Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

62 
JOHANNIS MAGNI 
pcs, omnesque Irium Aquilonarium Regnorum Pontifices ad hoc induxit, ut eam 
arcem (in qua lot virtutes residebant) adorirentur, et a favore Summi Pontificis, per 
literas, per informationes, per nuncios, inportune deiicerent. Insuper, inierioris 
ordinis praelatos, collegia, capitula inducendo, precipiendo, cogendo, ul quovis quae 
sito ingenio consulerent, rogarent, inculcarent, ne tam nociuus homo (ut dicere co 
gebantur) Ecclesiae Metropolitanae praeficeretur. Vix credibile est, tot potentes 
hostes unquam contra alicuius Pontificis promotionem consurrexisse. Igitur tot im 
portunis precibus et literis expugnatus summus Pontifex, et lotus Senatus Cardina 
lium, deliberare coepit, quomodo ipsum ad aliam Ecclesiam transferrent. Sed inuicta 
hominis innocentia, nullis potuit adversis superari. Quamvis enim solus esset et ab 
omnibus, praeterquam a Deo et iustieia atque unico Cardinale Nouariensi, derelic 
tus, tamen ea prudentia, ea soliciludine, ea gratia, causam vacilanlis Ecclesiae et de 
fensionem suae innocentiae ubique egit, ut brevi morarum processu, quos causae suae 
adversarios habuit, constantiae et integritatis amatores inveniret. Et cum seueritas 
Regis, nec ad mandatum papae, nec ad preces instanlissimas Cardinalium, ipsum 
admittere voluisset, nihil eo exilio, aut tot aerumnis, et adversis casibus fractus, 
sed mature se ad concilium Basiliense conferre studuit, in quo ea morum et hiera 
rum claritate fulgebat, ul inter precipua membra illius amplissimi Sinodi (omnium 
iudicio) aestimaretur, multaque ejus prudenti consilio pro tota republica Christiana 
agerentur, neque omisit sacrosanta Sinodus, quin, justificata eius causa, scriberet 
Regi Erico pro eius reditu ad Ecclesiam Vpsalenscm. Sed citius motus fuisset Rex 
Tartarorum, aut aliorum ethnicorum ad literas a tanta Maieslatc et amplitudine pro 
deuntes, quam Rex, qui iam iuraveral se nunquam eum Pontificium honorem Succis 
permissurum, sed suis Danis aut Morvegianis quos idoneos putavit alienae Ecclesiae 
occupalores ; iamque a principio vacantis Ecclesiae quendam Arnoldum Clementis 
Bergenscin Norvegianum ad tale sacrilegium salis aptum super ipsam intrusit, qui 
postquam hoc in Ecclesia Vpsalensi egerat, quod olim minister crudelis Seleuci 
Heliodorus in templo Salomonis allemptaUeral, a Deo percussus foedissima morte 
exspiravit, ostendens plus obediendum esse Deo, iustiliam et pietatem, quam Ty 
ranno rapinas et sacrilegia imperanti. Eo e numero vivorum sublato substitutus est 
alter similis propositi homo, Torlacus etiam Norvegianus, qui mancipium Regiae 
crudelitatis effectus, venerabile Capitulum Vpsalcnse (quod semper integram fidem 
suo Pontifici servavit) multis damnis et intolerabilibus injuriis affecit, ipsamque Ec 
clesiam (cuius pastorem se mentitus fuerat) ita protexit, ul salis infelligeictur, ag 
nos lupi custodiae commendatas. Hic tandem Torlacus dum illae oves Vpsalenses 
non audirent alienum, et bella adversus Regem pararentur, fugam paravit. Sed 
saevissima maris tempestate diu retentus effugere non potuit, donec sacrosanctas re 
liquias pollicem sancti Erici Regis clam abstractum palam remisisset, quo remisso, 
permissus est ad suum Regem, aut quo voluit remeare. Interim dum haec fierent, 
et optimus Archiepiscopus videret nullum humanum auxilium superesse, ad vota con 
versus, Deo causam suae innocentiae permittit, nec mullo post Engilberlus (cuius 
supra meminimus) ex Libertino patre apud Dalacharlos natus, desolationi patriae 
pleno corde compatiens, lotius Regni populum in Regem Ericuin (ob diu paratam 
tyrannidem) suscitavit, ausus ea aggredi, quae delicate nutriti proceres formidabant; 
erat quidem corpore pusillo, ceterum animo adeo magno et excelso omnique virtute 
instructo, ut facile Tyrannis terrorem, bonisque praesidium polliceri potuisset. Sub 
hoc publico tumultu, Olaus Regi reconciliatus atque cum summa omnium letilia in 
Ecclesiam suam Vpsalenscm reductus, ut summum gaudium ceteris, ita sibi ipsi gra-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.