Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

HISTORIA METROPOL. ECCLES. UPSAL. 
49 
aetas, vt neque se, neque alios regere potuisset: actum tunc de regno fuisset, nisi 
Matthias Catilmundi, regni gubernator et eiusdem regis tutor, hunc optimum archie- 
piscopum, non secus ac pientissimum patrem et Dei vicarium, in arduis et difficillimis 
causis audiuisset, seque et totum regnum, iuxta eius sapientissima consilia, in mori 
bus diuina et humana lege probatis conseruare studuisset. Hic enim prudentissimus 
gubernator tanta diligentia, fide et integritate, ac constantia Gothos et Suecos in 
pace, concordia, obedientia tenuit, vt domi et foris summa tranquillitas esset, toto 
tempore, quo principis munere fungeretur, nec unquam a memoria historiae tran 
quillius, prudentius, gloriosius Suecia creditur gubernata fuisse ’). Tantum praestat, 
rempublicam prouido gubernatori, quam alicui regi minus idoneo committi, Numquam 
enim boni reges nascuntur, sed fiunt: magnum nomen est rex, magna species, magna 
dignitas, magna maiestas regis, quam nulli vnquam tyranni sustinere potuerunt. Enim- 
vero in regibus est magnus et excelsus animus, in tyrannis foeda pusillanimitas: in regi 
bus liberalitas, in tyrannis rapacitas: in regibus iustitia, aequitas, clementia et omnia 
virtutum genera: in tyrannis iniquitas, crudelitas, feritas et omnium vitiorum horren 
dissima monstra, quibus si Suecia oppressa non fuisset, dudum inter praecipua 
regna totius Europae palmam reportasset. Praeterea hic Petrus inter cetera vir 
tutum officia, quibas praeditus erat, maximum de se patientiae exemplum ad poste 
ros transmisit: per hanc enim omnes aduersitates (quae ei opponebantur) nobiliter ao 
potenter superauit: quippe non solum militares homines (qui liberius, quam hone 
stius insultare solent suis pontificibus) patientia paterna sustinuit, sed sacerdotes et 
monachos, praesertim eos, qui de familia sancti Francisci erant, admirabili tole 
rantia ad mores religiosos reuocauit *)• Tandem multis virtutibus confirmatus, obdor- 
miuit in Domino, anno ab Eius natiuitate M.CCC.XLI. dominica infra octauas sancti 
Laurentii, sepultus Sicluniae apud fratres Praedicatores. 
HEMMING YS, quindecimus Vpsalensis archiepiscopus, a Benedicto XII., tem 
pore Ludouici Bauari secundi Romanorum imperatoris, accepto pallio '), meruit inter 
archiepiscopos numerari. Hic cum antea esset praepositus Arosiensis, tam eximia 
litterarum scientia, ac morum probitate et prudentia rerum gerendarum conspicuus 
erat, vt omnium oculos animosque in sui venerationem facile prouocaret, semper 
vigilans et sollicitus, quomodo patriae suae regno Sueciae sempiternum honorem 
conciliai e posset. Interea dum tam pio et honesto proposito duceretur, multisque 
praeclaris operibus Suecanam rempublicam honorare et augere contenderet: accidit, 
Scandiam litoralem (quae dioecesim Lundensem complectitur) grauissima seruitute 
Teutonicorum diu vexatam, auxilio Suecorum liberandam esse et ad regnum Sueciae et 
Gothiae reducendam, ad quod quidem negotium hic archiepiscopus Hemmingus, saluti 
totius patriae consulturus, non parum laboris, industriae et expensarum contulit : non 
enim paruo labore, aut facili itinere ex Ypsalia cum omnibus suis coëpiscopis et tota 
sua familia se transtulit ad Yardbergum, oppidum Hallandiae, in medio mensis No- 
uembris, in quo loco ipse et Petrus archiepiscopus Lundensis, consentientibus et id 
ipsum maxime petentibus rege Daciae Yaldemaro et loto senatu Danico, solutaque 
ingenti summa XXXYI. millium marcarum Coloniensium argenti puri, iudicauerunt et 
declarauerunt, eam ipsam litoralem Scandiam siue Schoningiam adeo legaliter et in- 
dissolubiliter vnitam essse debere regno Gothiae et Sueciae, vt de cetero perpetuis 
r) Consentiunt et Chron. Rbjlhm. et Er. Olai in ejus 
laudes, quas Noster more suo aniplitieat. 
/) A Benedicto P. XIJ. minime, sed a Clemente P. 
VI. hujus successore pallium ohlinuit Hemmingus, 
Bulla data Avenione 1342 d. 13 Nov. Cfr. Celse, 
Bullar, p. 118. 
s ) ”Perpessus multas injurias a Minoribus’’ Chron. Ar- 
chiepiscopor. Ups. cfr. quae ad h. I. observavimus. 
Tom. III. 
II. 13.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.