HISTORIA METROPOL. SCCLES. LP SAL.
43
i
dis sancti et innocentis praesulis miraculis, de quibus videatur in vita S. Brinolphi,
ab eius persecutione destitisse, ipsumque ob venerationem eius, qui dixit: Nolite
tangere cliristos meos, perpetua veneratione deinceps coluisse. Praeterea hic Magnus
non contentus domi et in patria plurimum vtilitatis in Suecanam rempublicam con
tulisse, nisi etiam magnum illud et memorabile vinculum affinitatis inter Richissam,
liliam regis Valdemari, et Primislaum Poloniae regem, ducemque Pomeraniae, multa
sollicitudine et impensa una cum Erico Archiepiscopo Magdeburgensi procurasset *),
vnde non paruus honor, nec minor vtilitas Suetico regno, si fata lavissent, polliceri
videbatur. Ex hac Richissa rex Primislaus filiam eiusdem nominis genuit , quae he
reditario iure in Polonia succedens, regi Bohemiae Yenceslao nupsit, reginaque Po
loniae et Bohemiae, vt gesta Polonorum testantur, effecta est. Insuper huius pruden-
lissimi antistitis opera adscripta est insula Arno et Torrens Vpsalensis ad perpetu
am possesionem ecclesiae Vpsalensis ") tam legitimo titulo, vt ab ipsa nullo iurc vn-
quam separari potuisset, licet modernis temporibus tanta vis omnibus legibus et le
gitime gestis illata sit, ac dietim infertur, vt potentes huius seculi honoris ac iura-
mentorum immemores, nihil praeter intolerabilem mendicitatem videntur tam nobi
lissimae ecclesiae, innno omnibus aliis Deo dicatis locis, quasi ex gratia reliquisse:
sed reuera timere habent verbum potenlissimi regis Gothorum Theoderici, qui per
Cassiodorum, magnum cancellarium suum et vrbis Romae senatorem, de reuerentia
religionis et libertate cleri inter alia sic scripsit: Constat, quod qui eiicit mendici
tatem a monasteriis, inueniet eam in principum aulis.
De Postulatione, she translatione Ioannis Episcopi Aboensis ad metro
polim Vpsalensem.
Vacante ecclesia Vpsalensi per mortem Magni Boëtii, venerabile capitulum Vp-
salense ad memoriam reuocans, quomodo olim sanctissimus pontifex Henricus ab
ipsa ecclesia sua Vpsalensi ad ecclesiam Aboensem translatus esset, aequum et iu-
stum fore existimauit, si nunc versa vice episcopum eius ad se transferri postularet.
Quid enim aequius esse potest, quam metropolim et matrem ceterarum ecclesiarum
ab eis idoneos pontifices quandoque reposcere, quibus semper praeesse ac prodesse
et dignos antistites praeficere consueuit. Igitur hic Joannes concordibus praefati ca
pituli votis ad Archiepiscopatum Vpsalensem ab ecclesia Aboensi "), cuius episcopus
erat, postulatus est, moxque antecessoris sui casu cautior effectus, non a Lun-
densi, sed a summo pontifice Nicolao papa Ouarto suam translationem obtinuit con
firmari: erat enim non solum eruditione et religione conspicuus, verum etiam rerum
gerendarum experientia circumspectus, praeterea ab adolescentia sua iugo diuinae
legis subiectus, ita sacrae scripturae documentis suum praebuit auditum, vt non so
lum auditor sed diligentissimus obserualor effectus, sacrosanctum diui Dominici or
dinem in monasterio Sicfunensi, quod tunc sanctissimis et doctissimis viris abunda
bat, profiteretur, quod tamen eius quieti, minus quam sperauit, prodesse potuit.
Enimuero eximia tanti viri virtus nequiuit diutius infra angusti claustri septa conti
neri, quam ecclesia Aboensis, solatio pastoris destituta, cogeret ipsum monasticam
ratione anno 1288 d. 5 Dccembr. data, non solum
de fidelitate Regi ultro praestanda, sed etiam quod
sententiae excommunicationis, per Arcbiepi-
scopum IJpsalensem ferendae, se submitteret, si ar
ticulos, qui placitati sunt, nnn servaverit illibatos.
Vide insuper hoc de negotio litteras Magni, Electi
Upsalensis e. a. d. 13 Dee. editas. (Diplomatar.
Sv, T. II. p. 65,67.) cfr. quae monuimus ad vitam
S, Brvnolphi.
2) Vide Er. Olai, p. 63.
o) Haec e Cbron. Archicpiscopor. Cfr. Litt. Magni Re
gis de anno 1286. in Diplomatar. Sv. 1. p. 8.
a) Cfr. Bullas Bonifacii P. VIII. 1293 d. 25 Jul. et
17 Aug. datas ap. Celse, p. 97, quibus N i c o 1 a u s
non solum relaxatur a suspensionis sententia, ”si
qua fuit”, al> Archiepiscopo Lundensi, eam oh caus
sam in eum lata, quod, primatiae caussa, pallium

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.