JOHANNIS MAGNI
Ulici* Quartus*
NICOLA VS Catilli, duodecimus Vpsalensis Archiepiscopus, ob egregia et opii—
ma iu patriam merita dignus habitus est, qui prudentissimo pontifici Nicolao Allonis
succederet: liic enim prius in episcopatu Arosiensi talem se pro publica totius regni
felicitate exhibuerat, vt si eius salubria consilia rex Birgerus exaudiuissel, felix et
diu felix fuisset tam ipse rex, quam totum regnum et subditi vniuersi. Sed inventus
erat alter quidam magis gratus el ob id magis perniciosus consiliarius, Torchillus
Canuti Maraschalcus (cuius supra meminimus): is enim consilia afferens, quae odore
lucri videbantur suauissima, efficacius, quae voluit, suasit et in multis persuasit.
Ouippe lotum studium eius (quamvis capularis senex esset) foedam ostentabat aua-
ritiam, nihilque enixius moliebatur, quam ex rege sacrilegum et ecclesiasticae liber
tatis violatorem efficere: Petrum namque Arosiensem episcopum f ), huius Nicolai an
tecessorem, cuius summa industria Careli #') nuper fuerant ad Christi fidem et regnum
Sueciae adducti, in exsilium (quo Nidrosiae mortuus est) coegit. Deinde graue odium
inter regem Birgerum et fratres eius, omnesque episcopos regni seminauil, nec no
bilitati minus infensus, quam pontificiae dignitati, hunc tandem, postquam immensorum
malorum consultor et exsecutor fuisset , publico gladio caesum Nicolaus Catilli eccle
siastica sepultura indignum iudicauit, donec rogante rege et proceribus placatus,
admitteret corpus illud claustro fratrum Minorum inferri, acceptis pro damno et
contumeliis, in ecclesiam illatis, centum quinquaginta libris puri argenti »). Igitur cum
Nicolaus iste Arosiensis pontifex et in archiepiscopum Vpsalensem postulatus tam
constanter se pro domo domini poneret, esset que pro ecclesiastica libertate ad
omnes persecutiones etiam ad mortem paratus, Clemens papa quintus ei pallium
(hoc est plenitudinem archiepiscopalis potestatis) circa tempora Henrici septimi im
peratoris clementer concessit Ä ). Interim tamen cum ea negotia eius in curia summi
pontificis agerentur, accidit, ipsum apud regem Birgerum in villa Haathuna negotiis
ecclesiae suae operam dare, et ita a superuenicnlibus ducibus Erico et Valdemaro,
vna cum rege fratre eorum, in captiuitatem duci, qui etsi in fratrem impii et in
regem perfidi viderentur, omniaque insignia facinora auderent, attamen sibi a Chri
sto domini ita temperandum duxerunt, vl mox absolutum et libertati restitutum abire
permiserint. Sed non potuit tanti pontificis magnanimitas tam facile obliuisci iniuriae,
summo sacerdotio illatae, quemadmodum priuatam offensam libenter dissimulasse!.
Quocirca duces ipsos ob ausum tam atrox facinus in pastorem ecclesiae (praemissis
monitionibus) anathematis gladio ferire non dubitauit, qui tam diram pontificis exse
crationem metuentes, summopere curabant laesae religioni ila satisfacere, ne quis
eorum temeritate aut exemplo minus fieret Christianus: petita igitur suppliciter absolu
tione et clementer obtenta, calicem magni ponderis ex auro purissimo et alia donaria
maxime pretiosa ecclesiae Vpsalensi in expiationem admissi facinoris contulerunt:
praeterea libertates, priuilegia, possessiones ecclesiasticas deinceps sollicite augere et
defendere curauerint '), quamobrem maxime iustificala est causa eorum, quod eccle
siasticae libertati se submiserint, quod iniuriis primum a fratre rege lacessiti fuerint,
quod prius scripti et exsules iudicati, quam ad indicium admissi fuerint. Itaque cum
f ) Petrus E Ia vi, Niil rosiae exsul obiit anno 1299.
Dc quo plura suo loeo, in observationibus ad Cliron.
Episcopor. Aros.
ff) T extus perperam: Caroli.
gentem argenti vim, ecclesiae in damni levamen red
ditam, ignorant.
/i) Bulla an 1508 d. IÖ Jul. data. Porthan, ad Cel
se, Bnllar. p. 08.
V
g) Quae de sepultura Labet auctor ex Er. Olai et i) CCr. litteras dat. Upsaliae 1507 d. 11 Nov. Oiplo-
* bron. Uliyfhm. majori derivavit. Ambo autem in- maU-ir. Sv. II. p. 519.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.