66
JOHANNIS MAGNI
Neque a modo licere archiepiscopo Lundensi electo praesuli Upsalensi pallium imponere,
ut superius de Magno Boetii et Iohanne Lundensi recensetur e). Tam feliciter et cum
immortali laude absolutis omnibus tum privatis tum publicis negociis, Nicolaus ex
Basilea in Sueciam reversus, non secus quam Angelus de coelo missus excipitur,
statimque (ut necesse fuit) sollicitudinem gerere coepit, quomodo omnes ordines, prae
sertim Nobiles Regni, qui exacto rege Erico periculosa controversia in mutuam
perniciem ferebantur, ad concordiam revocaret et cum non possent nec vellent ob
mutuum odium vacanti Regno indigenam aliquem praeficere, ipseque Carolus Canuti
equestri ordine conspicuus Regni Marscalchus, bona parte nobilitatis cum eo consen-
ciente, inclinaretur Christophoro Bauarorum duci nuper in Daniae regem assumpto,
consensit tandem archiepiscopus paene inuitus in assumptione eiusdem regis Christo-
phori, cuius fastuosos mores ex Basilea per Bavariam rediens sollicite inquisiuerat.
Sed placuit nobilitati Sueticae non credere experto Pontifici, nisi suo damno expe
riretur. Marscalchus enim qui se putauit iuvenem Regem non aliter quam pater
filium dirigere posse, primus omnium penitentiam egit, quod prudenti Archiepiscopo
non credidisset. Deinde omnes Regni proceres, suam imprudentiam ex mutuo odio
natam exsecrantes, experiebantur quam impossibile sit, quod umquam Regem ali
quem propicium assequantur, nisi, servatis legibus patriae, se fraterna dilectione in
vicem prosequantur, alioquin quemcumque Regem aut Principem, sive Gothum, sive
Suecum aut alienigenam elegerint, mox depraehendant, quomodo mutuum illud odi
um in ipsorum sempiternam ruinam convertat. Quod }q c R ex Christ ophorus non
negligenter praestitit, postquam intellexerat, nobiles Regni avidius quam prudentius
terras coronae in feudum postulare, et, ut voti compotes fierent, multis infamiae
notis se invicem afficere. Constituit enim, ingenti auri summa diploma assecuti feudi
ex cancellaria eruendum. Nec diuturnior erat concessae terrae possessio, quam alter
in eam (soluta maiore auri summa) induci precaretur. Nec erant multi dies imo non
multae horae expectandae, antequam sibi invicem succederent ignavissimi homines,
qui taliter elusi, non solum prudentia, sed omni thesauro a maioribus relicto spoli
ati luerunt vitaque non multo post (nisi Dei auxilio servati fuissent) periclitaturi.
Interim dum ea infelicitate discors nobilitas laboraret, et Archiepiscopus Nicolaus
nonnulla umbra libertatis gaudere videretur, ecce quorundam malignitate spargitur
in eum fama, quod cum Rege Christophoro in perniciem nobilitatis consentiret,
quasi idem esset lupum per aures tenere et lupum in oves concitare. Sed impu
dentius talia in Pontificem sapienlissimum et patriae amanlissimum dicta sunt, quam
ignosci lolerarique posset. Profecto non ferenda est talium ignavia, qui impruden
ter exteros Reges non solum admittunt, sed eligunt, vocant, rogant, ut coronam
Regni suscipiant, et demum suam maliciam patribus optime meritis imputare non
verentur. Hac tamen ingratitudine nihil concussus Pontifex, omnium hominum mi
tissimus, quin in omnibus factis suis mansuetus, benignus, longanimis, discretus,
appareret et esset, exponens se quotidiana solicitudine apud Regem, non tam pro
clero et Ecclesia, quam pro lota Regni nobilitate et publica totius patriae salute,
mhd aliud consulens, monens, inculcans, quam ea quae perpetuam pacem efficere po
tuissent, in primis summopere conatus est, Regem ab enormibus flagiciis (prae
sertim ab illa abhominanda incontinentia, (cui spreta propria coniuge filia Illustrissi
mi Marchionis Brandeburgensis praeter humanum modum indulgcbat) revocare, de
inde, ne Regem Angliae ad bellum temere provocaret, sed naves ejus multas et
magnas (quas inestimabili thesauro oneratas occupaverat) restituere curaret, foedus-
g) Vid. supra pag. 42.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.