59
HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL.
sumpsit. Imposito enim hoc loharme, violentius quam iustius in Ecclesiam Metro
politanam, ipse Hex, putans ob id totam Ecclesiam Suecanam sub suam potestatem
redegisse, vt nullus esset in ea, qui pro patria aut incolis staret, mox totum stu
dium suum eo convertit, quo facilius posset omnem Regni nobilitatem penitus de
lere, aut tam abiectam reddere, ne vnquam de cetero se ipsam in libertatem vindi
care valeret. Plena est Suecorum Historia, quam auare, quam seuere, quam cru
deliter et nimis diu insolenter rexerit; tributorum nullus finis, oppressis nullum re
medium, miseriarum et calamitatum nullus modus, quaesita bella contra vicinos Prin
cipes ex industria, vt in eis tota nobilitas deleretur; viris gladio foris corruentibus,
domi regiis satellitibus coniuges et fdiae turpi obsequio seruiuerunt; viri in fumum
suspensi defecerunt, quando eorum vxores aratro applicatae abortum fecerunt; tre
centos Nobiles vna tempestate mergi procurauit, nec minor numerus eorum erat,
qui in capliuitale defecerunt. Nulla Historia tanta et tam atrocia mala adducere
potest, quanta de regimine huius Erici commemorantur, et haec omnia aduersa ex
vno eodemque fonte fluxerunt, quo nostri temporis calamitates erumpunt. Quippe,
fons et origo omnium malorum in Suecia semper fuerat commodum priuatum, latens
odium, contemptus legum, negligentia communis boni, fauor improuidus erga extra
neos Principes et pertinax invidia erga proprios. Solent proceres aliorum felicium
Regnorum tam diligenter prospicere, ne in minimo violetur legum veneranda pote
stas, nec alicui minimo homuncioni a Rege aut Principe contra leges vlla iniuria
inferatur, quin omnes vno ore contra violentiam reclament. Enimvero quicunque
Princeps alicui minimo iniuriatur, omnibus subditis suis summis et infimis commina
tur; at in nostra Succia longe secus post introductam Lulheranam impietatem M.D.XX.
agi solet. Quando enim Rex aut Tyrannus (quaesito quouis colore) quemquam
summum aut infimum perdere voluerit, mox omnes (horribile dictu et auditu) ferun
tur in hominem illum, qui Principis indignationem inciderat; prius traditor regni et
Regis iudicatur, et prius noti et ignoti ipsum dentibus laniant, quam aliquis patro
cinium eius suscipere dignetur, aut causam eius in iudicio audit aut defendit. Itaque
nunquam difficile erit indigenis Principibus aut Tyrannis, manente Lutherana hae-
resi vel alio admisso detestabili dogmate, opprimere Sueciam, cum eius incolae tam
acerbo et mutuo odio se opprimunt, quemadmodum eo tempore factum est, quando
Rex Pomeranus et Archiepiscopus Danus impiissimo foedere coniuneli rerum summa
potirentur, quorum communis voluntas erat, ita regere Sueciam, ne in ipsa vel No
biles vel Plebeji extraneo Imperio vnquam obniti potuissent. Hanc eorum volunta
tem si statim perpendissent Nobiles et obstetissent, ne Ecclesiastica libertas violen
tius tolleretur, tunc procul dubio, firmando Ecclesiae iura, sua quoque confirmassent.
Tandem postquam hic Johannes magis Regium satellitem quam vigilantem Pontifi
cem per aliquot annos egisset, vsusque fuisset maiore viuendi licentia, quam inte
grum Pontificem oportuisset, accusatus a suo Rege Erico apud summum Pontificem,
causaque eius archiepiscopo Rigensi commissa, priualus est Ecclesia Vpsalensi Anno
Domini MCDXXI et in Schalholtensem Ecclesiam Islandiae translatus, vbi graues
poenitentiae partes in expiationem praeteritorum peccatorum voluntarie assumens,
talem se in excolendis virtutibus et diuinis praeceptis praestitit, vt in numero bene
beateque viuentium aestimaretur. Postremo occisus ab impiis subditis suis miracu
lorum gloria dicitur illustrari, qui profecto inter felices Pontifices numerandus fuis
set ob magnificentiam, quam in aedificiis ostendit, et praeclaras animi dotes, quas
natura vel fortuna sortitus fuerat, nisi suam Pontificiam dignitatem Tyrannorum aua-
riciae succumbere permisisset, quibus dum se nimium subiicere sustinuit, rursus ab

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.