58
JOHANNIS MAGNI
orationibus vsque in hodiernum diem vix obtinuerat liberari, torte existimans, Chri
stum filium Dei minus seriöse dixisse Apostolis suis: Quicquid ligauerilis in terra,
ligatum erit et in coelis etc. Proinde Ciuitas illa tales fructus post ea tempora
semper produxerat, vt nulli pio Christiano dubium esse possit, ipsam singulari Dei
maledictioni semper fuisse obnoxiam. Fertur tunc, eundem sanctum Nicolaum Epi
scopum de eius subucrsione dixisse illud, quod Iosephus scribit de euersione Je
rusalem: Nisi Deus (inquiens) ad vindicandum scelera eius misisset Romanum exer
citum, prorsus ipsa terra, tot lantaque flagitia non sustinens, Ciuitatem illam peni
tus absorbuisset. Satis enim nota est prodigiosa historia, quomodo ea ipsa hora,
qua tormental i et concremati fuerunt Sueci illi Ciues Holmenses, omnium bonorum
testimonio innocentes, mox facta fuerunt tanta fulgura, tot horrendae coruscationes
et incredibiles tenebrae et portentuosa tonitrua, lantaque pluuiarum inundatio, vt
praesentissima Dei vindicta subuerlendum putaretur oppidum illud Holmense, ob tan
tum scelus a Deo et Pontificibus maledictum. Haec visi sunt Teutones pro firman
do Regno suo in Suecia prudenter effecisse. Sed nihil vnquam remotius ab eo pro
posito esse potuit; talibus enim facinoribus perduntur Regna acquisita, et perdita
nunquam acquiruntur. Deinde hic optimus Pontifex (amoto a Regni administratione
Alberto) aliquanto feliciorem fortunam naclus est, regnante Margareta, quae etsi
magno fauore optimum Pontificem prosequeretur, viderelurque ipsum loco unici pa
tris colere et venerari, tamen mortuum praesulem omni thesauro, in vsum Ecclesiae
et pauperum congregato, spoliare non erubuit. Haec tamen nostri temporis Tyran
nis longe humanior visa est, quia hi viuos et partis rebus indigentes, illa mor
tuum et nullius rei in hoc mundo indigentem spoliauit. Sed his et illi sua iusta
praemia et supplicia a Deo iusto iudice sunt reseruala. Nec parum molestiae sen
sit Henricus a Rege Erico, qui Margaretae adoptiuus filius effectus, cum ea multis
annis regnans, de prouisionibus Ecclesiarum se ingerere nitebatur; sed constantia et
magnanimitate Pontificis repressus, minus audere coepit, donec, mortua Regina Mar
gareta, pleniorem occasionem detestabilis sui propositi assequeretur. Prius tamen
Henricus, mitiorem Regem naclus in coelo, laboriosam Sueciain coelesti ciuitale
permutauit Anno Christianae salutis M.CCCC.V111. xxim. die Mensis Martii tt ).
Per haec tempora, videlicet 1393. die S. Ioannis Baptistae depraedati sunt Holmenses Teuthonici op
pidum Sudercopense ea immanitate, vt nec aetati nec sexui aut sacris parcerent, quorum capitanei erant 4
equites aurati et 1300 pedites armati, quemadmodum in Historia Suecorum ac Gothorum latissime tempore
Kegis Alberti factum commemoratur.
JOHANNES Gerichini, natione Danus, decimusnonus Vpsalensis Archiepisco-
pus, postquam a Gregorio duodecimo (temporibus Roberti Bauari Imperatoris) con
firmatus et pallio Archiepiscopali insignitus esset, documentum praestitit toto suo
Pontificatu, quomodo illi Reges siue Tyranni, qui cogitant leges diuinas et humanas
euertere, terras et Regna disperdere, subditos suos opprimere, extremamque toti nobi
litati et plebi perniciem inducere, primum experimentum suae tyrannidis sumere solent ab
Ecclesiasticae libertatis oppressione, in qua si prosperati fuerint, nihil reliquum erit, a
quo manus suas continendas putabunt. Quippe spoliatis rebus Deo dedicatis, numquid
nobilium, aut aliorum ciuium possessiones sacrosanctae permanebunt, quasi hominibus
parcere possent qui Deo iniurias facere didicerunt! Hoc proposito inductus creditur
Ericus Pomeranus Suecorum Rex, quando iura et consuetudines Ecclesiae Ypsalensis
(quibus in eligendo pontifice semper vti consueuit) in principio sui Regni violare prae
ii) Secundum Chronicon Archiepiscoporum ex Eegistro Upsaliensi obiit XIV Kal. April, i. e. 19 Martii.