Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

JOHANNIS MAGNI 
temporibus censeri debeat regni Gothiae et Sueciae pars, repositis terminis eiusdem 
regni Gothiae in ipso freto Oeresund, vt ab initio fuit. Hanc opem nisi tunc Suecia 
Scandianis praestitisset, futurum fuisset, vt Teutones non solum litus Scandiae, sed 
totam Daniain occupassent: deinde postquam iureiurando omnes tam archiepiscopi et 
episcopi, quam alii praelati et proceres Scandienses sese ad perpetuam fidelitatem regno 
Gothiae et Sueciae adstrinxissent, omniaque alia tam memorabili contractui necesssaria 
et opportuna perfecissent , reuersus est Hemmingus cum summa gloria m ecclesiam 
suam. Yerumtamen quanta fuit fides et integritas duorum archiepiscoporum et omnium 
episcoporum in eam sempiternam vnionem, tanta fuit in ipso Magno rege Sueciae (ob 
cuius gloriam ista fiebant) maligna vecordia et vecors malignitas, vt non multo post 
tempore nequissimus sui regni praedo effectus, clam regi Valdemaro litteras redem 
ptae Scandiae (non requisitis regni Sueciae et Gothiae consiliariis) restituerit, seque 
cum eo in desolationem praelatorum et procerum vtriusque regni pactis impiissimis 
coniunxerit, atque in tam sceleratum perditissimumque hominem euaserit, vt ma 
lignitate Caligulam, Domitianumque et Neronem superauerit, aut certe aequaueril: 
sapientes consiliarios, integerrimos pontifices, prudentes senatores ludibrio habuit 
et contemptui: nobiles et equestris ordinis viros suspicione notatos perpetuo odio 
insectatus est: reginae nobilissimae thorum horrendo et indicibili crimine permuta- 
uit: Ericum filium suum, regem designatum, veneno occidit : terras 0 elan diae et Goth- 
landiae, atque in eis proprios et fideles subditos regi Valdemaro in praedam et di 
reptionem dedit: Christi religionem, ecclesiae auctoritatem et sacramenta, sacerdo 
tum dignitatem et quicquid diuinum aut humanum erat, in belluam conversus vitu- 
perio dedit: scurras, parasitos, impudicos, sordidos et vilissimos nebulones lateri 
suo et aulae sociauit, dignus talibus ministris, qualis ipse erat rex, cui etiam non 
suffecit nobiles proceres suos multa ignominia domi affecisse, nisi etiam viginliqua- 
tuor regni praecipuos senatores (direptis eorum bonis) proscripsisset, atque in Ma- 
gnopoliin ad multorum annorum exsilium eiecisset: qui cum illic diu et frustra ex- 
spectassent, vt ad cor reuersus ostenderet, se saltem ea humana ratione vti, qua 
ethnici a lege Christi alieni vterentur, fecerunt tandem id quod coactio, non quod 
prorsus libera voluntas faciendum ostendit, eligentes in regem Albertum, filium ducis 
Magnopolensis, qui mox classe bellica, hybernante in Gothlandia, in Holmiam Sueciae 
regiam inductus, coronam facilius quam sperauit assecuius est, Magno interim ty 
rannorum more latebras circumspiciente: solet enim ea esse animorum paruitas in 
tyrannis, vt in bellis imbelles et meticulosi, in pace importabiles inveniantur, in 
affligendis subditis leones, at in defensandis oppressis sunt omni lepore timidiores. 
Praeterea vt gloriosis regibus infame videtur, inermes sacerdotes invadere, ecclesias 
diripere, pauperes opprimere, viduas et pupillos spoliare: ita tyrannis gloriosum 
videtur, omnia nefanda facinora liberius, quam honestius committere, et in eis vsque 
ad vitae terminum infeliciter perseuerare. Sed abeant haec monstra in aeternas tene 
bras. satis enim materiae reliquum est de probitate huius optimi archiepiscopi, cui 
tanta debetur gloria pro eximia in patriam charifate, quanta ignominia (quae sem 
piterna est) infelici tyranno iustissime irrogata est: quis enim satis laudare queat 
tam dignum pontificem? qui se totum pro patria, pro republica, pro ecclesia et pro 
omnibus incolis regni, nobilibus et plebeiis, ita se illi reprobo principi opposuit: nisi 
enim Deus concessisset illi calamitoso seculo tam sapientem, prudentem et modera 
tum pontificem, vix hominum aut iumentorum ^lae reliquiae in tota Suecia et Go 
thia remansissent. Tandem post laudabilem et aeterna memoria dignam vitam, beato 
fine quieuit anno a Christo nato M.CCC.LI.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.