HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL.
69
Daniae, quae dos erat sitiiala in Regno Sueciae, et tandem morte partium ab
soluta.
Tempore huius Archiepiscopi Iacobi erat in Suecia Bartholomew de Camerino questor Innocentii VIII,
qui et maximum thesaurum a Begnis Aquilonaribus exportavit, praesertim ad effectum debellandi Turcham.
Archiepiscopus Iacobus consecrationem et pallium accepit a Papa Paulo II. et in urbe Eomana 1469
in Decembri.
Archiepiscopus Gostauus Troile a Leone X 1515.
Iohannes Gothus Archiepiscopus Upsalensis a Clemente VII. anno 1533 in Septembri.
Archiepiscopus Olaus Gothus eius germanus frater a Papa Paulo III. Anno Domini 1544. xvi
Mensis Octobris pallium, ut dictum est, accepit j).
IACOBUS Ulfonis XXIIII Upsalensiuin Archiepiscopus. Cum Romae constitu
tus intellexisset Regem Carolum in locum defuncti Archiepiscopi Iohannis quendam
Tordonem Decanum Lincopensem contra voluntatem capituli inlrusisse alque in ani
mo suo statuisse, ne quis Metropolitanae Ecclesiae Pontificatu fungeretur, nisi qui
se ad eam viuendi normam (quam ipse praescripturus esset) obligari pateretur, in
dignissime tulit eam Regis praesumptionem, quae legibus diuinis et humanis nimi
um repugnabat. Idcoque permisit sibi consecrationem et pallium Archiépiscopale
a Paulo papa II. tempore Frederici III. Imperatoris, anno Domini M.CCCC.LXIX.
in Decembri adhiberi. Deinde in superiores partes Germaniae ab Italia descendens,
obvium habuit nuncium, qui referret, quomodo acerrimus hostis eius Rex Carolus,
anno Domini M.CCCC.LXX. die xv. mensis Maii, diem clausisset extremum eodem-
que anno et mense praedictum Tordonem vix duabus euolutis septimanis maximo
moerore ex sui Regis morte concepto obiisse. Tunc Iacobus erectis in coelum ocu
lis el manibus dominum benedicens inquit: defuncti sunt, qui quaerebant animam
pueri; surgam et revertar in terram nativitatis meae: cuius limina ingressus spec
tator factus est atrocis belli, quod anno Domini M.CCCC.LXXI. x Octobris apud
moenia civitatis Holmensis inter Chrisliernum Regem (eius nominis primum) et Sle-
nonem Sture seniorem, Regni Sueciae Gubernatorem, pertinacibus animis gerebatur,
et cum neutri parti auxilium ferret, creditum fuit ipsum non sincere pro publica
patriae salute sentire. Eam tamen suspicionem in proximis Regni comitiis, per sum
mam prudentiam repellere curavit, excusationem a primo ingressu et non premedi-
talo casu mutuatus. Praeterea in Senatu Regni surgens, obnixius (quo potuit) pre
catus est praesentes proceres, ut se a Senatu et publico concilio Regni liberum
apud Ecclesiam suam vivere permittant, praefatus, sibi satis sollicitudinis a Chri
stiana religione (quam ex officio servaturus esset) incumbere, ipsique profanam
rem publicam ita curarent, ut domi et foris publicae paci optime consultum evade
ret. Quibus precibus generosi proceres, toto studio resistentes, dicebant, se nun
quam eo deduci posse, quo Pontificem tanta rerum experientia praeditum a publicis
Regni negociis abesse sustineant. Enimvero nimis indecorum fore putabant suum
senatum, si sapientum Pontificum praesentia vacuus, speciem praeberet reipublicac mox
evertendae aut per temeritatem administrandae. Itaque ipsorum importunis precibus
victus et in senatum Regni conscriptus meruit, ut tam ipse quam omnes successo
res sui Civitatem Upsalensem cum nonnullis vicinis territoriis pleno iure et sempi
terno dominio cum omnibus regalibus obventionibus possiderent, datis desuper ab eodem
Senatu literis, quibus declaratum fuit, quod ab initio fundatae Ecclesiae taliter fuisset
institutum k ). Insuper, ut decentem familiam pro sua dignitate et Regni honestate
j) Quamvis haec annotata ad diversa tempora spectant, tamen ordinem editionis Romanae hic servavimus.
k) Vide Spegel: Skrifteliga bevis till biskopskrönikan pag. 58, 68, 69.
Tom. III.
ii. ia

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.