Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

74 
JOHANNIS MAGNI 
emporio nolabilissimo, vnde neruum belli minis extorserat, solvit in Noruegiam, et 
inde ipse ac Archiepiscopus (sequenti anno) post infelicem pugnam secretis Dano- 
rum artibus in Daniam sunt perducti atque captivati, ibique aliquanto temporis spa- 
cio Goslauus delituit, donec, mortuo rege Daciae Friderico, ciues Lubicenses Da 
niam sibi subiugare conarentur, quorum turmis (dum per eas speraret Christiernum 
a captiuilate liberari) associatus, fortissime pugnans in bello Fionensi vulneratus et 
capliuatus atque in carcerem Slesvicensern perductus, miserabili fato occubuit, anno 
a nato Christo M.D.XXXV in medio mensis Iulii, sepultus in ecclesia calhedrali 
Slesuicensi. 
IOHANNES MAGNUS GOTHUS, XXYI Upsalensis Archiepiscopus, Lincopiae M.CCCC.LXXXVIII. 
XIX Marcii natus, parentes habuit Magnum Petri et Christinam, eius loci ciues, genere honesto' et nobili 
sed virtute clariores, qui in mandatis et iustificationibus Domini sine reprehensione incedentes, felici sex 
liberorum prouentu felices euaserunt, quorum tres filii ad sacerdotalem dignitatem peruenerunt, tribus filia 
bus inter sanctas moniales educatis, quarum duae ante professionis votum honesto matrimonio collocatae 
sunt, dum tertia, voto castitatis emisso, ad vitae finem Christo sponso suo in sanctitate vitae in monaste 
rio S. Ingridis Schenningiae adherens obiret. Hic Iohannes domi et in patria liberaliter doctus, admiran 
dum adolescentioris aetatis suae videlicet xvm. anni coram duobus episcopis Lincopensi et Scarensi ac eorum 
capitulis, omnibus viris doctissimis successive congregatis suum ostendit ingenium. Nam totam bibliam to 
tumque decretum summarie et memoriter a principio usque in finem, conuenientiores allegando sententias in 
laudem studiosorum, quod a timore Domini inicium sapientiae sit sumendum, 2 horis allegauit, quocirca 
canonicus utriusque ecclesiae illico factus, studiis earum artium (quae ad pietatem faciunt) djligentius inten 
debat, hanc consuetudinem habens totas algidissimae hiemis noctes pauco sopore admisso, nedum diuersa 
philosophiae rudimenta inquirere, sed ad altiora continue studia extremas ingenii vires eleuare (prouerbia 
Salomonis in triuialibus scholis exponens, ut sui studii inspectores (cur ita austere viueret et alta doceret) 
conuerteret in stuporem. Nec quieuit, donec se clarioribus Germaniae, Galliae et Italiae gymnasiis inser 
uisset atque ex eis honesti studii titulos reportasset, siquidem, postquam tirocinium eiusdem studii sui pri 
mum in Louaniensi schola (cui tunc Adrianus de Traiecto presidebat) deinde in Colonia non infeliciter ex- 
pleuisset, iussus est a Stenone regni Sueciae, principe in grauibus regni Sueciae negociis ad Romanam cu 
riam se transferre, in qua doctissimorum virorum consuetudinem nactus, totos ingenii sui neruos intendere 
coepit, ut eorum conuersatione talis euaderet, qualem de eo spem Suecana ecclesia concepisset. Interea Ste 
none (cuius négocia, imo regni gerenda susceperat) in bello occiso, vt superiore capite dictum est, se in 
gymnasium Perusinum recipere curauit, a quo rursus post temporum interualla (accepto in theologia magi 
sterio) Romam reuertitur, motus illo diro vulnere, quod Suecanae ecclesiae a Christierno Danorum rege nu 
per inflictum fuerat. Qui cum salutares poenitentiae partes a summo Pontifice ob occisionem sanctorum 
pontificum, Vincentii Scarensis et Matthiae Strengenensis, petere debuisset, adiecit taliter et tam indigne oc 
cisos multa infamia ubique aspergere, ut credi possit, tales Episcopos non iniuste trucidatos. Insuper cona 
tus erat quosdam indignos sanguinarios in eorum locum (sanctae sedis apostolicae illudendo authoritati), 
prout erat Iheodericus Slaghec ad ecclesiam Archiepiscopalem Lundensem et Scarensem ac Iohannes Otto- 
nieusis in ecclesiam Strengenensem, quarum Episcopos occidi procurarunt, intrudere, cuius rei indignitate 
Iohannes Gothus plurimum prouocatus, non cessauit informare Leonem papam X et amplissimum senatum 
Caidinalium de occisorum innocentia, sanctimonia, religione, pietate in patriam, constanti fide in Deum et 
sedem apostolicam et de omnibus aliis (quae gloriosam mortuorum memoriam facere poterant) adducere cu- 
îauit, summopere suadens, vt ecclesiae vacantes in libertate conseruentur, et rex ad subeundam canonicam 
poenitentiam potius Dauid poenitentem sibi imitandum proponat, quam illum Saul, qui sacerdotum sanguine 
conspersus vita et regno pariter est priuatus. Doluit vehementer summus Pontifex Leo X, doluit totus se 
natus, doluerunt et omnes boni tam atrox vulnus ecclesiasticae libertati inflictum, nec minus doluerunt re 
gem illustrissimum, imperatoris generum, tam imprudenter ad quorundam malignorum hominum suggestio 
nem sui regii honoris rationem neglexisse, putatumque fuit, vt ad cor reuersus grauissimo supplicio affec 
turus esset eos, qui tam audax-facinus persuasissent, ad cuius solam memoriam tota catholica ecclesia con 
cutiebatur. Quid enim apud Christianos homines horribilius dici aut audiri queat, quam aliquem regem 
Christianum eos occidere, quorum vita, exemplo et doctrina Christianus est aut in Christianismo conserua- 
tur? Igitur missus est nuncius sedis apostolicae ad regem Christiernum, Iohannes Franciscus de Potentia, 
qui ipsum ad sinceriorem facti confessionem conuersum efficaciter inducat, vt tanti delicti contagium plenis 
poenitentiae lacrimis expiare conetur et laesam sedis apostolicae maiestatem dignae satisfactionis partibus 
placare contendat. Hac prouincia apud Christiernum fungente Iohanne Francisco, moritur Leo papa, et in
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.