\\
JOHANNIS MAGNI
illam et suauissimam libertatem pontificia sollicitudine commutare, sed neque sic sa
tis molestiarum subiisse putabatur, vsquequo administratione ecclesiae "Spsalensis
obrutus, in fala praematura concederet. Cum enim ordinatis apud eandem ecclesiam
rebus, se ad summum pontificem Nicolaum Papam quartum, a quo iam confirmatus
fuerat, in Anagniam Franciae conferret, pallium archiépiscopale ab eo suscepturus,
morte in terris Franciae praeoccupatus, diem clausit extremum, idque anno Christi
M.CC.XCI. eo die, quem catholica ecclesia natiuilati gloriosae virginis consecratum
veneratur, quae, vt pie credi potest, suum fidelem veneratorem extra patriam in
sancto proposito mortuum, ad illam aeternam patriam tam solenni die voluit subli
mari. Relatum est corpus eius ex Francia in Sueciam, magnaque pietatis olficia,
quae mortuis exhiberi solent, circa illud toto itinere, praesertim in monasteriis san
cti Dominici, agebantur. Tandem in suo claustro Sictunensi quietam assecutus est
sepulturam, vbi olim in contemplatiuae vitae dulcedine viuere non permittebatur.
NICOLA VS Allonis vndecimus Ypsalensis archiepiscopus. Hic ab infantia sortitus
animam bonam, tantum bonis literis et optimis moribus profecit, vt postquam se ad
curiam summi pontificis Bonifacii YHI. (quae tunc Anagniae erat) transtulisset, non
solum doctissimis germanis, sed Italis et Gallis, summa eruditione praeditis, tale
experimentum sui ingenii fecit, vt ab omnibus summa commendatione dignus habe
retur, eiusque patria regnum Sueciae egregia laude extolleretur, quod explosa bar
barie felicia ingenia foueret et amaret: his praeclaris meritis, non solum ab infimis et
mediocribus, sed ab ipso summo pontifice et toto senatu reuerendissimorum Domi
norum Cardinalium plurimum dilectus, pallium Archiépiscopale (quod aegre concedi
solet) facilius in praedicta Anagnia impetrauit, eo tempore, quo Adolphus in cul
mine imperii residebat. Itaque in patriam reuersus, summoque honore a rege Bir-
gero et praelatis ac proceribus exceptus, mox prouincialem synodum Arbogis in
dixit °"), quam cum coëpisoopis suis et praelatis, aliisque ad eum accedere solitis,
sollicita ac prudenti cura celebrans, mulla statuit pro publica salute ecclesiae et
totius regni, quae si pari diligentia statuta seruataque fuissent, mulli proceres vtri-
usque status gloriosiorem nominis sui memoriam ad posterorum perpetuitatem trans
misissent, qui interim ob momentaneum et impium lucrum salutarium constitutionum
transgressores effecti, vt ecclesiae auctoritatem, ita suum honorem sustulerunt aut
minuerunt, regnoque et posteris Deum immortalem (cuius honor contemptus est)
nimis iratum effecerunt, quorum princeps erat Torchillus Canuti, regni marasehalcus
et supremus regis Birgeri consiliarius. Hic quamvis a principio nobilitatem suam mul
tis et praecipuis virtutibus illustrasset, poslmodum tamen nouam sortitus coniugem ")
adeo auare et importune nomine regio toti regno et ecclesiae importabilia tributa
imponebat, vt parum abfuerit, quin Sueci et Gothi in seditionem versi, regem et
auaritiam eius regno praecipitem deiecissent. Hunc igitur Torchillum archiepiscopus
Nicolaus accersilum satis modeste ac paterne obiurgans, docet habendam esse ratio
nem regii honoris, quo si careat, ceterorum omnium inopem reputari: nihil enim
in rege celebrius fama, hanc si auaritia labefactari sustinuerit, vilior quouis infami
mancipio euadet: non quaerent posteri nostri de rege Birgero et fratribus eius, quam
ab eo accipere recusaverit, sed etiam Archiepiscopus
Upsalensis confirmatur, et pallium per manus Car
dinalium delegatorum ei tradi curavit Papa.
o) Hoece Arhngense concilium historia patriae eccle
siastica ignorat. Cfr. Reuterdahl, Statuta Syno-
dalia Eccles. Sveog. p. 29. Superest quidem Huila
Nicolai P, IV a. 1291 d. 25 Sepi, de concilio pro
vinciali convocando Johanni Arcbicpiscopo Upsa-
leusi data. Ille vero hoc ferme tempore, in pro
cinctu itineris ad curiam Humanam, ad plures abiit,
quare Pontificis Romani Bulla, sede 1’psaliac va
cante, eOcclu caruit.
à) Iledevigis, comilissa de Rawensberg, vixit adhuc
a. 1510. Cfr. Diplomatar. Sv. 11. p. 597.