Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

eis ad seruilutem et abjectionem omni scruitute viliorem detrudebatur, exemplum 
Pontificibus praebens, ne gloriam suam (quam a Deo eximiam habent) tam vilem 
existiment, vt Tyrannorum obsequiis mancipari patiantur. 
IOHANNES Haquini Gothus Vastenensis, vigesimus Vpsalensis Archiepisco- 
pus, quamvis ante suam assumptionem esset Monachus et vitae sanctimonia in Mo 
nasterio Vastenensi insignis, tamen a patribus Ecclesiae Vpsalensis nequaquam 
electus fuisset, nisi rex Ericus sic fieri statuisset. Ipsi enim, cum essent viri pru 
dentes, satis compertum habebant, eam Pontificiam amplitudinem non sola opinione 
sanctitatis, sed etiam multis aliis partibus (et maxime singulari rerum experientia) 
sustentari, at Rex, satis fore putans, quacunque vmbra foueri Christianam religio 
nem, scripsit summo Pontifici Martino papae quinto, qui a Rege importune rogatus 
hunc Iohannem tempore Sigismundi Imperatoris confirmauit et pallio Archiepiscopali 
decorauit, gratiose concedens eidem, quod deposito habitu ordinis sanctae Birgittae 
in reliquum vteretur habitu eorum, qui vocantur Canonici regulares sancti Augustini. 
Hic ad eam Pontificiam dignitatem promotus, quamquam haberet pium animum erga 
Ecclesiasticam libertatem et salutem patriae, quae tunc vsque ad desperationem cor 
ruerat, tamen, cum non auderet a principio Pontificatus sui Regem Ericurn (a quo 
sublimatus fuerat) offendere, parum pro republica in primis annis praestare potuit, 
dolentibus cunctis proceribus et Praelatis Regni, quod minus efficacem Pontificem 
sortita esset Ecclesia Metropolitana, quae sua industria et auxilio Suecanam rempu- 
blicam a Tyrannorum violentia semper defendere consueuerat: forte hac vicissitudine 
puniuit Deus ingratitudinem nobilitatis, quae tempore priorum Regum Birgeri et 
Magni nimis onerosa fuerat, non solum Vpsalensi, sed loti Ecclesiae Suecanae, 
parum prouidendo quam certissima ruina immineret statui militari, quando Ecclesia 
sticus status sua libertate priuaretur. Vnde enim publica salus et concordia Regni, 
nisi a pace? vnde pax, nisi a lege? vnde lex petenda, nisi a sacerdote? Is enim, 
iuxla diuinum oraculum, angelus Domini exercituum est, et legem ex ore eius re 
quirent, non ex ore Tyrannorum, quibus perpetua est cum omnibus legibus hostili 
tas. Igitur, humiliato sacerdotio, necesse est legis conculcationem fieri, qua con 
culcata quid Regnum est, nisi publicum latrocinium? Proinde suo maximo periculo 
errant nostri temporis nobiles, qui putant se felices et illustres fieri Ecclesiastica 
rum rerum iniusta occupatione, cum non solum diuinae et humanae leges, sed ipsa 
naturalis ratio reclamitat, ipsisque sempiternum dedecus et omnium rerum penuriam 
(ob talem audaciam) comminatur. Sed haec quiescant, et interim Iohannem Archie- 
piscopum prosequar, quem cum venerabiles patres Collegii Vpsalensis nimis remis 
sum viderent in tuenda viraque republica Ecclesiastica et saeculari, monuerunt, vt 
habita ratione dignitatis et officii sui, ita apud Regem se interponeret, ne ecclesia 
Metropolitana et tota Suecana respublica Archiepiscopali patrocinio penitus destituta 
videretur. Ilac quidem monitione tantum sapientes viri profecerunt , vt Johannes (de 
posita illa nimia patientia) Regem ipsum vehementius, quam quicunque alii, ob per- 
uersam Regni adininistrationem reprehenderet, nunc litteris, nunc nuntiis apud eum 
agendo, vt leges patriae (quae nimis diu exsulauerant) efficaciter restituantur. Nec 
dubitauit, anathemate in ipsum comminato, ostendere alia esse iura publicae reli 
gionis, alia priualae amicitiae. Verum ea erat in ipso Rege pertinacia, quam a 
Regina Daniae Margareta suxerat, vt iureiurando sese adstrinxisse crederetur, no 
vnquam permissurus esset Sueciam maiorum suorum legibus et libertate gaudere: 
quocirca coepit Archicpiscopus (abiecla prorsus Regis amicitia) se lotum convertere
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.