Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL. 73 
quam ea, quae publica comitia pro publica pace pepererunl. Erant apud Stenonem 
viii Ecclesiastici, non satis bonae fidei in ecclesiam, qui suis perversis facinoribus 
graves poenas a Pontificibus dudum meruerunt. Illi summopere curabant, ne Sleno 
in gratiam cum Archiepiscopo reversus ipsos (ut meriti essent) permitteret casti 
gari, neque deerant apud Archiepiscopum pertinaces discordiae suasores, qui vehe 
mentem eius animum quotidiana importunitate redderent vehementissimum, attamen 
venerabile capitulum Upsalense ad concordiam partium semper promptum et paratum 
inveniebatur. Igitur, cum bonis consiliis nullus locus reliquus esset, facta est utra 
que pars inexorabilis, moxque per Stenonem occupati sunt et fisco regni sine iu- 
dicio omnes Archiepiscopi proventus applicati; proposita est causa eius Romae coram 
Leone papa X. qui ipsam examinandam commisit loanni Angelo Arcimboldo, viro 
prudentissimo, tunc sedis Aposlolicae (cum potestate legati de latere) in Suecia com- 
missario. Interim tamen Steno, non expecfato summi Pontificis iudicio, arce eccle 
siae Upsalensis (quam Stech vocant) expugnata et eversa, Archiepiscopum Arosiae 
apud fratres praedicatores in captivitatem redegit, in qua a quodam nebulone °) in 
digne tractatus, vulnus gravissimum in caput excepit, unde multis ossibus erutis, dubiae 
saluti restitutus est. Post haec papae commissarius praedictus dominus Arcimboldus 
causam ipsius in comiciis Arbogensibus examinatam (cum adiunefa eius resignatione) 
ad summum Pontificem remittit, et capitulum Upsalense Malthiam Episcopum Stren- 
genensem in suam et ecclesiae Upsalensis Archiepiscopum postulauit, verum cum 
ista fierent, rex Christiernus saepius (assumptis et reassumplis viribus) Sueciam in 
vadit (quem Steno, bello excipiens et post plures conflictus in prima acie pugnans, 
occiditur), progressus regnum occupat, et Gostauus depositum Pontificatum (nihil 
cunctatus) resumit coepitque suis aemulis adeo intolerabilis fieri, ut dubitare coepe 
rint, plus ne regem Christicrnum an ipsum formidare debeant; ita enim ad cor re 
vocavit suae arcis et curiarum eversionem, bonorum omnium et Archiepiscopalium 
proventuum spoliationem, captivitatem, vulnerationem, abiectionem et plura alia ad 
versa sibi iampridem illata, ut necesse fuerit eos in extremam infelicitatem incide 
re, quicumque eum prius laesissent aut de eius ruina laeticiam concepissent. Quem 
affectum, dum in ipso comperisset rex Christiernus, coepit eum hortari, ut causam 
suam in iudicio proponat, consolationem quam velit accepturus. Proinde illam hor 
rendam occisionem Episcoporum et nobilium (quam Slochohniae anno a Christo nato 
M.D.XX. in octava omnium Sanctorum peregit) eidem Gostavo, non solum in regno, 
verum etiam apud sedem Aposlolicam impulauit, verumlamen usque modo pauci in 
venti sunt, qui credere poterant aliquem Pontificia dignitate insignem talia sua 
dere potuisse, nisi forte qui consideraverant, illa ipsa omnem crudelitatem superas 
se, quae in ipsum prius fuerant irrogata. Utcunque tamen illa se habeant, certum 
est, illam Holmensem stragem occasionem praestitisse, qua et rex Christiernus 
regno et Gostauus Archiepiscopatu ac patria privaretur. Ipse enim fugatum regem 
in Daniam secutus, non solum exilium, sed multa, quae omni exilio sunt graviora, 
experiebatur. Quippe Christierno a Danis exacto, relictus est Gostauus, ut alienae 
gratiae innixus, vitam inopem sustentaret, quam demum fastidio habens, ad Chri- 
stiernum se in Brabanciam aut paries Flandriae contulit, spem habens, quod idem 
rex Imperatoris auxilio amissa regna recupare potuisset. Sed erat non nihil oc 
cultae controversiae in Caesare ob regem Galliae Christierni amicum, quare noluit 
sperato auxilio regem Daniae adiuuare. Nihilominus ipse rex (anno Domini M.D.XXXI) 
conflato aliquot millium vagabundo per Frisiam exercitu ex Amsterdamo Ilollandiae 
o) Cui nomen erat Knut Skåning, vide Allen 1. c. HI. I. 56. 
Tom. IU. 
II. 19.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.