HISTORIA METROPOL. ECCLES. IIP SAL.
45
diuites fuerant, et quanta pompa regnum circuiverant, sed quae fuerat eorum pru
dentia, quae iustitia, quae modestia, et quam cumulata fuerant in cis omnia genera
virtutum: haec si perpenderit rex et qui priuatis consiliis eius praesunt, non dubito,
quin, reuocato tam durae exactionis praecepto, et subiectis populis integra libertas
et generosis principibus inviolata honestas conseruetur: si vero haec nostra consilia
minime admissa fuerint, testem invocamus Deum, quod praesentissima ruina (quae
ob ea onera huic regno incumbit) numquam nobis, aut coëpiscopis nostris iuste pos
sit imputari: futurum est enim, vt rex et fratres eius, si Deo et ecclesiae rebelles
fuerint, totam Suecorum monarchiam in irreparabilem desolationem involvant. Haec
pontificis verba Torchillus, attentius quam benignius audita, modo quo non debuit,
auribus regis instillauit, parumque abfuit, quin rex archiepiscopum et episcopos
regni (qui se pro libertate nobilitatis et totius populi viriliter exponebant) in capti-
uitatem redegisset. Verum eam temeritatem, in ecclesiae suae ministros commissam,
offensa diuinitas scueriter et celeriter vindicauit: quippe post violatam ecclesiae li
bertatem et extortam a clero contributionem, Birgerus et fratres cius duces tam
turpi dissidio in mutuam perniciem ruebant, vt humanus animus audiens vehementer
inhorrescat *), siquidem fratres regem regno, deinde rex fratres foedissimis insidiis
vita priuauit, et hunc Torchillum, sacrilegiorum suasorem, capitis truncatione punivit c ).
Postremo populis terrae non ferentibus tam facinorosum sanguinarium, Sueciam re
linquens in exsilium abiit, vbi ignominiosae vitae taedio defecit, Qcciso interim (ob
paterna scelera) vnigenito filio eius Magno, in spem regni in Suecia relicto. Itaque
infelix Birgerus, dum Dei ministros (quos propter optimum dominum eorum vene
rari debuit et in libertate conseruare) persequeretur et ecclesiasticam auctoritatem
contemneret, factus est tam vilis, vt ab omnibus contemneretur, immo vsque in
sempiternum obscura erit memoria eius, qui se voluit partis sacrilegio opibus illu
strare. Prius tamen quam haec scelerum portenta ex radice in publicum erupissent,
diuina benignitas Nicolaum pium pontificem ad illam aeternam domum (in qua sunt
entia optimam et sempiternam vitam ducentia) euocauit, anno post natum Christum
M.CCC.V. secundo nonas Februarii, cuius sepultura est in ecclesia Ypsalensi. Anno
proxime praecedenti nata est diua Birgitta prophetissa, per quam vbique in sua pa
tria atque in vrbe Roma, ferusalem, Compostella et Barri, Cipro, Neapoli magna
mirabilia tofi mundo reuelanda fecit altissimus, qui eam in sponsam suam elegit,
vt patet in vita eius d ).
De discordia Regis Birgeri et fratrum eius, miserabili fato peremptorum ex
radice, in historiis nostris Gothorum et Suecorum latissime ostendimus e ) et dein
ceps in sequentibus capitulis ostendemus, vt vnusquisque Deum amet, timeat ac ve
neretur, ac eius ministros, ob honorem magni domini, cui stabunt, inoffensos viucre
permittat, nisi velit foedam detestabilemque post se cl posteros suos relinquere
memoriam, sempiterna infamia cumulatam ac duraturam.
Zi) Ericum Olai sequitur auctor, quamquam interdum
ultra provehitur. Haec enim Ericus: ”Dicunt qui
dam, quod Tvrgillus, vel ob statum proprium
post secundas nuptias excellentiorem , vel partem
Regis nimium favorizans, ad inulta gravamina re
gnicolis imponenda, Regem induxerit informando, sed
et sua temeritate quasi adime imperans imponendo;
ideoque omne meritum, favor et commendatio, iu
priori suo regimine conquisita, in multum ranco
rem et displicentiam transierunt. Tunc enim ra
tione Reginae, importabilibus tribulis et exactio
nibus, propter nuptias tam magnifice celebratas,
gravabatur communitas. Tum coepit dissentio inter
ecclesiam et coronam, quia Regales ecclesiam
Tom. SII.
secularem et claustra tributis et exactionibus subje
cerunt.” Cfr. Ebronol. XVI.
c) Scii, anno 1500 d. !0 Febr. Testamentum Tor-
chill i c. a. d. 9 Febr. datum vide in Diplomatar.
Sv. I. p. 4G0. De truculenta nece addit Er. Olai
”Haec egit in eum R. Birgerus consilio fratrum
suorum Ducum, nesciens ad quem finem tenderent
consulentes, qui eodem anno ipsum Regem capti
varunt, consiliariis destitutum.”
d) Ante oculos habuit auctor vitam S. Birgittae abbre-
viatam, ad calcem Revelation, it. Processum Canuniza-
tionis nec non Legendam in Breviariis Svccanis obviam.
r) Cfr. Ejusd. Hist. Lib, XX, Cap. 20 sq.
II. i2.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.