Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

72 
JOHANNIS MAGNI 
GOSTAUUS”) TROLLE XX Y. Upsalensium Archiepiscopus, patrem habuit Eri- 
cum Trolle, genere, eruditione, virtutibus, nobilissimum, ceterum modestiore animo, 
quam decorum aut utile putabatur, at mater eius, ut magno genere ita animo ex 
celso atque vehcmentiore existens, credebatur virile cor femineo corpori inseruis 
se. Hi hunc Goslauum filium doctis praeceptoribus in bonis literis et optimis mori 
bus erudiendum tradentes, multa sollicitudine efficere conabantur, ut non solo san 
guine, sed praeclaris virtutibus nobilis putaretur et esset. Hac optima spe de eo 
concepta, venerabile capitulum Ecclesiae Lincopensis (quae tunc a suo electo Epi 
scopo, doctore Hemmingo Gad, nobilium quorundam ope sulfulto, vexabatur) decrevit 
ipsum in suum Episcopum assumere, ut vires viribus opponendo, se facilius et feli 
cius in libertatem vindicaret. Sed cum Iacobus Archiepiscopus Upsalensis simili pro 
posito erga ipsum duceretur, datus est locus electioni Iohannis Petri Brasconis, eius 
dem Ecclesiae Lincopensis praepositi. Quis tunc non credidisset optimum Archie- 
piscopum prudenter consulere voluisse toti nationi Gothicae, quando loto conatu ad 
id ferebatur, ut Ericus Trolle, tot virtutum partibus ac numeris instructissimus, in 
locum defuncti Suantonis Gubernator Regnorum Gothiae et Sueciae constitueretur, 
eiusque filius Gostauus ad Upsalensem archiepiscopafum assumeretur, ut summa in 
capitibus necessitudo summam omnibus incolis concordiam et pacem generaret. Sed 
longe aliud est, quod piissimi patres de salute Regni optime consulere intendunt, et 
aliud, quod ipse Deus peccatis populi provocatus praestare solet. Siquidem cum 
Steno Sture iunior, defuncti Suantonis filius, acceptior esset nonnullis patribus et 
proceribus ac plebeae communitati, posthabito Erico, Gubernator Regnorum efficitur. 
Quem non longo post tempore Archiepiscopus aggressus, iampridem deponendi Pon 
tificatus allatam sibi cupidininem dicit, quem tanto oneri imparem aetas, viribus de 
functa, constituat, neque enim in fastigio se, sed privatum ac procuratione liberum 
decedere velle, praeteritae conversationis habitum solitario vivendi genere mutaturum, 
adiecitque se in successorem suum elegisse nobilem virum Goslauum Troile, eiusdem 
Stenonis Gubernatoris consanguineum. Facile persuasus Steno consensit literasque 
pro confirmatione et assecutione pallii Archiepiscopalis in favorem ipsius Gostaui ad 
Leonem papam X. aliosque suos in urbe Roma procuratores scribi curavit, quibus 
acceptis, nuncii Archiepiscopi et capituli Upsalensis celerrimo cursu in Romam, ubi 
tunc Gostauus morabatur, properabant, ipsumque mox in eodem loco (currente anno 
a nativitate Christi M.D.XV. tempore Maxirniliani Imperatoris) a Leone papa X. 
consecratione et pallio Archiépiscopal! decorari fecerunt. Qui tandem cum primum 
littora Suelica ex navi insiliisset, statim aderant suasores, qui monerent ipsum, quod 
directo cursu in Upsaliam se conferret, eo celeri transitu insidias Stenonis (quas di 
cere volebant in civitate Holmensi paratas) cassaturus. Quod cum Steno persuasum 
et factum fuisse didicisset, vehementer indoluisse dicebatur modosque idoneos in 
venire studuit, quibus in colloquium eius venire possit, ut quaecurnque esset controver 
siae causa, prius in semine quam perniciosos fructus pariat exlinguatur. Sed heu 
dolor, tantum invalescebant ex utraque parte maligni (aut certe imprudentes) con 
siliarii, ut haec scintilla (quae in principio facile sopiri potuisset, si sana consilia af 
fuissent) ad inextinguibilem flammam (qua magna pars patriae desolata est) exhala 
ret. Interponebant consilia sua prudentissimi Pontifices et proceres Regni, sed 
(ut nimis saepe fieri solet in nostra Suecia) plus potuerunt consilia in cameris nata, 
n) Hic in editione Eomana superscriptum legimus * liber sex 
tus *, quae verba ideo omisimus, quod titulus * lib. quin 
tus* ibi desideratur (quamvis in nonnullis paginis alterne 
legitur superscriptum : 1. quartus et 1. quintus), et vix divi 
sio librorum ab ipso auctore originem ducit. Praeterea haec 
mutatio ob id nobis non aliena visa est, quod vitam I. Magni 
(ut ad medium aevum non attinentem et verisimiliter a fratre 
Olao conscriptam) minoribus typis inprimendam curavimus.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.