est, qui laudem vitam mortalem immortali commulauit anno post Christum natum
MCCCLXXXHI quinto idus Martii.
Idem Birgerus Archiepiscopus anno domini MCCCLXXYII. prima die mensis Junii in eodem oppido
Telgensi celebrauit concilium prouinciale contra usurarios et alios errores, prout inferius inter libertates
ecclesiae continetur q).
Idem Birgerus concilium prouinciale celebrauit Ypsaliae, vt ibidem habetur.
Hic Birgerus cum Coepiscopis suis et omnibus Abbatibus regnorum Sueciae et Gothiae scripsit Vr-
bauo Y. Gregorio XI et Vrbano VI pro canonizatione sanctae Birgittae, prout in examine eius inter acta
producta sub eorum sigillis Eomae in Hospitali eiusdem S. Birgittae poterit demonstrari.
Anno domini MCCCLXXX Die xi Mensis Septembris celebratum est concilium prouinciale in oppido
Telgensi per Archiepiscopum Birgerum, quod require inferius in registro r ). In nomine Domini amen.
Idcirco iusticiae rigor.
Item Rex Albertus cum consiliariis regnorum Sueciae et Gothiae eisdem summis Pontificibus scripsit
ad eundem effectum. Sed Bonifacius IX. eorum successor tandem S. Birgittam adscripsit catalogo Sanctorum.
Hic Birgerus Archiepiscopus composuit Legendam s) sanctae Birgittae, in qua continentur haec verba:
beata Birgitta in regno Sueciae oriunda, non solum iuxta reuelationem diuinitus sibi factam ex sanctorum
ibidem regum progenie, qui suis sanctis promeruerunt meritis, vt magnificaret dominus misericordiam suam
cum illa, illustrem duxit originem, verum etiam de nobilibus deuotisque progenitoribus et parentibus nata
fuit. Et hoc habetur in depositione primi testis iudicialiter examinati coram Archiepiscopo Iacobo t) Vp-
salensi, prout in actis et processu eius reperitur.
HENRICVS, XVIII. Archiepiscopus Vpsalensis, ob excellentem diuini et hu
mani iuris scientiam vilaeque probitatem et rerum experientiam, ab Yrbano YI
Pontifice maximo (eo tempore quo Yenceslaus imperare dicebatur) pallio Archiepi-
scopali meruit honorari. Hic etsi in tempora trium Principum, qui seuerius quam
clementius regnabant, incidisset, felicior tamen tunc erat Pontificatus eius, quam si
in aetate nostra prouenisset, etiamsi Neronem saeuilia superassent. Albertus enim
Rex, quamuis multa ageret imprudenter, fretus consilio suorum Teuthonum, de Sue-
cia et eius moribus minus expertorum, attamen nonnunquam hunc Archiepiscopum
saniora consilia afferentem benignius quam illos audiuit. Nam cum hio Pontifex de
prehendisset, illos incolas Holmenscs (qui Teulhones erant) inplacabili odio ferri in
Succos eiusdem ciuitatis Ilolmensis eines nihilque enixius ab Alberto postulare, quam
sibi licere eosdem Suecos per quamcunque occasionem conniuente Rege disperdere
rapidisque consumere flammis, non quieuit optimus Antistes et pastor bonus (qui
libenter dedisset animam suam pro ouibus suis), donec Regis animum a concupiscen
tia tanti sceleris reuocaret. Itaque rex a pio Pontifice pie consultus, hoc modo suis
Teulhonicis respondit: Non est (inquiens) o viri Teulhones.' Teulhonica fide et in
tegritate dignum, quod hos ciues Holmenses, subditos nostros, ob inuidiam non pro
bata causa perdamus: ratio nobis habenda est honoris et posteritatis nostrae; ma
lumus in persona nostra periclitari, quam Illustrissimis Magnopolensibus principibus,
consanguineis nostris, talem nominis nostri notam relinquere. Ad haec verba qui-
euere illi, qui insidias machinabantur, donec (captiuato per reginam Margaretam
Rege Alberto) liberiores et sine metu effecti, CLXX. praestantiores Ciues partim
serris ligneis partim aliis horrendis tormentis et llamma consumpsissent. Qua bel-
luina feritate excitati omnes Regni Sueciae Pontifices, praesertim Henricus Archie
piscopus Vpsalensis et sanctus Nicolaus, tunc Episcopus Lincopensis, dira anathe
mata et maledictiones in ipsam Holmensem Ciuitatem congesserunt, a quibus exse-
q) Vide annotationem sequentem. s) Hanc legendam vel historiam, diu ignotam (vide supra
r) Hoc registrum, quod forsan statuta ecclesiæ Suecanæ com- pag. 55, not. p) nuper autem repertam, vide infra in vitis
plecteretur, deest in editione Eomana. Constitutiones Tei- sanctorum,
genses, quarum prima auctor attulit verba, sunt impressa t) Lege: Birgero.
apud Reuterdahl, Statuta Synodalia pag. 89.
Tom, III.
II. 15.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.