HISTORIA METROPOL. ECCLES. UPSAL.
Ï7
maxima salis penuria laborare. Quocirca non solum artem eis primus omnium in Suecia tradidit, qua sal
conficerent, sed officinas et sartagines in pluribus locis maritimis erigi fecit, erogatis in eum pium et ne
cessarium vsum fere miliis marcis, quas gratis et sine ullo suo emolumento voluit ad pauperum necessita
tes perpetuo deseruire. His et similibus studiis, quantum gratiae et fauoris apud veros Christianae pietatis
cultores assequutus est, tanto odio, cum ad regem Gostauum et Luth eranos rediisset, exceptus est. Enim-
uero suggerentibus haereticis, rex Gostauus omnem occasionem circumspexit, ne ipse publico totius populi
fauore suffultus, ecclesiam Suecanam in pristinam religionem et libertatem aliquando restituere possit. Ad-
uenerant eisdem diebus in Holmiam naues Hollandorum sale et panno onustae; id enim in pactis conclusum
fuerat anno superiore in conuentu Lubicensi per Legatum cum Caesaris oratoribus (ignorante id penitus Io-
hanne comite Hovensi, qui tunc plus genio quam reipublicae indulgebat). Attamen rex Gostauus (missis
per regnum epistolis) asseruit opera solius comitis magnifice succursum esse necessitati totius regni (aduecta
maxima copia salis), ita vt tunc eo premio emi possit lasta integra, quo prius aegre soluebatur tunna vna.
Allatae sunt etiam eadem classe plures literae ipsi legato a Caesaris consiliariis in curia Burgundiae prae
sidentibus, inter quas erant nonnullae Caesareo sigillo signatae, quas cum rex in superficie considerasset,
suspicari coepit tales literas in ruinam et damnum totius regni a Caesareo culmine missas, quocirca legatus
ex Vpsalia in Holmiam citatus, quasi laesae maiestatis reus. In domo regii praefecti conuenitur, circumstant
Lutherani, parati in perniciem innocentis. Iubet rex aperiri literas, Caesarea aquila conspicuas, quibus re
signatis non Caesaris, sed amitae Caesaris Margaretae nomen subscriptum apparuit. Haec magnificis verbis
suo et Caesaris nomine gratias egit ipsi Legato Iohanni Gotho, Archiepiscopo designato, quod in comitiis
Lubicensibus tam benignus in excipiendis Caesaris oratoribus fuisset et quod se tam fidelem ac diligentem
cooperatorem publicae pacis inter Caesaris subditos et regnum Sueciae praestitisset quodque periculosas ini
micitias (quibus vtrique parti graue periculum minabatur) auertisset. Proinde orabat, vt mercatores (quos
ad eius petitionem cum sale in Sueciam miserat) beneuole excipere curaret, experturus ob id Caesaris bene-
uolentiam in omnibus votis suis non vulgarem. Hoc ex literis illustrissimae reginae; reliquorum vero illu
strium Burgundionum epistolae, euudem prae se ferentes affectum, documento esse potuerunt, quomodo in
grati haeretici stupidam ingratitudinem et meras calumnias pro legatione optime gesta rependebant, neque
potuit ipse rex conceptum celare furorem, quin animo indignabundo assereret, rem praepostero ordine, si
non perfide, agi, quando se praeterito aliis in regno a Caesaris domo literae mitterentur. Hanc, inquit le
gatus, perfidiam ex perfecta fide (quam in patriam gero) prodiisse (si necesse fuerit) monstrabo, illosque in
regem et patriam perfidos atque in Deum impios ostendam, qui me tam spectata sua impudentia perfide
egisse mentiuntur. Itaque Legatus ab his calumniis aegre liberatus, mox granioribus insidiis impetitur, nam
rex sequenti mense et die, qui sancto Erico solemnis agebatur, concione totius regni in collibus Antiquae \p-
saliae congregata omne3 vires ingenii sui eo conuertit, quo posset ipsum publico totius populi fauore (quo
plurimum sustentari videbatur) spoliare, petitis ad illud propositum mediis, quae ab omni humana ratione
erant remotissima. Siquidem, cum a tota praesentis populi multitudine enixe rogaretur, ut cum electo Ar
chiepiscopo Vpsalensi, hoc est cum legato (cuius probitas toti patriae nota esset), benigne conueniret exem
plumque sumeret, quam felix erat Suecia, quando alias Steno Sture senior archiepiscopum lacobum in sua
dignitate conseruasset et rursus ab eo in suo gradu cum summa totius patriae pace conseruatus esset, mox
ipse rex in iram concitatus multa in medium imperitae multitudinis adduxit, quae honestius siluisset, pa
pam, cardinales, archiepiscopos, episcopos, presbyteros, monachos et omnes clericali miliciae ascriptos non
secus ac totius orbis seductores, Lutheranis instigantibus, odiose nominauit, deinde, sermone ad electum ar
chiepiscopum conuerso, comminatus est ei gladium et rotam, nisi velit regio suo voto in omnibus obtempe
rare, praefatus Stenonem iuniorem gubernatorem imprudenter egisse, quando Gostauum Archiepiscopum con
tra patriam suo gubernio non obtemperantem extremo supplicio non affecisset. Soluta concione, auditi sunt
multorum piorum hominum gemitus, quibus testati sunt non procul esse totius regni ruinam. Tum rex ea
ipsa hora a Legato conuiuium Mayanum pro prandio sequentis diei (qui penthecosthes erat) extorsit , ad quod
cum proceribus et tota familia sua, quae millenarium numerum superabat, accedens effecit, vt, victu longi
temporis breui hora consumpto, omnia promptuaria (quae antea copiis omnibus abundabant) tunc prorsus
exinanita cernerentur. Allata sunt coram inuitatis plurima et preciösa fercula, vinaque exotica et optima
diuersorum generum non phialis aut ciathis sed cadis et vrais apponebantur, vt non modo regiae familiae,
sed Centaurorum et lapitharum atque harpyarum conuiuio sufficere potuissent. Propterea magno omnium
consensu conuiuium illud splendidum ac magnificum fuisse dicebatur, ipseque rex ingrato animo affirmabat,
sibi difficile fuisse tanti conuiuii apparatum medio anno prouidere, quantum ipse Legatus medio die prae-
parasset. Itaque sequenti die, cum ei gratias pro hesterna liberalitate debuisset, ipsum per magistrum Lau
rentium Andreae haeresiarcham (vt quam totius P) in Holmia compareret) citare curauit, nec potuit tuum
dierum inducias (quamuis mortifera aegritudine decumbens) impetrare, quin necesse fuerit ipsum semiani
mem inter manus praelatorum et canonicorum suorum ad nauiculam deduci, per quam ad mortem aut car
pi Lege: quanto ocius.
Tom. IU.
II. 20.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.