HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL.
61
ad saliiandam patriam. Quamvis enim a compluribus putaretur Regis facinoribus
consentire, tamen victus amore patriae Engilberlum illum omni laude dignum (qui
postea patriam a Tyrannide potenter, et prudenter eripuit) summa familiaritate com
plexus monuit, ut Regem Erieum de Tyrannide praefectorum informaret, opusque
pro liberanda patria, quod sempiterna gloria dignum esset, aggrederetur, attamen
antequam cogerentur Dalaeharli, contra cum ipsum Regem Ericum bella suscipere,
hic Johannes Archiepiscopus morbo leprae percussus animam subito exalauit: prius
tamen, dum adhuc integra amicitia Regis frueretur obtinuit ab eo pro canonico Sa
cerdotio ad Ecclesiam Ypsalensem insulam Uchnö, domumque lapideam Ypsaliae edi—
licauit. Mors vero eius incidit in Annum Domini M.CD.XXXI. v. idus Februarii, et
non longe post Engilberlus defuncti Pontificis voluntatem ad patriae liberationem de
ducere curavit. Postquam enim exhortationibus, precibus et ostensis infelicium indige
narum calamitatibus apud inexorabilem Tyrannorum defensorem in nullo praeualere
potuit, 100,000, armatorum agmine stipatus descendit in Daniam ut tam atroces
iniurias viribus vlcisceretur. Yerum de hac bellica expeditione latior est osfentio
in historiis nostris dc regnis Aquilonaribus ad publicam utilitatem fideliter exaratis
et in fine historiae sequentis Archiepiscopi Olai, qui monita salutis incessanter exhi
buit eidem inexorabili Erico regi, qui ob Engilberli formidabilem potentiam sibi fieri
permisit innocentis Archiepiscopi reconciliationem.
OLAVS Laurentii XXI. Vpsalensis Archiepiscopus ex Treuda 7 ) (quae non
longe ab Ypsalia distat) natus. Primum domesticis preceploribus traditus, supra
omnes coetaneos suos, in bonis literis et moribus lanium profecit, ut nulli dubium
foret, quin crescere posset in magnum Ecclesiae doctorem, et eximium pastorem.
Hac spe missus a Capitulo et patribus Ecclesiae Ypsalensis ad praeclaram uni
versitatem Parisicnsem brevi doctissimos viros, ingenio, facundia, prudentia, sapien
tia, superare aut aequare videbatur. Quibus virtutibus ornatus, summo gaudio in
patriam reversus excipitur, et praepositurae dignitate, magno consensu, honoratur,
quam rursus tot praeclaris officiis illustravit, ut non ab ea honorem accipere, sed
ei conferre videretur. Siquidem nulla virtus ei defuit, quae magnanimum, magnifi
cum, liberalem, prudentem, modestum praelatum ornaret. Igitur (mortuo Archiepi-
scopo Iohanne) tam concorditer, legitime et incorrupte, electus est in Archiepisco-
pum, ut nulla pars canonicae electionis defuisse videretur. Eo ipso die quo tam
sancte electus fuit, mox manum missurus ad fortia, iter difficile et periculosum ex
Vpsalia in Romam per Finnoniain, Livoniam, Prussiam, Slcsiam barbaras terras su
scepit, susceptusque Romae benigniter ab Eugenio papa Illi, (tempore Sigismundi
Imperatoris) consecratione, et pallio Archiepiscopali meruit illustrari. Quo comperto
Rex Ericus impacabili odio, in eam optimi viri promotionem ferebatur, forte consi
derans, quantum praesidium habere posset Suetica Nobilitas et plebea Communitas
a tali viro, qui tot virtutibus praeslanlissimus erat. Statuerat enim secum ipse
Rex, postquam ab ejus antecessore Iohanne Haquini (qui visus erat omni agno man
suetior) liberius repraehensus fuisset, nunquam sustinere quempiam Succum in ea
Metropoli Vpsalensi, facile fore ratus, ut oppresso Suecanae rcipublicae capite, re
liqua membra sine negotio collaborentur. Quocirca, importunissimas literas contra
ipsum ad praefatum Eugenium papam III T. scribere curavit, commovens in hominem
innocenlissimum non solum Papam, sed amplissimum Senatum Cardinalium, et lotam
curiam Romanam. Praeterea Imperatorem Sigismundum, nccnon Reges et Princi-
t) Territorium Trögd juxta lacum Mälaren
Tom. Ill .
II. 16.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.