Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

HISTORIA METROPOL. 
ECOLES. V P S A L. 
75 
locum eius eligitur Adrianus de Traiecto (quo praeceptore vsus fuerat lohannes Gothus in studio Louanien- 
si), cui mox (ut ex Hispaniis Romam venisset) se insinuare curauit et ab eo paterna humanitate collectus, 
non distulit necessarias informationes facere, quomodo (occisis in Suecia Episcopis) haereticorum impietas ni 
mia susciperet incrementa et iam paene funditus totam Christianam religionem euertisset. Itaque Adrianus 
papa YI (consentiente Cardinalium senatu) Iohanni Gotho sedis apostolicae legationem in causa periclitantis 
fidei et occisionis episcoporum ad regna Gothiae et Sueciae imponit, sed quia eundum erat per Poloniam, 
adiuncta est ei legatio ad regem Poloniae, Sigismundum I, super induciis inter eius Maiestatem et Albertum, 
Prussiae magistrum, constituendis, verum cum eo peruenisset, iam rex Albertum in gratiam receperat et eo 
modo pars legationis faciliorem sordebatur effectum. Deinde datis a rege comitibus deductus est ad duita 
tem Gedanensem, a cuius senatu humaniter exceptus (praecipiente eodem rege); procurata est nauis, qua 
peruenit in littora Ostrogothiae, vbi a praefecto regiae arcis Stegeburgensis benigne susceptus, tertio die post 
quam eo peruenit, se itineri commisit, vt Gostauum Erici, regni gubernatorem, in ciuitate Strengenensi co- 
micia celebrantem adiret .y In eo itinere constitutus didicit ab obuiis, priore die videlicet anno a nato Chri 
sto M.D.XXIII sexto die Iunii ipsum Gostauum a proceribus et plebea communitate electum fuisse in regem 
Suecorum et Gothorum, qui etiam legati aduentum (missis in occursum eius Episcopis et proceribus) magni 
fice excipiendum curauit exceptoque in senatu regni per seniorem senatorem Thuronem lohannis gratias am 
plissimas agi fecit, quod se Romae temporibus dubiis contra hostes patriae suae fidelem defensorem praesti 
tisset, at vbi Legatus négocia fidei Christianae coram electo rege proposuisset, sensit Lutheranae perfidiae 
auctores longe plus apud ipsum iuuenem regem valuisse. Erat autem Lutheranae haeresis in Suecia funda 
tor quidam Olaus Petri Strengenensis, ordine dyaconus, iam pridem ex Wittemberga (vbi Lutheri impietatem 
imbiberat) reuersus. Is idoneum sortitus discipulum quendam Laurentium Andreae, presbyterum et archi- 
dyaconum ecclesiae Strengenensis, virum quidem specie et forma magis, quam virtute religiosum, sed gloriae 
laudisque et nouitatis improbae cupidum atque ira percitum, quod nuper in defuncti antistitis locum electus 
non fuisset, quemadmodum historiae de Ario Alexandrino meminerunt. Hi duo tantam perniciem universo 
regno Sueciae intulerunt, vt vere credi possint ex maligno spiritu in omnium bonorum destructionem et to 
tius patriae desolationem procreati aut suscitati. Horum consilio persuasus rex voluit, quod prouincialis 
synodus per Legatum celebraretur, sed in fauorem haeresis Lutheranae. Quamobrem cogitauit Legatus con 
silium fore non celebrare tam perniciosum concilium mox que secum deliberauit de modo, quo Lutheranas 
terras egredi et Romam redire possit. Eo proposito dum ferretur, a nonnullis ex capitulo Ypsalensi per li- 
teras et nuncios rogabatur, vt liceret capitulo se ad ipsius conspectum conferre, quo impetrato duo ex se 
nioribus capituli obtulerunt manibus eius literas summo Pontifici Adriano VI scriptas, quibus capitulares 
Vpsalenses significabant se superioribus diebus Vpsaliae capitulariter congregatos nominasse ipsum Legatum 
in Archiepiscopum Vpsalensem. Quo audito legatus multa adduxit, quare ea nominatio de sua persona mi 
nus idonea esse possit, meminit sempiternae discordiae, quae inter ecclesiam Vpsalensem et praesides regni 
esse consueuit, iamque ipsam adeo desolatam esse, vt nullam mansionem, imo nec foueam praestare queat 
suo Archiepiscopo, vbi ipse caput suum reclinet, nec tacuit pericula, quae Lutherana impietas tunc Suecanae 
ecclesiae inuexerat et ampliora illatura videbatur. Praeterea adiecit maiorem sibi quietem et feliciorem re 
rum successum in Italia ab Adriano Papa patre suo vnico polliceri, quam quod opus habeat se in continua 
Suecorum iurgia immergere, quocirca suasit, vt cassata ea nominatione, alium quempiam concorditer nomi 
narent vel eligerent, praefatus se longe efficacius confirmationi illius electi apud sedem apostolicam coopera 
turum, quam si suam personam promoturus esset. Hoc modo praelati et canonici Vpsalenses persuasi, con- 
claue ingrediuntur et denuo Legatum concorditer in suum Archiepiscopum eligentes ipsum importunissimis 
precibus rogare, postulare, obsecrare coeperunt, ne ecclesiam metropolitanam et eos desolatos relinquat, om 
nino futurum asserentes, ut nisi se permittat eorum precibus superari, cogerentur haereticorum potencia su 
perati aliquem Lutherani schismatis authorem supra se intrusum (cum sempiterna jactura totius ecclesiae 
Suecanae) admittere. Itaque hac pia importunitate et vrgentissima ratione victus consensit in electionem tam 
concorditer factam, eam conditionem adiiciens, si sanctae sedi apostolicae ita placeret, et si rex predia et 
quascunque possessiones ac redditus archiépiscopales dudum violenter occupatos integre restituat, cui ho 
nestae et iustae conditioni rex non solum consensit, sed precibus importunis legatum aggressus rogavit, vt 
plenum consensum electioni praeberet, praefatus se non solum pristinos redditus et omnia priuilegia ac li 
bertates ecclesiae redditurum, sed maiora adiecturum, imo etiam sanguinem suum pro salute ipsius Legati 
(si necesse fuerit) erogaturum. In has magnificas promissiones sigillo et literis regiis confirmatas Legatus 
nimium confidens et ad cor altum accedens submisit se regimini et persecutionibus ecclesiae A psalensis suam- 
que libertatem et eximiam promotionem (quam ei sedes apostolica pollicebatur) perplexa sollicitudine com- 
mutauit, missoque in Romam fratre suo, magistro Olauo Magno, ecclesiae Strengenensis praeposito, ad ar 
duas et praeclaras res gerendas bene instituto, Romanam curiam de suis et omnium aliorum in Suecia elec 
torum antistitum negociis deque Christianae fidei ruina paene irreparabili fideliter informavit et informari 
fecit Ea tamen pia et sancta ac necessaria postulatione omnium ecclesiarum cathedralium nihil assequi po 
tuit’ quia mors Adriani papae VI (in quo tota spes legati collocata fuit) maximum impedimentum praesti-
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.