Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL. 
71 
dicare volentes, infinitis bellis se implicuerunt nec ab eis per viginti continuos an 
nos requiem invenerunt, donec Rex Christiernus Regis Iohannis filius seditiosae Reg 
num Sueciae assecutus, totam paene nobilitatem Suecicam extinxisset. Interim tamen 
Iacobus eandem nobilitatem semper dilexit, fovit, monuit, ut sibi et posteris suis 
prudentius prospicere curaret, rediret in gratiam cum Rege, quem (abiecta illa pa 
terna Pontificum auctoritate) elegisset; non esse tam facile aut decorum ejicere 
Regem, sicut assumere, quippe, ut electio voluntatis, ita obedientia (saluo iusto eius 
regimine) post electionem necessitatis esset, quibus monitis tantum profecit, quan 
tum solent medici, qui negligentibus aegrotis salubria pharmaca porrigunt. Complu 
rium enim audacia eo processit, ut inductionem eiusdem Regis Daciae Iohannis in 
Sueciam illi imputarent, qui profecto minus ingeniosi erant artifices, quando pro 
priam culpam in Pontificem innocentissimum tam sollerter derivare didicissent. His 
tandem malis satis et nimium fatigatus, circa quadragesimumsextum sui pontificatus 
annum archiepiscopatum in manibus Leonis papae X. in fauorem Goslavi Troile 
renunciavit; nihilominus cessione facta, supervixit annos octo, non sine gravissimis 
persecutionibus, ut euidens signum esset, ipsum ad eternam gloriam a Deo destina 
tum, qui meruit tot adversa ab ingratis hominibus (de quibus ratione liberalissimae 
educationis et praestiti saepius auxilii optime meritus erat) sustinere. Nec quis 
putet me singulas huius integerrimi Pontificis virtutes recensuisse aut recensere vo 
luisse; id enim commentaria ista non permittunt, quae non consummatam historiam 
sed qualemcumque sanctorum Pontificum memoriam pollicentur. Eius mors incidit 
in annum Domini M.D.XXII. ') nec permissum erat corpus eius (obsistente Rege 
Gostavo) Ecclesiasticae sepulturae commendari ante annum Domini M.D.XXVI, quod 
tunc translatum erat a monasterio Cartusianorum Gripsholm, in quo obierat, et Up~ 
saliae honorifice sepultum quarta Februarii praesentibus Iohanne Magno Gotho, A- 
driani VI. et sanctae sedis Apostolicae Legato ac Electo Upsalcnsi, qui hanc transla 
tionem honorifice fieri procuravit, et Reverendis Episcopis Petro Arosiensi, et Vin- 
centio Dano, Gardensi de Gronlandia, pluribusque nobilibus ulriusque sexus, et ma 
xima plebeae multitudinis turba, a quibus non secus ac communis omnium pater 
plangebatur. 
Nec praetereundum est Leonem papam X. misisse suos Legatos ad omnes partes Europae. Inter quos 
unus erat Iohannes Angelus Arcimboldus, in Sueciam missus indulgentiam plenariam offerens omnibus ma 
nus adiutrices porrigentibus pro fabrica Basilicae beati Petri de Urbe, eratque saepius cum Archiepiscopo 
Iacobo in Arnoe, asserens postea aliis quibuscunque, sese nunquam in toto itinere a Roma in Aquilonem 
proficiscendo insigniorem eo praelatum more Romanae dignitatis viventem invenisse. Erat etiam idem Le 
gatus acceptus Principi Regni Sueciae, Domino Stenoni Sture Iuniori, qui pluries eum honestauit insignibus 
conuiuijs suis deditque illi liberalissima dona pellium preciosarum et argenti puri (quo Regio illa maxime 
ob inexhaustas mineras abundat) massam unam magnitudine latitudineque orbicularis mensae. Hoc quoque 
ceteri Principes quisque pro sua sorte liberalissime effecerunt et insuper, quicquid pro Fabrica praedicta a 
tota communitate spacio 2000. miliariorum Italicorum in urbibus et pagis per Sueciam et Gothiam com 
morans colligere potuit, id ipsum liberalissime sine quacunque portione (qualem reliqui Germaniae Princi 
pes pro tertia vel quarta parte sibi reservari statuerunt) libere et absque theloneis, daciis, gabellis, pedagijs 
aut aliis inexplebilis avariciae commentis quo vellet exportare permisit. Quantus autem thesaurus ab eisdem 
regnis protunc eductus fuerat, Rex Daniae Christiernus eius nominis secundus missis oratoribus 1521 ad Leo 
nem X. decies centena milia florenorum estimaturus repetivit m ), sed evanuit illa Legatio, dum Barbarus a 
Romanis aurum quaereret, quod ab omnibus nationibus loco subiectionis et obedientiae in urbem afferri 
consuevit. 
1) Errat scriptor, nam Jac. Ulfsson commemoratur ut defunc- m) De hac re conferenda accurata narratio apud Allen, III, I, 
tus iam in literis Gustavi Trolle dat. 25 Juni 1521. Vide lib. I. pagg. 60 82. 
Allen: De tre nordiske rigers historie 1497—1536. m,II, 
449, not. 14.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.