HISTORIA METROPOL. ECCLES. UPSAL.
65
ris moribus ornavit, ut incertum relinqueret, an optimis operibus, an bonis literis
clarior aestimari deberet. Reversus in patriam factusque Episcopus Vexionensis ta
lem enim se in sanctimonia vitae atque in rerum gerendarum prudentia exhibuit,
ut omnium Aquilonarium Regnorum Pontifices (qui optimi et sapientissimi erant)
praecellere putaretur. Nam cum unus ex omnibus eligendus esset, quis nomine Re
gis et quatuor Regnorum ad Concilium Basiliense decentius et utilius mitti potuis
set? Is inter tot dignissimos patres aptior est inventus, talem enim se in ipso Sa
crosancto Concilio praestitit, ut non ex Gothis aut Suecis, sed ex medio Latio elec
tus crederetur. Quocirca in summo honore exceptus et habitus non solum sibi et
patriae suae, sed toti Ecclesiae catholicae sempiternam peperit gloriam et utilita
tem, plurimaque difficillima négocia (quae sine consuuimatissimo ingenio explicari ne
quibant) prudenter absolvit. Itaque a toto Concilio idoneus est iudicatus, qui no
mine ejusdem sacrosancti Concilii illam perplexam causam et multorum bellorum
materiam (quae inter Regem Franciae et Ducem Burgundiae diuturno ac inveterato
odio fovebatur) exlingueret aut mitigaret. Quam provinciam, una cum socio Ar-
chiepiscopo Nicosiensi susceptam c ) tanta prudentia ac sollicitudine usque ad opta
tum finem perduxit, ut pofentissimi Principes, deposita omni hostilitate et odio at
que in fraternam gratiam reversi, amplissimas gratias agerent Christianissimo Con
cilio, cuius diligentia tam necessaria concordia incepta fuit et confirmata. Hoc
facto prudens Episcopus tantum ulrique parti, videlicet Concilio et principibus, pla
cuit, ut ab eis magnificentissimis donis ornatus abscederet et a patribus summa vene
ratione susceptus, quicquid postularet, facile pro sua reverentia exauditus impetraret.
Nec parvam gratiam a tota patria sua merebatur, pro cuius honore historiam de
antiquitatibus Gothorum ex probatissimis autoribus Dione Graeco, Ablabio c1 ) Romano
Senatore, Iordane Ravennatensi ex natione Gothorum, illustri temporum suorum
scriptore, et caeteris fide dignis autoribus, ingeniose excerptam, in eodem publico
omnium consessu ita peroravit, ut persuasum esset patribus Regi Gothorum non in-
iuria primum deberi locum inter Reges et Principes Christianos. In iis honestissimis
negociis occupato ipso Nicolao, accidit patres Ecclesiae Upsalensis post fata optimi
Pontificis Olavi Laurentii de idoneo successore circumspicere, et cum omnes partes,
quae consummato Pontifici necessariae sunt, in eo cumulatas invenissent, ipsum magno
consensu in suum Archiepiscopum elegerunt, qui a Basiliensi Concilio non solum in Ar-
chiepiscopatu confirmatus, sed etiam plenam authoritatem impetrauit, qua episcopos va
cantibus Ecclesiis cathedralibus in sua prouincia praeficere, confirmare et consecrare
posset. Attamen privilegium illud personale (eo extincto) pariter est extinclum. Igitur
ea authoritate fretus confirmavit et consecravit Benedictum episcopum Lincopensem
post mortem illius nobilissimi episcopi Canuti e ), qui inierim dum (exulanle Olauo Ar-
chiepiscopo) Ecclesia Upsalensis Tyrannide Regis Erici vexaretur, se viriliter ac pru
denter pro Regno Sueciae et lota nobilitate ac communitate exposuit, nec parva damna
dum patriam salvare conaretur incidebat, a quibus grata patria ipsum et ecclesiam
Lincopensem iuste relevare debuisset. Praeterea impetravit a concilio Basiliensi, ne quis
decetero se primatem Regni Sueciae scribere praesumat, nisi Metropolitanus Ypsalen-
sis, a quo omne ius primatis tota Suecia in reliquum exspectare deberet (cuius
decreti exemplar habetur in bibliotheca papae inter acta generalium conciliorum { ).
c) De hac re ride: Mansi, Sacrorum consiliorum nota collectio e) Filius Boetii ex illustri gente Natt och Dag; tenuit episcopa-
...Tom. XXIX. Venetis 1788, pag. 389, seu Surii. Concilia tum ab. a. 1391 ad a. 1436.
omnia... Tom IV. Coloniae Agrippinae HDLXVII. pag. 224. f) De hac re nullum testimonium ex huius temporis actis pro-
d) Antiquos scriptor, a Jomande commemoratus, ex cuius scrip- dit.
tis nihil exstat.
Tom. III.
II. 17.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.