76
I 0 H A IN N I S
M AGM
tit ecclesiae Suecanae, ne in pristinum statum resurgere posset. Attamen Clemens papa VII titulum lega
tionis in fauorem electi renouauit (adiecta authoritate administrandi ecclesiam et totam prouinciam Vpsa-
lensem. Proinde eo ipso titulo legationis contentus, difficillima et perplexa administratione se implicari su
stinuit, in qua, quantum pro publica totius regni felicitate laborauerit et quantum laborando profecerit,
dicant illi, qui incorrupto sunt iudicio et affectu. Quis enim nesciat, quam difficile fuerit inter tot impias
Lutheranorum blasphemias pontificale officium exercere; idque in ea terra et eo tempore, quando omnes le
ges diuinae et humanae penitus abolitae videbantur, quando nullum inter virtutes et vicia discrimen erat,
quando sacrilegia loco praeclari facinoris ducebantur, denique quando vix tenue vestigium Christianae reli
gionis in tota Suecia (nisi forte in latebris) inueniebatur. Et illi eam maxime oppugnabant, quorum nobi
litate potissimum defensanda fuisset. Interea ipse Legatus armis sua conditione dignis omnes aduersitates
superare studebat, videlicet virtutibus vicia, modestia temerarios, pacientia persecutores, sana doctrina hae
reticos, opportunis consiliis schismaticos, diuinae vindictae comminatione sacrilegos, vt dominici praecepti
memor vinceret in bono malum et res desperationi proximas aut sanaret aut, ne deteriores fierent, prouide-
ret. Nulli molestus, nulli durus, nulli iniuriosus, sed ea mansuetudine in omnes vsus est, vt multi ex
persecutoribus ecclesiae et fidei Christianae graui dolore afficerentur, dum considerarent ipsum tale viuendi
genus assumpsisse, vt ex eo beneuolos totius patriae fauores mereretur, pro cuius honore perpetuaque om
nium incolarum eius vtilitate non solum domi et in regno, sed foris apud reges et principes ac magistra
tus continue et diligenter laborauit. Enimuero propter eam anno post natum Christum M.D.XXV difficilem
et sumptuosam legationem sustinuit in ciuitatem Lubicensem, vt bella (quae Germaniae principes pro rege
Christierno in amissa regna restituendo parabant) auerteret simulque causam terrae Gotlandiae (vt regno
Gothiae restitueretur) cum Danorum proceribus transacturus, quam quidem prouinciam (duce Deo) ita ab-
soluit, vt Suecanam rempublicam a periculosis bellis praeseruatam non solum cum Vandaliciis ciuitatibus,
verum etiam cum terris Flandriae, Hollandiae, Prussiae aliisque multis (quae pridem cum Christierno Sue-
ciam impugnauerant) componeret honestisque et vtilibus conditionibus pacificaret, de terra vero Gotlandiae
ob Danorum absentiam protestatus est in senatu Lubicensi nomine suo et regni Gothiae, quomodo ex parte
Gothorum et Suecorum satisfactum esset compromisso, quod priori anno in conuentu Malmogensi per Sue-
ciae et Daciae reges de eadem terra Gotlandensi Sueciae et Gothiae coronae restituenda fuerat attemptatum.
Adiecit quoque per literas apud regem Danorum, Eridericum, conqueri, quod Daniae oratores non adessent;
rescripsit rex se suis oratoribus Lubecae agentibus eam causam commisisse. Qui cum in septimam hebdo
madam exspectati non comparaissent, ipse legatus una cum suo collega, Iohanne comite de Hoya, genero re
gio, se rursus itineri in Sueciam accingit. Prius tamen molestas et multas Lubicensium mercatorum quere
las super debitis regis Gostaui audire coactus est et, nisi diligentem sollertiam et sollertem diligentiam ad
hibuisset, ad arma et publicam hostilitatem (ob ea debita) deuentum fuisset, nec silentio supprimendum
erit, quomodo senatus Lubicensis per primarium proconsulem Thomam de Victhen et doctorem Anthonium
I odenbusschium, tunc syndicum et postea proconsulem, quam diligenter monere curauit tam ipsum legatum,
quam praefatum eius collegam Iohannem comitem, ne quouismodo permitterent Christianissimum regnum
Sueciae ad impias Lutheri blasphemias a fide catholica apostatare, quae quidem pia admonitio, quantum
grata fuit Legato et comiti omnibusque pie sentientibus, tantum regi Gostauo (iam in Lutheranam doctrinam
imato) displicuit, qui ipsam occulta opera Legati procuratam suspicatus est, eo quod didicisset ipsum mul
tos tractatus cum praelatis et canonicis ecclesiae Lubicensis habuisse. Qui tandem in Sueciam reuersus
magno procerum et consiliariorum regni fauore in comiciis Vastenensibus excipitur, actaeque sunt illi in se
natu regni gratiae singularibus verbis, quod in negociis difficillimis se talem praestitisset, vt periculosum
bellum in publicam et iucundam pacem commutant. Deinde proceres ad regem conuersi orabant, vt (ha
bita ratione tantorum laborum et expensarum eius) curaret eum liberare a multitudine debitorum, in quae
necesse fuerat ipsum ob salutem et honestatem totius patriae implicari. Annuit rex iustis petitis, literaeque
desuper regio signo confirmatae sunt, vt ex regiis emendis et censibus tantumdem obtineret, quantum mag
nitudini ipsorum debitorum (quae quatuor milia marcharum Holmensium excedebant) sufficere posset. Ve
ram ut promissio regia ac magnifica fuit, ita eius subita reuocatio generoso principe prorsus indigna crede
batur; vix enim hebdomada integra praeterierat et gratia regia (nullum sortita effectum) exspirauit. Proinde
Legatus ad septentrionales partes diocesis Vpsalensis (adiuncto sibi suffraganeo Vincentio, episcopo Gardensi)
diuertit, facturus ibi officium pontificale, quod apud Iampthos a viginti octo annis (propter ecclesiae et regni
turbationem) fuerat intermissum. Incredibile videtur, quanta beneuolentia a clero et omni populo Norlan-
diarum exceptus fuerit, nec cessauit beneuolentiam beneuolentia superare, vt omnes comprobarent, eum esse
imitatorem illius veri pastoris, qui cognoscit et pascit oues suas et ante eas vadit et vocat nominatim. Si
quidem emendas (quae summo sacerdoti iuxta diuinam legem pro delictis populi offerri consueuerant) in vsus
pauperum liberaliter erogauit, pauperes quoque (qui casuali incendio fortunas et aedes amiserant) paterna
benignitate et auxilio releuauit. Praeterea erga oppressos, quos violentia tyrannorum ad inopiam redegerat,
ea largitate vtebatur, vt quandoque integras summas spoliatis restituerit, decimas etiam in pecuniam com
mutatas ita dispensauit, vt tantum pauperibus, quantum sibi prospexisse crederetur. Solebant terrae illae

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.