Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

52 
JOHANNIS MAGNI 
et regno suo Sueciae et Scaniae, iuxla consilium, consensum et ordinationem nobiliorum eius 
dem regni Sueciae et Scaniae, lutor indigena deputetur, et castra omnia et regni munitiones 
cum eorundem consilio et prouisione per indigenas gubernentur, donec eum ad legitimam aeta 
tem Deus dederit peruenire. Si vero dictum dominum nostrum regem Ericum sine liberis 
exstantibus decedere contingat, tunc alium de filiis domini nostri regis praedicti Magni super- 
uiuentibus, qui convenientior et aptior habeatur, in regem et dominum nostrum super ante- 
dictum regnum Sueciae et Scaniae, terrasque, prouincias et insulas memoratas, et nullum alium 
rite et rationabiliter, vt convenit, eligemus. Item, si ipso Domino nostro rege Erico supradicto 
superstite, vel eius liberis exstantibus, contingat, dominum Haquinum fratrem eius, quem idem 
pater ipsorum dominus noster rex Magnus regno suo Noruegiae praeficiendum duxerat, princi 
patum , seu regimen regni Sueciae et Scaniae contra istud patris sui et nostrum factum, velle 
vsurpare, tunc eidem domicello Haquino totis viribus resistemus, quod etiam proceres et do- 
inini in regno Noruegiae promiserant, quod eidem domicello Haquino in nullo penitus con 
silium, auxilium vel fauorem ministrabunt, quorum praetextu contra hanc constitutionem 
veniat, vel contravenire attemptat in futurum. Similiter si contingat dominum nostrum regem 
Ericum supradictum ad regnum Noruegiae velle se intrudere, domicello Haquino et eius liberis 
exstantibus, pari modo promittimus, quod in hoc facto ipsi Domino nostro regi Erico memo 
rato nullatenus coadiutores erimus, aut fautores. Et si contingat, quod vterque dictorum fratrum 
vel eorum alter contra praemissa patris eorundem et nostra facta venire voluerit, et alienige 
narum seu extraneorum ad hoc auxilium adduxerit, et per hoc regnorum praedictorum aliquod 
hostiliter inuadere, seu subintrare attemptauerit, extunc regnum vtrumque, scilicet Noruegia, 
Suecia et Scania vnanimiter et insimul totis viribus et posse huic eorum voluntati resistere 
efficaciter laborabit, quodcunque regnorum praedictorum prius vel pluries circa talia fuerit 
necessitatum, ad hoc finaliter et intente, vt eorum paterna tam prouida pacis simul et concordiae 
praeordinatio in suis viribus et pleno robore irrefragabili ter perseueret. Etsi memoratum dominum 
nostrum regem Magnum plures contingat habere liberos, protunc promittimus, vt superius, 
quod ipsorum quemlibet vtriusque sexus in suo iure et honore iuuabimus, prout ipsis et eorum 
statui, conditioni simul et sexui congruit et competit, secundum leges et statuta regnorum 
praedictorum tam Sueciae et Scaniae, quam Noruegiae, et iuxta consuetudines in eisdem regnis 
approbatas. Verum si quis, cuiuscunque conditionis aut status, contra praemissa, vel eorum 
aliqua in parte, vel in toto se opponere, aut ea annihilare vel infringere quomodolibet no 
stris temporibus attemptauerit, promittimus firmiter, sicut supra, quod eidem, quominus id efficiat, 
totis viribus et posse nostro viriliter et vnanimiter resistemus, consiliis et auxiliis quantum 
possumus, iure ecclesiae, ordine et officio nostro saluis. Quamvis autem libera et spontanea vo 
luntate ac affectanti animo liuiusmodi negotium pro bono pacis fecisse dignoscimur, per hoc 
tamen iuribus et consuetudinibus in regno Sueciae et Scaniae ab antiquo tempore de regum 
electione obseruatis, in nullo penitus volumus derogari, quin ad nos et successores nostros 
regum electio cum iuribus suis omnibus, postmortem dicli domini nostri regis Erici, vel al 
terius domini nostri domini Magni filii, quem ipso domino nostro Erico rege praedicto sine 
liberis (quod absit) mortuo, in regem, vt praefertur, eligemus, libere reuertatur. Vt autem prae 
missa omnia, et eorum quodlibet maioris habeant roboris firmitatem, sigilla nostra praesentibus 
duximus apponenda. Datum Wardbiergis anno domini Millesimo CCC. quadragesimo tertio in 
octaua beati Martini episcopi et confessoris 
Copia quitantiac Israelis Birgerson *) ab obsessione , id est gyss%el, facta 
solutione Scaniae, liberati. 
Omnibus praesens scriptum cernentibus Marqwardus de Kyrnæ et Gozskalcus de Kyr- 
næ w ) salutem in domino sempiternam. Tenore praesentium constare volumus omnibus eui- 
denter, nos virum nobilem Israelem Birghirsson praesentium exhibitorem, qui pro censu per do 
minum regem Sueciae pro empcione terrae Skaniae ex promisso, nobis obses exstitit deputatus, 
ab eadem obsessione et omni sponsione nobis et aliis pro eadem per eum facta liberum peni 
tus'dimisisse, ita quod nos vel heredes nostri, seu eciam alii, quibus promiserat, vel eorum 
heredes eundem Israelem, vel eius heredes, super praenominata obsessione vel permissione 
u) Subsequuntur litterae R. Waldemari eodem de ne 
gotio ap. Hadorph, 1. e. Cfr. Regesta Hist. Dan. ad 
h. a. 
î>) Filius Rirgcri Pcdereson (Brahe) de Finsta, R. Se 
natoris, Uplandiarum Legiferi, fraterque S. Bir- 
gittae. Paterna secutus vestigia ipse demum R. 
Senator et Uplandiarum Legifer. Vir apud suos 
magnae existimationis, desperatis enim patriae rebus 
an. 1565, qui R. Magno Smels succederet, in votis 
fuit. Dignitatem vero martyrii putiorem duxit, eodem- 
que anno in procinctu itineris ad Uruciferos in Livonia 
Rigae morti occubuit. Cfr. Uggla, RâdsL. p. 28. 
w) Cfr. quae de horum fratrum familia, eum Brahe- 
orum conjuncta, observavimus in Diss. nostra de 
Translatione S. Catharinae Wadsten., in prolcgo- 
menis p. Ö.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.