HISTORIA METROPOL. ECCLES. UPSAL.
\7
sic se haberet causa eorum, tota paene regni nobilitas, cum eis comitia in oppido
Oerebro celebrans *) ad regis amotionem se convertit, qui tamen a captiuitate (qua
per fratres detinebatur) liberatus, mala malis et peiora peioribus cumulauit. Nihi
lominus archiepiscopus Nicolaus et omnes episcopi regni quotidianam sollicitudinem
adhibebant, tam apud duces, quam apud regem, vt in fraternam gratiam redeuntes,
sibi ipsis et patriae pacem ac tranquillitatem accommodarent. Sed ea erat Dei in
dignatio in peccatricem patriam, aut certorum nobilium malignitas, qua viraque
pars in mutuam perniciem accendebatur, vt neque pontificibus pie ad charitatem
suadentibus, neque fraternae charitatis legibus vlla ratio haberi potuerit. Ilanc demum
reipublicae extremam desperationem tam profunda compassione deplorans hic optimus
pontifex Nicolaus, vt magnitudine doloris obrutus in fata concederet praematura,
anno domini M.CCC.XIIH. tertio calend. lunii.
Hic Nicolaus Catilli mox postquam’ electus est in archiepiscopum Vpsaleusem , obtinuit a
lege Hiigeio piiuilegia et libei tates pro tota ecclesia Suecana, prout, in Uteris inferius scriptis
continetur: Birgerus Dei gratia Snecorum Gothorumque rex &c. l ). Has literas regias confirmauit
loan nes Papa XXII. in Auinione, anno domini M.CCC.XVII. ad supplicationem Olai, cogno
mento Sapientis, electi Ypsalensis m ).
OLAYS (cum non minus rerum experientia et bonarum literarum eruditione,
quam cognomento Sapiens esset) tertiusdecimus Ypsalensis Archiepiscopus, a loanne
papa XXII. tempore Ludouici quarti Bauari imperatoris confirmatus et pallio ponti
ficali decoratus est. Hic in ea tempora incidit, quae sapienlissimi antistitis consiliis
plurimum indigebant. Cum enim perpenderet, regem Birgerum occultum et implaca
bile odium gerere in fratres suos, ob captiuitatem Hathunensem, qua per eos iam-
pridem affectus fuerat, totos suae sapientiae nemos intendit, vt vindictae cupidissi
mum a tam pernicioso proposito auerteret, ostendens, quam vilis et abiccti atque
ignobilis animi facinus ab omnibus iudicaretur, si eas iniurias animo vindicandi ad
memoriam reuocarct, quae nuper solennibus pactis fuerant exstirpatae, et rursus quam
nobilis, quam praeclara, quam gloriosa est in quocunque principe oblinio iniuriarum:
ea enim se ipsos primum vincere solent, quicunque populos, ciuitates et regna vin
cere volunt: si enim se clementia vinci permiserint, gloriosi erunt: si vero incle
mentiae succubuerint, inglorii iudicabuntur. Haec et similia multa sapiens praesul
saepissime inculcans, paene persuasisset, nisi quatuor perditissimae vitae viri Yalra-
mus, Brancho, Lupus, Lutherus ’*), genere quam virtutibus nobiliores, infelicem regem
Birgerum ad crudele fratricidium pertinacius induxissent, quod ex suo genere bel-
luinum tot horrendis flagitiis cumulauit, vt hominem penitus exuisse crederetur. In
structo namque magnifico convivio ad Nicopolim °), Sudermanniae oppidum, praedictus
rex fratres dulcissimis literis invitat, venientes continuis amplexibus excipit, multi
plicatis osculis blanditur, summaque veneratione inducit. Nullus in obsequio modus:
se non regem, sed humile mancipium coram fratribus exhibet, vt singularem crude
litatem singulari hypocrisi abscondat. Expleto convivio in cubiculum regia pompa de
ducuntur, sed quam quaerebant requiem, minime repererunt: rex enim armato milite
stipatus continuo aduolat, praefatus se cum eis ludendi causa aduenisse. Itaque
praemissa tam hostili derisione, mox nudos extrahi et in leterrimum carcerem prae-
k) Cfr. Diplomatar. Sv. J. c. p. 525.
/) Dat. Strengnesiae 1304 «I. 8 Mart, et 1503 d. 28
Mart. Cfr. Diplomatar. Sv. II. p. 407.
m) Cfr. Celse, Bullar, p. 103.
n) Wailram (Skytt e), Iubannes (Bruneke 1. Brune
is ow) R. I trotze lus, Ulf (Swalebech), quem Lu
pum, cl Lytlerus (Foss), quem Lutherum inepte
appellat auctor. Cfr. Uggla, RitdsL. p. 19.
o) Nyköping , Nicopolis.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.