70
JOHANNIS MAGNI
alere posset, decretae sunt ei Regiae obventiones per Norabolhniam, et plores alias
non contemnendas provincias, quarum commoditate fretus, tot commoda patriae suae
invexit, quot nulli Reges aut Principes Regni ante eum a ducentis annis invexe
rant. Si quidem cognita est horrenda historia Birgcri fratricidae, nec ignotus est
perniciosus principatus Regis Magni Smech. Deinde quam severa fuit Alberti et
Margarefae dominatio, quibus omnibus intolerabilior successit Uricus Pomeranus. Post
quem Bavarus Chrislophorus aeque adverso fato substituitur, quo mortuo coeperunt
Gothorum et Succorum proceres ad cor reversi, circumspicere in omnibus regni
latebris, num aliquis tam probus indigena inveniri possit, qui maiori modestia libe
rum populum et patriam suam gubernaret, quam aliunde advocati. Hac spe et fidu
cia electus erat Carolus Canuti in Regem Sueciae, qui visus erat in omnibus virtu
tibus conspicuus. Sed quam parum feliciter successit ea electio, salis ostendunt
historiae ad nostra tempora transmissae. Itaque cum Archiepiscopus lacobus ea
praeteritorum temporum monimenta secum cogitasset, coepit cum prudent ioribus
consulere, quomodo honestius atque utilius esset, super Regna Gothiae et Sueciae
Gubernatorem aliquem eligere, quam Reges aliunde adductos facile admittere et
rursus turpiore levitate repellere. Hoc consilio per omnes proceres approbato, Steno
Sture Gubernator electus, eo titulo diu feliciterque utrumque regnum gubernavit.
Si enim aureum seculum umquam Gothicis terris illuxit, profecto hoc tempore om
nes incolae Saturnia Regna rcdiisse faterentur, quando prudentissimus Archiepisco
pus, in arce Christianae reipublicae praesidens, nihil consuleret, nihil inculcaret, ni
hil praeciperet, nisi divinis legibus et sanctorum Patrum ac Principum institutis con
forme, ipseque Steno Gubernator optimum Pontificem optime monentem ac prae
cipientem, non secus ac deditissimus filius audiret, sollicite curans, ne proceres aut
populus, pontificiae auctoritati rebellis, divinam iracundiam in se et posteros pro
vocaret. Felix Regnum, quando hoc modo fortitudo militaris se prudentibus con
siliis dirigi permittebat, tunc enim domi et foris omnia tranquilla, civium concordia
maxima, legum observantia summa, Fcclesiae et divini cultus praecipua reverentia,
cum advenis et peregrinis jucunda ac liberalis conversatio, cum Vandaliciis civita
tibus et earum negocialoribus fidele atque incorruptum commercium, insuper om
nia per Regnum promptuaria omnibus bonis referta, omnibus viatoribus hospicia et
victualia gratis praestabantur. Quid plura dicam. Omne Regnum videbatur diuina
manu benedictum, quod utique sic erat, quando Pontifices Deum sincera religione
colentes, populum subieclum paterna caritate fovebant, a quo rursus ut a filiis ama
bantur et omni veneratione digni aestimabantur. At postquam haec iucunda tran
quillitas ad triginta circiter annos continuata fuisset, coeperunt nonnulli nobiles hanc
quietem perturbare et prosperitati Ecclesiae, imo lotius Regni nimium invidere, sa
nius esse putantes, coronatum Regem armis regere, quam infulatos Pontifices in am
plissimo Regno consiliis praesidere. Forte hic animus in eis excitatus auctusque
luit per ambitiosas quasdam conjuges, quae dominarum fastum et nomen ambiebant,
quod putabant se non posse assequi, nisi maritis suis militari cingulo per manus
regias decoratis. Igitur nobilitas Suecana non secus agere coepit cum suo Archie-
piscopo Iacobo, quam populus Israelilicus cum Samuele et quidem simillimo fructu,
siquidem Archiepiscopus, importunis eorum precibus victus, consensit, ut Iohannes
Daciae Rex in Regem Sueciae assumeretur. Sed accidit quod prudentissimus Pon
tifex praedixerat, videlicet quod necesse esset eos celerius Regiam potenciam fasti
dire, qui paternam Ecclesiae auctoritatem (qua in omni libertate conservati fuerant)
tolerare nequivissent. Tertio enim anno Rege Iohanne exacto, se in libertatem vin-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.