Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi

HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL. 
55 
a Deo transmissus est. Duae erant in eo praecipuae virtutes, quamvis ei mille de- 
essent: maxima erga Deum pietas et summa erga homines modestia. His duabus ita 
apud Deum et homines vsus est, vt omnes faterentur, ei singularem gratiam desur 
sum datam, qua sciret conversari in medio nationis prauae et peruersae. Nihil enim 
tunc erat in vtroque regno Gothiae et Sueciae, nisi prauum et peruersum: bona 
enim pars nobilitatis mores sui regis Magni, cui, vt diximus, cognomen lactati vel 
blanditi affixum fuit, eo quod puerili more permisisset se blandimentis regis Yalde- 
mari superari, atque a recto et honesto turpissime seduci. Hunc non cessauit mouere, 
arguere, obsecrare, vt vitam regio nomine dignam ageret, sanis frueretur consiliis, 
consiliarios in Deum et patriam impios a se abiiceret, prudentes et pios eorum loco 
admitteret, Deum timeret, patriam suam diligeret, iustiliam coleret, clementer in 
delinquentes ageret. Demum summopere persuadere curauit, vt XXIIII. nobiles et 
generosos viros ab exsilio (quod nulla iustilia eis inflictum erat) reuocaret: alioquin 
experturus esset, quanto zelo otfensus Deus soleat innocentium oppressionem et bo 
norum hominum persecutionem vindicare, illamquc peccandi libertatem grauissima 
aduersitate punire. Sed obturauit ille serpens aures suas, ne audiret vocem sapien 
tis, et sibi ipsi semper similis effectus, pellem Aethiopis non mulauit. Proinde, quod 
a prudentissimo pontifice praedictum fuerat, ita expertus est, vt facili negotio regnum 
perderet et honorem: quippe postquam fuisset septenni captiuitate maceratus, demum 
in aquis Noruegiae submersus interiit, prius tamen succedente ei in regno Alberto, 
cuius regimine satis ostensum fuit, quam grata fuerat Deo corrupta Suecorum vita, 
praesertim nobilium, quam sub rege Magno licentiosius, quam honestius peregerant. 
Igitur dum Albertus principium regnandi, Petrus finem fecit viuendi, anno domini 
M.CCC.LXVI. decimo octauo die Octobris. 
BIRGERYS Gregorii, XYII. Archiepiscopus Ypsalensis, ab Yrbano papa Y. 
(dum Carolus IHI. imperabat) confirmatus et pallio Archiepiscopali praesens in Yit- 
terbio decoratus est °). Huius quanta erat in sacris litteris diuinisque et humanis legi 
bus scientia, satis ostendunt Ecclesiasticae historiae, quae ab eius fecundissimo in 
genio prodierunt r). Enimvero adeo fertilissimum scientiae erat pectus cius, ac vene 
rabilium doctrinarum abundantia instructum, vt quoddam coelestium opum sacrarium 
iuste existimaretur. Felix Ecclesia, felix Regnum, felices omnes incolae sub tanti 
patris Pontificatu fuissent, nisi iam venisset irreuocabile tempus diuinae vindictae, 
quo Deus, vltionum dominus, grauissima Regni Sueciae peccata grauissimo flagello 
mox castigaturus esset. Quippe, postquam toto retroacto saeculo, praesertim a morte 
Magni Regis Gothorum, cognomento Ladalaos, tam horrenda flagitia in ipso Regno 
commissa fuissent, vt eius incolae, maxime illi, qui nobiles dicebantur, sceleratiorem 
agerent vitam, quam illarum Ciuitatum incolae, quas saluator noster ad infernum 
demergendas pronuntiauit, volens Deus illa enormia crimina clementer auertere, 
misit in Sueciam sanctissimae vitae viros, Euangelicam vitam sanctorum Dominici 
et Francisci profitentes, qui verbo et exemplo contemtum mundi et desiderium coe 
lestis patriae sine intermissione praedicabant. Deinde missa fuit a Deo sanctissima 
mulier Birgitta prophetissa, quae in medio Sueciae nata, non solum vitae sancti 
monia, sed doctrina coelitus reuelata, Regem ipsum Magnum Smech et proceres 
Regni, consanguineos suos, summopere hortabatur iuste et pie viuere, Deum et 
o) Bulla data 15G7 d. 25 Jul. v. Celse, p. 151. ”Dictavit historiam S. Birgiftae, quae incipit: 
Birgittae matris inclitae. Item historiam S. 
p) De Historiis minime, sed de Legendis, hymnis et Botvidi martyris, quae incipit: Triumphantis 
antiphonis intelligenda sunt verba auctoris. Ita enim miliciae”. Cfr. quae monuimus in Diss. de Poesi 
Chron. Arehiepiscopor., unde sua hausit Noster: Latina medii aevi in Svecia, p. 26.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.