DE REGE MAGNO EEICI ET SUCCESSORIBUS EJUS.
19
gitta memorata iu Roma audiuit in spiritu , quod postquam anima eiusdem regis Erici egressa
fuit de corpore, venit ad purgatorium. Audiuit eandem animam vehementer clamare et di
cere: 0 domina mea o mater mea domina Birgitta ora pro me et adiuua me precibus tuis,
vt ah ista graui purgatorii pena cicius liberer. Fuit enim beata Birgitta mater eius spiritua
lis, nam ipsum tenuit super fontem baptismatis ad baptismum, y) Patruus 2 ) vero dicti regis
dux Ericus matrem dicte beate Birgitte liberauit de quodam maris periculo ipsam ad litus
sanam deducendo eandem beatam Birgittam tunc in ventre gestantem. Iste rex Ericus
fuit justus prudens benignus et ab omnibus gratus et amabilis habebatur, diligens milites
suos et communitatem atque contra aduersarios regni bellicus, vnde et eodem rege defuncto
rex Dacie Waldemarus retulit aliquibus sibi familiaribus, dicens: Ego pluribus interfueram
bellis, et numquam tremuit cor meum coram aliquo pugnatore, antequam coram rege Erico,
quem ipsum multum pertimebam. Defuncto autem sepedicto rege Erico elegerunt iterum
regem Magnum patrem suum et iterum non post longum tempus eum a regimine regni se-
paraueruut propter malum regimen et infidelitatem. Ipso itaque rege Magno a regali po
testate et jure regni amoto elegerunt filium suum Haquinum tunc regem Norwegie factum
contra primam electionem secundum reuelacionem supradictam; qui electus in regem Swecie
sedens super lapidem a ) in Forisængh b ) ad hoc deputato ac juramento prefato super libro
ewangeliorum, qui dicitur wlgariter Karlaknap, °) quod terras alienatas vellet reducere scili
cet Scaniam et alias terras de dominio regni alienatas, item communitatem diligere, militi
bus suis fidelis existere et omnia secundum leges patrie juste et pie regere et gubernare.
Sed breviter iste Haquinus quasi immediate post a juramento prestito cito recessit, nam le
ges patrie contempsit, iniuste et impie rexit, ecclesie et communitatis pacem non seruauit
vel tenuit, clericos et sacerdotes innocentes captiuauit, manibus post tergum ligatis per suos
crudeles ministros ipse crudelior ante se in transitu suo tamquam minauit et sic per infideli
tatem et periurium imitator paterni sceleris est effectus. Qua de re ab ecclesia est publice
excommunicatus, sine honore a regimine regni separatus et non absque magno dedecore de
regno est expulsus et fugatus. In ipsa autem fuga declinauit ad ciuitatem Lincopie, in
trans ecclesiam cathedralem ac fecit sibi vocari dominum Nicholaum, archidiaconum eiusdem
ecclesie, qui postea factus est episcopus dicte ecclesie, d ) quem exarsiit (!) multis sermoni
bus et verbis comminatoriis et inter alia eum interrogans dixit. Est hoc verum, mihi dictum
est, quod hic in ecclesia publice cum ardentibus candelis et sonantibus campanis me bani-
zasti. Cui dictus archidyaconus respondit, fateor domine rex, quod hic in ecclesia excom-
municaui vos, sed absque candelis et pulsu campane, sicut mandauit mihi dominus meus epi
scopus. Et post addidit, sed iam ex parte mea dicam vobis veritatem, quod nisi destiteritis
et a malis vestris inceptis cessaueritis, quamdiu deus manet in celo tamdiu manebitis vos in
inferno. Et post ista verba rex abscessit de ecclesia et sic abinuicem sunt separati Hec
fuit prima causa separacionis ipsius regis Haquini a regimine regni. Secunda causa re-
mocionis eius fuit prohibicio diuina contracti matrimonii cum filia regis Dacie Waldemari,
de quo matrimonio habetur oçtauo libro 16 [cap.] in addicione, vbi filius dei loquitui sponse,
dicens : domina illa scilicet regina Blanka prius mihi cara nunc conuersa retrorsum querit de
semine lupi fructum coniugii de fructu suo contra voluntatem meam et verba mea. Ideo scito
pro certissimo, quod de fructu eius non gaudebit nec radices altas dabit semen eius, nec
incole gaudebunt de herede Haquini et Margarete, quia rex scilicet Haquinus non habuit ju-
sticiam ad regnum Norwegie, sed quia junior id est Haquinus supplantauit majorem id est
Ericum. Post separacionem vero supradictorum regum Magni Erici et Haquini Consiliarii
y) Birgitta ipsa se aulae magistram apud Blancam matrem Erici
fuisse narrat (Revelationes Extravag:s cap. 59).
z) Pro: patemus anus.
a) Pro: lapide.
b) 'Förisängen est pratum amnem Föresån circumjacens, quod
forsan tunc temporis extendi putabatur usque ad Mora, cu
jus in placito mos et lex reges eligi jussit. Quia saxum,
super quem reges in electione alleuati sunt, ibi erat posi
tum, loco nomen Mora sten sensim est attributum.
c) Hic liber Stephano, primo archiepiscopo Upsaliensi, a papa
datus est, v. infra Sect. H. pag. 99.
d) Inter annos 1374—1391 (v. infra H. p. 108, Chron. Rhythm,
episc. Lincopensium, cujus scriptor hanc excommunicationem
Haquini novit). Tempus hujus rei ad exeuntem annum 1363
vel initium sequentis anni, cum Haquinus post adventum
Alberti regis in dyocesi Lincopensi versaretur, est referendum.