proximum diligere, omnia Dei praecepta sollicite custodire. Praeterea benignus Deus
(qui non vult mortem peccatoris) misit peccatrici Sueciae Sacerdotes et doctoies in lege
diuina doctissimos, a quibus disceret fugere a ventura ira. Insuper missi sunt ad eam
sanctissimi Pontilices, quorum sanctam et approbatam vitam iam summatim expressimus.
Ipsa tamen Suecia exuberantem illam diuinae bonitatis clementiam contemnens, si
milis facta erat Synagogae ludaeorum, de qua scriptum est, quod indurauit ceruicem
suam et cor, vt non reuerteretur ad Dominum Deum Israël: mittebat Dominus Deus pa
trum suorum ad praeuaricalores eius, per manum nuntiorum suorum, de nocte consur
gens et quotidie commouens, eo quod parceret populo et habitaculo suo. At illi sub
sannabant nuntios Dei et paruipendebant sermones eius, illudebant que prophetis, do
nec adseenderet furor domini in populum eius, et esset nulla curatio: adduxit enim
super eos PvCgem Chaldaeorum, et interfecit iuuenes eorum gladio. Non est misertus
adolescentis et virginis et senis, nec decrepiti quidem: siquis euaserat gladium,
ductus in Babylonem seruiuit Regi et liliis eius. Haec idcirco ex sacris historiis
adducta sunt, vt inlelligamus, offensam Dei Maiestatem paria delicta paribus poenis
castigare. Quippe sicut ingrati filii Israël propter multa scelera desolati sunt, ita
natio nostra, oh criminum magnitudinem, ex felici infelicissima euasit. Nam post
quam duo Reges Birgerus et Magnus, persuadentibus impiis consiliariis, passi fuissent
manus suas rapinis Ecclesiarum et turpissimis sacrilegiis inquinari, eorumque exem
plo Nobiles animum similia audendi assumpsissent, numquam ex omni parte beatus
fuerat status Regni Sueciae. Sed quod potentiores homines in Dei ministros com
miserant, hoc a potentioribus Tyrannis multiplicato fenore semper passi fuerant.
Noluerant patienter sufferre leuc et suaue lugum Christi. At Rex Albertus iugum
cis imposuit, quale meruerant diuinae legis contemptores. Sustulerant a Sacerdotio
et ordine clericali libertatem, diuino et humano iare concessam: proinde redacti
sunt ipsi sub iugum seruitutis, omni miseria cumulatum. Spoliaucrant Ecclesiam de
cimis et proucnlibus: priuauit eos Albertus quolibet tertio praedio, quod in patrimo
niis habebant. Honorem debitum Christiano Sacerdotio non impenderant: quocirca
tam viles reputati sunt a Teutonicis, vt indigni putarentur ad Regis Alberti con
spectum admitti. Manus violentas intulerant in Christos domini: ideo cum peterent
in necessitatibus suis Regis colloquium, alapis, improperiis, cachinnis repellebantur,
aut publico risu insectandi admittebantur. Quid plura dicam? tam seucriter tunc im
peratum erat loti Sueciae, vt nullum peccatum eatenus in Ecclesiam commissum vi
deretur impunitum. Attamen oh tantam Nobilitatis oppressionem, in nullo releuala
est Suecana Ecclesia, cui nunquam feliciter successit, nisi quando Nobilitas bene
valuit, integramque et Christianam charitatem inter se et erga Pontifices ac totum
Sacerdotium conseruauit. Hoc enim vnico remedio Regnum Sueciae in suo honore
et tranquillitate conseruatur. Nunquam enim solus Ecclesiae Suecanae status corru
ere potuit, nisi in eadem ruina lotius Regni amplitudo involveretur. Quod vlinam
omnes Sueciae proceres hactenus perpendissent, ampliorem nostram rempublicam
(quae nunc nulla est) ad posteros mitteremus. Nunc enim Suecana Ecclesia funditus
desolata testimonium perhibet loti orbi Christiano, omnes leges diuinas et humanas
a Regno Sueciae in exsilium relegatas. Sed haec quiescant. Interim ad Archiepi-
scopum Birgerum reuersus dolenter commemoro, tam dignum, tam eruditum, denique
in omnibus virtutum partibus ac numeris instructissimum virum, per tales bellorum
tumultus impeditum a summo studio suo, quo sempiternum patriae honorem et fe
licitatem efficaciter promouisset. Si ei integra libertas concessa fuisset, talis tamen
et tam benigni propositi praemio apud Deum (cui omne cor patet) fraudatus non

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.