68
JOHANNIS MAGNI
necesse fuit lotam Sueciain frustrari, quando Rex Carolus plus privatis affectibus
suis, quam legi consanguinitatis indulgens, patrem ac patruum avumque et alios
Archiepiscopi, imo suos consanguineos indignis iniuriis afficere non vereretur. Tulis
set hanc vim magna patientia modestissimus Pontifex et ex animo prorsus eiecis-
set, nisi etiam inchoatam temeritatem gravioribus facinoribus in Christianam Eccle
siam et clerum accumulasset simulque leges et libertates Regni in magna parte
violasset, ita ut nobilitati et toti plebeae communitati intolerabilis esset. Itaque
Archiepiscopus suo officio satisfacturus multa sollicitudine monere curavit ipsum Re
gem, ut Regnum ac populum, cui gratuita electione et non hereditaria successione
praesideret, in sua libertate et praescriptis legibus conservet, sui regii iuramenti ra
tionem habeat, perpendalque populum sublectum semper libere, nunquam servilis,
conditionis extilisse nec Regii honoris esse, liberae patriae odiosam servitutem in
ducere. Hac paterna exhortatione cum nihil proficeret, nobilesque ac plebeae con
ditionis homines quotidie magis ac magis insolitis, novis atque inportabilibus oneri
bus praeter ius et fas a Rege onerarentur, ipse Archiepiscopus ab oppressa Nobi
litate et plebea communitate sollicitis importunisque precibus rogatus, arma in com
munem totius patriae oppressorem movere compellitur, cuius potentia Carolus (ne-
quidquam obsistere conatus) superatur, et in terram Prussiae (in qua septenni exi
lio postea delituit) fugatur, in nullo a suo ingenii thesauro (quem sudore et sanguine
pauperum congesserat) adiutus. Inierim vero, dum Suecia taliter sibi restituta es
set, et omnes incolae eius plena libertate gauderent, coeperunt nonnulli eius nobi
les cogitare, quomodo Christiernus Daciae Rex ad coronam Regni Sueciae perve
nire posset, ut sub eo ad possessiones et terras suas iampridem Regi Carolo ven
ditas denuo per vim (quando iure non liceret) restituantur. Igitur non quievit eorum
perniciosa audacia, donec idem Christiernus in Regem Sueciae assumptus, pari vio
lentia qua Carolus rexerat imperaret, ut omnes compertum haberent, tyranno ex
cluso, tyrannidem remansisse et cum optimus Archiepiscopus, patriae amantissimus
esset, bellumque perpetuum cum tyrannide pro patria suscepisset, coepit ea moni
tione uti apud Chrisliernum, qua prius Carolum monere curaverat. Sed expertus
est, quomodo tyrannide pares parem gratiam bonis, monitoribus referre soleant.
Mox enim Christiernus (quia Sueciam opprimere statuerat) praecipuum eius liberato
rem Archiepiscopum captivare non erubuit, diuque in capliuitate (quamuis innocentis-
simum) detinuit, donec ille patriae liberator, Catillus Episcopus Lincopensis egregia
atque immortali laude dignus, vim suo Archiepiscopo et toti Regno a Danis illa
tam, publicis armis vindicaret, ipsoque Rege Christierno ob tam insignem ingrati
tudinem excluso, Suecorum et Gothorum Regna in manus indigenarum (post gra
vissimos labores et bella) commendaret suamque infatigabilem operam adhibuit, ut
Carolus Rex et Archiepiscopus Iohannes patriae restituti in mutuam gratiam resti
tuerentur. Attamen hic Catillus dum tam pientissimo studio ferretur, ut totam pa
triam plus quam vitam propriam curaret, patria ipsa et vita pestifero morbo in-
uasus non sine publico omnium bonorum luctu privatus est (atque in Ecclesia Lin-
copensi prope summum altare cum summo honore sepullus). Nec diuturna erat su
perstitis Archiepiscopi vita 5 ), quae talem finem habuit ut inter beatos spiritus col
locatus esse credatur. Tempore huius Archiepiscopi missus erat in Sueciam, Gothi
am, Daciam et Norvegiam Marinus Episcopus Caminensis Pii Pontificis II. nuncius ad
concordandum vel iudicandum in causa dotis Dorotheae Reginae, Christophori regis
i) Obiit in Ölandia die xv Decembris 1467. Vide Hteras Capituli Ups. ad Papam pro electo archiep. Thordone, dat. 23 Aprü
1468, apud Keuterdahl Svenska kyrkans historia, UI, H. 540.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.