HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL.
53
pro eadem facia *) occasionem monendi non habeant, modo quolibet vel vexandi. In cuius rei
testimonium sigilla nostra vna cum sigillis virorum nobilium dominorum Gozstaui Niklisson *- v )
et Iwari Lydærsson v) praesentibus sunt appensa. Datum anno domini M.CCC.XXX. quarto
in octaua assumptionis diuae virginis. *)
Scania igitur siue Schoningia cum suis adiacentibus et partialibus terris, videlicet Hal-
landia, Blekingia, Listria ac insula Hueden empta fuit ex contributione incolarum regni Sue
ciae pro summa XXXVI. millium marcarum puri argenti, Coloniensis ponderis seu staterae,
cum consensu ac beneplacito Valdemari regis Daniae, suorumque et regni consiliariorum ac
nobilium fauore, nec non assentientibus cunctis incolis terrarum praedictarum, praelatis vide
licet ecclesiasticis, saecularibus, regularibus, nobilibus et plebeiis, nemine excepto, qui in ean
dem non consenserit “). Et applicata ac vnita fuit praescripta terra Scania cum suis territoriis
praedictis regno Sueciae in perpetuam possessionem, ita quod termini regnorum Sueciae mane
rent in medio freti Oeresund, quo diuiditur Selandia cum reliquis insulis regni Daniae a terra
Scaniensi, cum protestatione praescripta etc. sub attestatione iuris iurandi, quod cum contigerit
regem de nouo eligi, in Dania rex obligabitur inter alia iuramenta regalia hanc praescriptam
emptionem, commutationem et terminos regnorum irrefragabiliter roborare et manutenere iu-
rabit, quemadmodum tota regni sui communitas pro se suisque posteris successoribus sollemniter
iuramentum praestitit et iurauit. Ac etiam dato, quod rex iuramento rupto periurus factus
velit et conaretur hanc praedictam commutationem et regnorum terminos repetere ac mutare
aut aperio Marte tam sollennem stipulationem et contractum impedire, ipsa communitas regni
etiam iuramento se adstrinxit et obligauit, in hoc casu ipsi proprio regi velle resistere, ac hu-
iusmodi suum conatum auertere ac praepedire, et tandem super omnibus praemissis, emptione,
stipulatione, consensu, iuramentis, ac aliis sollennitatibus pertinentibus ad similes conventiones,
datae fuerunt litterae sub sigillis, secretis ac clemmis b ) tam sollenni cautela roboratae, quales vn-
quam dari et confici poterant in contractibus sollen niter muniendis. Insuper ipsi regi Daniae
Valdemaro datae fuerunt amicabili dono XIIII. millia marcarum argenti puri, staterae seu pon
deris Coloniensis, propter ipsius hilarem et firmum consensum, quem praestitit in dicto actu
emptionis &c.
Verum rex Sueciae Magnus, dictus Smech, scilicet blanditus, stolidus et excors, pa
terni suique regni proditor ac deuastator, cum rege Daniae connivens, eidem ad illius blan
ditias tradidit praenominatam Scaniam, abalienando eam a regno suo Sueciae et Gothiae quasi
traditor ac vastator, et insuper ad huiusmodi tradimenti sui complementum consignauit illi
litteras seu bullas tam sollemniter consensu consiliariorum vtriusque regni super hac legali em-
tione confectas: quamquam in pluribus regni locis authenticae copiae huiusmodi litterarum facil
lime reperiuntur, nullum forsitan nisi similem blanditum habentes exsecutorem, vt ditet alie
nigenas et inimicos, qui se ipsum et regnum defraudet. Insuper notum est, quod archiepiscopus
Lundensis cum suo Capitulo et omnia monasteria dominorum, vtpote abbates, priores, nec non
milites equestris ordinis, ac militares nobiles et ciues totius prouinciae Scaniae obligabant se in
illa emptione subesse coronae regni Sueciae, in'cuius obligationis euidens indicium decretum
fuit, vt cum de nouo rex eligeretur in regno Sueciae, ipsis tempus electionis intimari debebat,
vt aduenientes vocem &c. haberent in huiusmodi electione. Praeterea cautum erat simili ro
bore, vt si contingeret bellum fieri inter Sueciam et Daniam, tunc archiepiscopus Lundensis,
vel eius commissarii, libere et secure posset et deberet ex Scania intrare, manere et exire Da
niam pro exsecutione suae iurisdictionis, idque bonae mem. Birgerus archiepiscopus Lundensis f vir
prudens et mitissimi ingenii) in Scania residens c ), confoederationemque cum Sueciae et Gothiae
regnis et principibus habens, Daniam, discretiora consilia daturus, ingressus est, vt omnimoda
a:) Lege: promissione pro eadem facta.
xjc) (Bielke?) postmodern Legifer Sinolandiae, obiit
1342. Cfr. Tibell, Ridd. L. p. 167. Nomen ejus
non invenio ap. Stiernman, Höfd. M. I. p. 581.
y) Filius Lyderi de Kyrn, Advocati Finlandiae an.
1515. Stiernman, II. p. 342. Filiam Meohlildem
Lydersdolter uxorem duxit Gustavus Tunason
(Sture?) Legifer Sudermanniae et R. Marscbus. Cfr.
Stiernman, I. p. 123.
z) Corrigantur Regesta Hist. Dan. I. p. 260, (juae
banc ”quitantiam”, mendosis sub nominibus, notaque
anni erronea, proponunt. Iam vero a plurifariis
quibus scatebat mendis purgatae ct ad fidem Orig.
Membran. Bibi. Reg. Stocbb. suo restitutae anno,
eidem addimus alteram eodem anno et die datam^
quibus Jlarquardus de lîyrnæ se accepisse
Tom. III.
profitetur ab Israele Birghirsson 450 marchas
puri juxta pondus Coloniense ”de argento pro em-
peione terre Shanie ex promissione pro quo eciam
ipse obses expositus erat” .... (Ex Orig. Membr.
1. c.) Meminit Lagerbring, III. p. 273. Cfr. ejusd.
Monum. Scan. I. p. 10!. ubi offendimus Litteras
R. Magni dat. Orabro e. a. ”de non modicis homi
num nostrorum perplexitatibus ac periculis, qui
in manibus quorundam Dominorum de Tbeutonia, *
pro terra Shanie in obsidione teneri et eorundem
aliqui graviter etiam vinculis stringi noscuntur.”
a) Vid. Chronol. XIV. XVI. Cfr. L a gerbri n g, III. p
272. Suhm, XII. p. 250. XIII p. 76. sq.
b ) Svetbice: Klämma. Sigillum majus officiale. Riks-
klamma. Sigillum Regni majus. Deest ap. Du Cange.
c) Sedit ann. 1497—1810.
II. 14.