ante conspectum regis in arce Holmensi verbis nec se nec
rege dignis excipitur. Improperat rex sua beneficia in eum collata arguitque eum acrius, quod beneficiorum
immemor illos, videlicet Lutheranos, graui odio persequeretur, qui omni fauore et gratia prosequendi essent,
et inter eos praecipuum et tunc praesentem magistrum Laurentium Andreae, virum probum, omni dilectione
dignum, quem in comiciis Arosiensibus priore anno molesta disputatione (faciendo se principem in senatu
regni) vexarat, neque ad aliud singulares fauores domi apud plebeam multitudinem et foris apud potentes
principes venaretur, quam vt eis adiutus rebellionem in regiam maiestatem libere moliatur, iamque multos
ex regia curia paratos esse, vt spe liberalioris stipendii ad eius curiam deficiant. Ad hoc Legatus (summa
modestia vsus) respondit: doleo (inquiens) et vehementer doleo, domine rex, si aliquando tam imprudens
fuerim, quod tuam regiam maiestatem verbo vel nutu offenderim, qui nunquam in animum induxi, vt mi
nimum lixam in tua familia aut quantumcunque homuncionem in hoc toto regno iniuria afficerem; tantum
abest, ut regem meum unquam offendere statuissem. Quod autem in magistrum Laurentium et eius socios
parum beneuolo affectu ducor, id me iure facere existimo, quia ipsos minime beneuolos comperio in regiam
dignitatem tuam, quam vna cum tota patria damnatis haeresibus infamare et desolare contendunt; nec me
principem in senatu regni constituo, sed iura regni sic disponuntur, vt Archiepiscopus primum locum in
consistorio regni habeat, decetque, vt, qui ceteris praefertur, ceterorum vota fideli relatione proponat. Hoc
etiam exigit reipublicae vtilitas, vt liberae sint voces praelatorum et procerum in senatu, nisi videri velint
potius assentatorum, quam senatorum locum occupasse, nec longe a periurio et laesa conscientia abesse cre
duntur senatores illi, qui patriam (quam ob praestitum iusiurandum sanis consiliis conseruare tenentur) per
niciosis consultoribus euertendam permittunt. Ceterum fauores illos principum et plebeae multitudinis (prop
ter quos in odium et iudicium vocor) nunquam mihi magis vtiles optaui quam reipublicae et potissimum
tuae maiestati, in quam neque insidias neque rebellionem unquam meditabar, nec gratum est mihi, quod
aliqui ex curia maiestatis tuae ad me spe maioris lucri deficiant; iampridem nonnulli simili proposito inde
profecti mihi nomina dederunt stipendiumque liberale receperunt, sed tuae maiestati plus quam mihi mili-
tauerunt. Proinde, ne talibus a modo pateat domus mea, diligentius prouidebo. Insuper quam sancte oro
maiestatem tuam, ne sibi de me quicquam praeter aequum et rectum persuaderi patiatur neque aliud de
me statuat, quam quod honeste ad sempiternam memoriam relinqui possit. Haec et his similia prosequenti
Legato indicitur a rege silentium et, ne de cetero in aliquem locum praeter regis consensum diuertere prae
sumat , seuerius quam iustius prohibetur. Itaque sola specie liber, re autem vera captiuus ab arce dimitti
tur in monasterium sancti Francisci, inde nullatenus, nisi permittente rege, egressurus. In eo loco consti
tutum saepe adiit magister Laurentius Andreae haereticus, importuna persuasione constantiam animi eius su
peraturus, vt regio voto obtemperans Lutheranam doctrinam (quam evangelicam vocabat) toti patriae prae
dicandam amplecteretur, habiturus ob id maiores fauores et priuilegia ac prouentus, quam vllus antea Ar
chiepiscopus Vpsalensis. Hoc si refugeret, sciret sibi nihil certius, quam mortem aut perpetuum exilium
praeparatum. Hac importunius quam efficacius suadenti respondit Legatus, se nequaquam vitam suam aut
patriam tanti aestimare, quod propter hanc vel illam verae religionis desertor esse velit; quid enim pro
desset vniuersum mundum lucrari et animae suae detrimentum pati. Si tamen, inquit, in yoto regis est
me perpetuo exilio damnare, damnet. Domini est terra et plenitudo eius; si me per medium secare volue
rit, secet, Esaiam habeo in exemplum; si in pelagus me profici iubeat, Ionam reminiscor; si me lapidare
voluerit, lapidet, Stephanus mecum est protomartyr; si caput auferre, auferat, habeo lohann em Baptistam,
simili violentia trucidatum; si facultates diripere, diripiat, nudus ingressus sum mundum et nudus reuertar
in terram. Hoc responso rex prouocatus iurauit et statuit, quod, ipso a metropolitana ecclesia Vpsalensi
amoto, alium quempiam noui euangelii praedicatorem instituat, concilioque Lutheranorum secrete collecto
deliberat, quomodo impium papistam (hoc enim nomine sedis apostolicae Legatum affecit) perdere possit;
aliis placuit, quod clam et nocturno tempore sacco insutus submergatur, alii minime expedire affirmabant,
nam eo modo interemptus testimonium haberet, quod innocens periisset; proinde inquirendum esse crimen
aliquod, ob quod in publico iudicio, tamquam laesae maiestatis reus, damnari et occidi vel proscribi pos
sit; erant alii, qui neque hoc neque illud probantes affirmabant, quod nullum tale crimen in hominem om
nium aestimatione innoxium satis honeste obiici aut confingi possit. Propterea opportunius consilium exi
stimabant, quod in gratiam regis, quamuis simulatam, restitutus legationem aliquam a rege extra regnum
susciperet, eoque in ea occupato rex diocesim totam Vpsalensem et quicquid in fortunis haberet, vno mo
mento occuparet. Itum est manibus et pedibus in illud consilium, et vocatus ex monasterio Legatus ad
arcem regiam, summo (sed simulato) fauore suscipitur, decernitur ad regem Poloniae orator, vt filiam eius
Heduigem regi Gostauuo coniugem impetret, dantur literae, sigillantur commissiones, omniaque (praeter com
meatum et expensas, quae tanto negocio necessariae essent) praeparantur. Sciuit Legatus haec omnia secum
subdole agi, verumtamen tam honestae legationi non consentire nequiuit, cuius occasione tot insidias sibi,
tum per haereticos, tum per falsos Christianos praeparatas euadere et summum pontificem, extra patriam
constitutus, de ruina totius ecclesiae Suecanae liberius informare possit. Igitur dum ista circa eum fierent,
et se itineri (vt in Gedanum ciuitatem Prussiae traiiciat) accingeret, conueniunt praelati et proceres regni

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.