HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL.
67
h) Perperam haec eiposmt auctor; cfr. Reuterdahl, svenska kyrkans historia, 3. 2, pag. 27.
que cum Regibus, Principibus et Vandalicis Civitatibus non facile violaret. Sed nulla
consilia minus admitti solent ab iis, qui Deum non verentur, quam quae Deo maxi
me sunt accepta. Quocirca eidem Regi, nihil felicius cecidit salubrium monitorum
contemptus, quam iampridem aliis Sueciae proceribus. Nam Rex voluptati nimium
indulgendo, fatum suum in loco non satis illustri acceleravit, quo audito Archie-
piscopus magno et irremediabili merore affectus est, non quidem ob mortem Regis,
a quo minus iusto dilectus erat, sed quia prudentissime considerabat, quomodo Sue-
tica Nobilitas mox in suam ipsius et totius Patriae desolationem ruitura esset. Hu
ius Pontificis diligentia, vetustissimis adductis iuribus ac coram Rege et consiliariis
ac nobilibus euidentissime probatis, continuata est possessio Almersteck h ) ut sine
quacunque controversia et lite movenda libero iure perpetuo spectaret ad omnimo
dam possessionem et dispositionem Archiepiscopi Upsalensem atque capituli vacante
sede. Imo etiam ab immemorabili tempore ita firmata fuit haec possessio, ut prius
necesse foret omnes patrias leges et humanam rationem a patria tolli quam ipsam
possessionem tam juste et legitime ac tanto tempore et procerum consensu stabili
tam debere aut posse violari. Huius itaque dignissimi Pontificis obitus accidit in do
minica secunda quadragesimae, quae erat xvn. dies Februarii, Anno M.CCCC.XLVHI.
IOHANNES Benedicti de Saleslada, XXHI Archiepiscopus Upsalensis talem se
a puerili aevo omnibus exhibuit, ut nobilitatem a parentibus acceptam praeclarissi
mis virtutibus eximiaque literarum scientia ornaret. Indignum ratus, eos de nobili
tate gloriari, qui a virtutibus et praeclaris moribus alieni, splendorem (quem paren-
tos ipsorum aliquando habuerunt) viciose vivendo corrumpunt, ut iam non nobiles,
sed degeneres atque ignobiles omnium sapientum iudicio existimentur. Quis enim
tam cecus estimator est, ut putet nobilitatem sine virtute aliud esse, quam vanum
mentitae probitatis testimonium; quod eos, quibus applicatur, magis infamare, quam
decorare solet. Igitur hic dignissimus Pontifex, nulla fucata aut mentita nobilitate
illustris, meruit ad eam dignitatem communi patrum Ecclesiae Upsalensis consensu,
post fata defuncti Nicolai conscendere, quae nullis nisi virtute praestanlissimis de
betur, pro cuius confirmatione et pallio Archiepiscopali non parum negocii et dif
ficultatis superandum fuit; tunc enim Concilium Basiliense cum suo papa Felice con
tra Nicolaum papam V. Schisma fovebat. Ideoque necesse fuit electo Pontifici, ea
industria utramque partem prospicere, ne tam nobilis Ecclesia Upsalensis (quae a
principio plantatae fidei sine ruga et macula fuerat) schismatica pravitate quocunque
modo macularetur. Proinde pars una nunciorum (qui pro impetrando pallio missi
fuerant) ipsam confirmationem a concilio Basiliensi impetrandam consuluit, eauique
obtentam electo Archiepiscopo exhibere properavit. Altera vero sanius consilium
amplexa, ad Nicolaum papam V. in Romam se recipere curavit, cum qua idem sum
mus Pontifex Electo Upsalensi rescripsit praecepilque, ut damnati conventiculi Basi-
liensis confirmatione reiecla, a se unico et vero summo Pontifice confirmationem im
petrare curaret, quod etiam pari voto praeceptum fuit et exeeutum. Johannes enim
a liberalitate summi Pontificis omnia feliciter assequutus, tam se quam Ecclesiam
Suecanam a periculoso schismate prudentissime praeservauit, magnaque multorum spes
erat, nunquam fuisse aut fore prosperiorem statum Ecclesiae Upsalensis quam sub
hoc Pontifice, qui prudens, benignus, sapiens, nobilis, generosus, insuper et Regis
Caroli proximus ex utroque parente consanguineus erat. Verum ea optima spe