HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL.
5i
Copia unionis Scaniae et Suetiae ac Gothiae ").
Vniversis praesentes lileras inspecturis Petrus °) Lundensis et Heminingus Ypsalensis
dinina miseratione ecclesiarum Archiepiscopi , Petrus b ) Lincopensis, Siggo c ) Scarensis, Fren-
derus d ) Strengenensis, Oedgislus ') Arosiensis, Hemmingus f) Aboënsis et Boetius S') Vexio-
nensis ecclesiarum eadem miseratione Episcopi, Iohannes monasterii omnium Sanctorum Lundis *)>
Ragnvaldus in Aluastræ *), Sueno in Herigado fc ), Vnimmarus de Warnern 1 ), Andreas de Öuith m ),
Folcho de Noua valle"), Michael de Biækkiæskog ®), Hinricus de SabaP), de Tumma-
torp 9) et Andreas de Asylo Abbates, Petrus Dalbiensis et Wodefridus de Eskilstunom
Priores, nec non Capitula Ecclesiarum cathedralium et Conuentus Monasteriorum praedictorum
salutem in domino sempiternam.
Cum regnum Sueciae et terra Skaniae ita legaliter et indissolubiliter vnita sint et con-
iuncta, quod vnurn de cetero regnum censeri debent perpetuis temporibus, ac vnius regis
praesidio gubernari, sicut patentes literae et manifesta instrumenta super hoc edita lucidius
edocent et declarant, Nos vnionem memoratam prompto et beneuolo amplexantes affectu, fir
miter promittimus, quod magnifico principi domino nostro charissimo, domino Magno Sueciae,
Noruegiae et Scaniae regi illustri, suisque successoribus et heredibus, pro dicto regno Sueciae
et Scaniae in vnione praefata retinendo, nec non pro eodem, cum suis iuribus et iustitia, con
tra omnem hominem defendendo astabimus fideliter verbis, factis, consiliis et auxiliis, quantum
possumus, iure ecclesiae, ordine et officio nostro saluis: habituri deinceps limites dicti remi
Sueciae, qui ante citra Scaniam tenebantur, in ipso passagio Örasund, eosdemque vsque ilfuc
vna cum afiis confiniis et limitibus eiusdem regni Sueciae et Scaniae, vbicunque illud hosti
liter inuadi contingat, cum omni fidelitate et toto posse nostro viriliter et vnanimiter cum
Dei adiutorio defensuri. Ceterum reuoluentes sedulo in intimis cordis nostri, quam plena sit
periculis et onusta dispendiis intestina dissensio, ea potissimum, quae solet multolies ex va
cillatione regiminis prouenire, et tantis malis, quantum Deus permiserit, prospicere circa regni
regimen cupientes, firmiter promittimus, quod inclitum domicellum, dominum Ericum, filium
dicti domini nostri regis seniorem, iuxta consilium et voluntatem eiusdem domini nostri in
regem et dominum nostrum super dictum regnum Sueciae et Scaniae terras, prouincias et in
sulas tributarias ad idem regnum pertinentes, omni quo decet honore, secundum debitam for
mam et consuetudinem, ab antiquo iure in regno Sueciae approbatam, in loco pro electione re
gis deputato, vnanimiter et concorditer eligemus, obligantes nos et nostrum quemlibet extunc
ad seruiendum sibi cum omni obedientia, fidelitate, seruiciis, homagiis et fauore, prout ex debito
veri subditi tenentur domino suo facere et vero regi, saluo per omnia eidem domino nostro regi
Magno patri eius iure regendi vt prius, praecipiendi, ordinandi et statuendi loto tempore suo,
quo superstes fuerit, circa nos, subditos suos, et regni res ac negotia, quae pro commodo et
vtilitate ipsius regni viderit expedire. Item promittimus firmiter, vt prius, quod si praefatum
dominum nostrum regem Magnum (quod Deus auertat) nobis viuentibus migrare contigerit ab
hac luce, inclitae dominae nostrae reginae, dominae Blancae et dicto domino nostro regi Erico
ad honorem et seruicium in omnibus fideliter erimus, eisque in suis iuribus in Suecia et Scania
fideliter astabimus iuxta posse. Et si idem Ericus rex noster protunc minor annis fuerit, sibi
u) Lilleras hasce olim ”in Archivo ecclesiae Upsalensis
reconditas’’ primus edidit auctor noster in Hist. Golh.
Sveon. Romae 1534. Lib. XXI. Cap. 2. mendis ty-
pothetae inquinatas, in sua Hist. Metropol, repetitas.
Nihilo tamen minus hoc ex fonte derivatae comparent
ap. Hvitfeldium, Pontanum, Torfaeum eet. efr. Re
gesta Hist. Dan. I. p. 267. Emendatiores autem
ex Orig. Membran., edidit Hadorph, in Alleg.
ad Chron. Rhythm, p. 16, quo duce vitia nominum
et locorum exstantiora expuncta sunt.
a) Petrus Johannis, sedit ann. 1554—1535.
b) Petrus Tyrgilli, 1558—1531, quo anno, Archiepi-
scopo Upsalensi Hemmingo demortuo, successor
electus est. Vide infra.
c ) Sigge Iobannis (Stake) sedit 1340—1530.
d) Electus 1545 d. 9 Maji, anno proxime sequente
exstinctus est.
e) Egislus Haquini (de Hvalstad) sedit 1552—1552.
J") Sedit 1341-—1567. Post fata odore sanctitatis in
claruit, de quo suo loco plura.
v) Electus 1321. Obiit an. 1344 ineunte.
D/
h) Vid. Rbyzelii Monasterio!, p. 322, Daugaard,
Danske Klostre p. 127. Cfr. Wi esclgren, de Clau
stris Sviog. p. 12.
i) Meminit Rbyzelius, 1. c. p. 129.
k)Heriwado, Her re wads Kloster, Scaniae.
/)Warnhem, Westrogothiae.
m) Öuilh, Öfveds kloster, Scaniae.
n) Nova vallis, Nydala, Smolandiae.
o) Hodie Bäckaskog, Scaniae.
p) Saba, alias Julita, Sudermanniae.
q) Hodie Tommerup, vel Tommarp, Scaniae.
e
r) Asylum, As Kloster, Ilallandiae.
s) Petrus Holgeri de Dalby, Scaniae, quem meminit
R h y z e 1 i u s , I. c. p. 35.
t) Scii. Old. S. Johannis Hospital. Hierosolymitani.
In Suecia olim non boni odoris fuerunt Hospitalarii,
”ther inge gode regle holle. Nimis amari et do
losi, ther intet annet gott giirc, ulhen stemple
tvedrecht i rijket, som her till skett ähr”, judice
magnae auctoritatis viro Ioanne Liras!;, Ep. Lin-
cnp. in litteris. Linhfip. Bihliolh. Iland). I. p. 190.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.