JOHANNIS MAGNI
'48
cipitari mandat, cuius crudelitati crudeles ministri satisfacientes, immensi pondeiis
cathenis onerant praecipitatos: nec satis fuit, collis, manibus et pedibus importabilia
vincula adhibuisse, nisi etiam percussiones multas et grauissimas vinculatis inflixis
sent, quos taliter contusos et semianimes ferus rex fame consumendos reliquit,
obseratique carceris claues in flumen abiecit, se ipsum humanitate et gloria ac regno ,
fratresque suos vno codemque facto vita priuauit. Successit huic horrendo facinori
insuperabilis perturbatio in vniuerso regno, vt mox vno omninm ore maledicta in
gererentur in praefatos quatuor suggest ores, qui se sapientis archiepiscopi consiliis
obiecerant: nec prius a tumultu cessatum fuit, donec iidem sanguinarii rotis iniccti,
documento essent tyrannis et eorum consiliariis, quomodo omne malum consilium
pessimum esse soleat suo consultori, sed heu dolor, non illi soli: nam dum rex ali
quis impium haurit consilium, similis efficitur publico fonti venenis infecto, a quo
omnes praesentissimam perniciem sumunt, qui illinc salutarem petituri essent con
solationem. Nec parum ipse archiepiscopus Olaus laborauit pro liberatione Magni filii
Birgeri. ne ob paterna scelera (cum prorsus innocens esset) vita priuaretur. Inquit
enim: filius non portabit iniquitatem patris, praesertim cum nullibi compertus fuisset
oaterni SC eleris imitator. Sed victa sunt haec sapientis pontificis consilia, potestate
quorundam nobilium, qui publicam patriae causam priuatis affectibus postposuisse
videbantur. Tandem hic optimus et sapiens archiepiscopus vitam morte commutans,
sepultus est Ypsaliae, anno domini M.CCC.XXX. tertio idus Martii.
Tempore huius Olai archiepiscopi, vacante regno post exactum regem Birgerum, suffecloque
Ma" no minorenne, Ingeburgis, eiusdem pueri regis mater, cum consiliariis regni confirmauit
omnia priuilegia archiepiscopi et episcoporum totiusque ecclesiae SuecanaeP), vt inferius de
priuilegiis erit annotandum.
PETII VS Philippi, quartusdecimus archiepiscopus Ypsalensis, a Ioanne Papa
XXII. tempore Ludouici Bauari imperatoris in locum demortui Olai suffectus est
et pallio archiepiscopali insignitus ?), vir quidem doctissimus, qui ab ineunte aetate ita
disciplina ecclesiastica eruditus fuit, vt dignus esset, qui ceteris in ecclesia Christiana
praeponeretur: erat enim castus, integer, pudicus, facundus, pauperum atque orplia-
norum et pupillorum amator ac defensor. Nam cum perpenderet vanitates huius mundi
(q U i fallacibus promissis ad sempiternum interitum, quos extollere videtur, extrudit)
abiecto eius amore, se totum diuinae religionis obsequio mancipauit, susceptoque in hu
meros suos diui Dominici habitu, insignem se diuini verbi praedicatorem exhibuit, tan
tumque profecit, vt mulli mundanae felicitatis contemptores per eius doctrinam effecti,
in sacco et cinere poenitentiam agerent salutarem: proinde ab omnibus (ad quos
sancta eius praedicatio, aut beatae conversationis fama peruenerat) ita dilectus erat,
vt nullus pater ab optimis filiis magis diligi potuerit, quam is ab omnibus bonis
amaretur. Quippe omnes suas exhortationes ad Dei et proximi dilectionem legumque
diuinarum et humanarum obseruantiam ita accommodauit, vt nemo esset, qui non
ad frugem melioris vitae (eo audito) moueretur. Itaque credendum est, Dei benigni
tatem tam doctum et pium patrem ad ea tempora conseruassc, in quibus omnis
ordo, aetas et conditio per omnem Gothiam et Sueciam videbatur corrupisse viam
suam: destituto enim rege Birgero, eiusque filio Magno (qui in regem electus erat)
ob paterna scelera trucidato, ea flagitia per regnum passim committebantur, quae
corrupta hominum natura, a diuinis et humanis legibus soluta, committere solet.
Quamvis enim Magnus Erici ducis filius rex esset nominatus, tamen ea erat eius
p) Dut. an. 1519 d. 19 Mari, r, Lagçrbring, III. p. 149. (j) Bulla da Ia an. I5T>2 d. 16 Nov. ap. Celse, p. 115.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.